Ambrosii Traversarii, Latinae Epistolae in libros XXV, ed. L. Mehus, vol 2(1759) col. 77-8.  

Book II. Letter 8.


AD IORDANVM CARDINALEM VRSINVM EPISTOLA VIII.

Synopsis.  Gratias ob restitutum Camaldulensibus suis Cortonense Monasterium refert.  Se adversus Florentini Cleri, querimonias defendi rogat.  Vallumbrosani Ordinis visitationi operam dare cepisse, ab ea tamen absolvi cupere adfirmat.  Leonardi Dati laus, & commendatio.

Domino amantissimo, & omni mihi officio colendo, atque observando Patri Iordano Ambrosius.

AGerem gratias piissimae dignationi tuae, quod Monasterium illud tam amice, tam libere consignaveris nobis; si vel verba, quibus id possem reperirem, vel te id velle putarem Verum quia & beneficii magnitudine facundiam longe nostra maiorem superas, & de amore nostro, qui ad summum exscrevit, huiusce gratulatio iampridem sublata esse debet; quum sit nihil, quod non mihi de tua in me pietate constanter pollicear; habeo gratias quidem ingentes, neque tamen dicere contendam, ne moestus sim auribus piissimi Domini mei.  Accipe modo quid velim, Pater.  Delegatus sum, quum Romae essem, a Pontifice nostro ad id muneris, ut DCC ducatos mercatoribus debitos imponerem Clero Florentino Dati sunt socii octo viri optimi, atque in huiusmodi rebus diutius exercitati. Egimus quod nobis fuit imperatum iustissime iudicio meo; quum repente nonnulli accusare ceperunt, & se gravatos conqueri.  Quibus quum rationabiliter occurreretur, & non solum non esse gravati, verum & benigne tractati docerentur, impatientissimi rationis ad Romanam Curiam miserunt querimonias proposituri.  Eos ad tuam dignationem orifecturos opinio multorum est, ut sibi suffragia comparent in sugillationem nominis nostri.  Et licet non ignorem Dominum meum nihil contra rationem ex antiquo instituto suo moliturum; tamen quia occupatio subrepi facile posset, nihil obfuerit admonuisse.  Te itaque, mi Pater, & Domine praestantissime, oro, ut si venerint ad te, coerceantur digna severitate, & ut ferant onus sibi imositum moneantur.  Pluribus id a Domino meo impetrare contenderem; nisi ea esset natura rei, ut abs te tua sponte discutiendam, ac discernendam facile non ignorarem.  Visitationis officium incepimus Ordinis Vallumbrosani magno quidem cum labore nostro, ut voluntati tuae morem gereremus.  Quod si auferre nunc quoque a nostris humeris, & in alios transferre dignareris, maximo certe cum gaudio nostro id faceres.  Leonardum Datum iuvenem optimum, & prompti commendo, quantum possum, piissimae dignationi tuae.  Meretur profecto abs te diligi, & honeste promoveri.  Scio tibi carissimum pro virtutum merito; sed cariorem quoque faciat necesse; est ista commendatio mea.  Vale, mi amantissime Domine.  Florentiae Kalend. Februarii.  [1433]


This page has been online since 16th February 2002.


Return to the Tertullian Page English Translation (Not yet) About these pages