I. [1] Testimonium ignorantiae uestrae, quae iniquitatem dum defendit, reuincit, in promptu est, quod omnes qui uobiscum retro ignorabant et uobiscum oderant, simul eis contigit scire, desinunt odisse qui desinunt ignorare, immo fiunt et ipsi quod oderant, et incipiunt odisse quod fuerant. [2] Adeo quotidie adolescentem numerum Christianorum ingemitis; obsessam uociferamini ciuitatem, in agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, omnem aetatem, omnem denique dignitatem transgredi a uobis quasi detrimento doletis. [3] Nec tamen hoc ipso ad aestimationem alicuius latentis boni animos promouetis; non licet rectius suspicari, non libet propius experiri; hic tantum curiositas humana torpescit. [4] Amatis ignorare quod alii gaudeant inuenisse; mauultis nescire, quia iam odistis, quasi certi non odituros uos si sciatis. [5] Atquin si nullum meritum odii repperietur, optimum utique ab iniustitia priore discedere: sin uero causa constiterit, nihil odio detrahetur, quod adeo amplius iustitiae conscientia cumulabitur. Nisi si emendari pudet aut excusari piget.
[6] Scio plane qua responsione soletis redundantiae nostrae testimonium conuenire: non utique eo bonum praeiudicari, quia plerosque conuertat et sibi rapiat, inquitis. [7] Noui demutationem mentis in malas partes. Quot desertores bonae uitae? Quot transfugae in peruersum? Multi bona fide, immo iam plures pro extremitatibus temporum. [8] Verum deficit adaequatio comparationis istius. Nam de malo ita constat apud omnes, ut ne ipsi quidem rei, qui ad malum transeunt et a bonis in peruersa deuertunt, defendere malum pro bono audeant. Turpia timori, pudori impia habent. [9] Denique gestiunt latere, deuitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati; ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati maerent. Exprobrant etenim quod erant in semetipsos, malae menti ab innocentia transitum uel fato imputant. Adeo nolunt suum esse, quia malum negare non possunt.
[10] Christiani uero quid tale consequuntur? Neminem pudet, neminem paenitet, nisi tantum pristinorum. Si denotatur, gloriatur; si trahitur, non subsistit; si accusatur, non defendit, interrogatus confitetur, damnatus gloriatur. Quod hoc malum est, in quo mali natura cessat?
II. [1] In quo ipsi etiam contra formam iudicandorum malorum iudicatis. Nam nocentes quidem perductos, si admissum negent, tormentis urgetis ad confessionem, Christianos uero sponte confessos tormentis conprimitis ad negationem. [2] Quae tanta peruersitas, ut confessioni repugnetis, tormentorum officia mutetis, grati reum euadere, inuitum compellentes negare? Praesides extorquendae ueritatis de solis nobis mendacium exquiritis, ut dicamus nos non esse quod sumus. [3] Opinor, non uultis nos malos esse ideoque gestitis de isto nomine excludere. Sane ceteros ad hoc tenditis et carnificatis, ut negent quod esse dicuntur? Atquin illis negantibus non creditis: nobis, si negauerimus, statim creditis. [4] Si certi estis nos nocentissimos esse, cur etiam in hoc aliter quam nocentes a uobis agimur? Non dico quod neque accusationi neque recusationi spatium commodetis (soletis inaccusatos et indefensos non temere damnare): [5] sed uerbi gratia, si de homicida consultatur, non statim confesso eo nomen homicidae dispuncta causa est aut satiata cognitio (quamquam confessis difficile creditis), [6] uerum insuper consequentia exigitis, quotiens caedem egerit, quibus telis, quibus in locis, quibus spoliis sociis receptoribus, ne quid omnino mali hominis delitescat aut desit aliquid instruendae ad sententiam ueritati. [7] Porro de nobis quos atrocioribus ac pluribus criminibus deputatis, breuiora ac leuiora elogia conficitis: credo, non uultis oneratos, quos omni opere perditos uultis, aut non putatis requirenda quae nostis. [8] Hoc ergo peruersius, si cogitis negare de quibus certissime scitis, immo, quo magis odio uestro competebat seposita forma iudicandi proprio studio non ad negationem certare, ne quos odistis liberaretis, sed ad confessionem singulorum scelerum, quo magis inimicitiae satiarentur exaggeratione poenarum, dum recognoscitur quot quisque iam conuiuia illa: celebrasset, quotiens in tenebris incursasset incesta. [9] Quid, quod eradicandi generis diffundenda erat requisitio, porrigenda quaestio in socios consciosque? Perducerentur infantariae et coci, ipsi canes pronubi: emendata res esset. Etiam spectaculis gratia adgregaretur: quanto enim studio in caueam conueniretur depugnaturo aliquo qui centum infantes deuorasset? [10] Si enim tam horrenda tamque monstruosa de nobis deferuntur, utique erui debuerunt, ne incredibilia uiderentur et odium in nos publicum refrigesceret. Nam et plerique fidem talium temperant, honorantes naturam, quae quaerere pabulum ferinum quam concubitum ab humano genere praeclusit.
III. [1] Vos igitur, alias diligentissimi ac pertinacissimi discussores scelerum longe minorum, cum in talibus tam horrendis et omnem impietatem supergressis eam diligentiam deseratis neque confessionem recipiendo, iudicantibus semper ¦laborandam, neque exquisitionem digerendo, damnatoribus semper consulendam, iam apparet omne in nos crimen non alicuius sceleris, sed nominis dirigi. [2] Adeo, si de criminum ueritate constaret, ipsa criminum nomina damnatis accommodarentur, ut ita pronuntiaretur in nos: "illum homicidam" uel "incestum" uel quodcumque iactamur, "duci, suffigi, ad bestias dari placet". Porro sententiae uestrae nihil nisi Christianum confessum notant; nullum criminis nomen extat, nisi nominis crimen est.
[3] Haec etenim est reuera ratio totius odii aduersus nos: nomen in causa est, quod quaedam occulta uis per uestram ignorantiam oppugnat, ut nolitis scire pro certo quod uos pro certo nescire certi estis, et ideo nec creditis quae non probantur, et ne probentur facile, non uultis inquirere, ut nomen inimicum sub praesumptione criminum puniatur. [4] Adeo, ut de nomine inimico recedatur, ideo negare compellimur, dehinc negantes liberamur, tota impunitate praeteritorum, iam non cruenti neque incesti, quia nomen illud amisimus.
[5] Sed dum haec ratio suo loco ostenditur, uos quam insequimini ad expugnationem nominis, edite: quod nominis crimen, quae offensa, quae culpa? [6] Praescribitur enim uobis non posse crimina obicere quae neque institutum dirigit neque probatio adsignat neque sententia enumerat: quod praesidi offeratur, quod de reo inquiratur, quod respondetur uel negatur, quod de consilio recitatur, id reum agnosco. [7] Itaque de nominis merito si qui reatus est nominum, si qua accusatio uocabulorum, ego arbitror nullam esse uocabulo aut nomini querellam, nisi cum quid aut barbarum sonat aut infaustum sapit uel inpudicum uel aliter quam enuntiantem deceat aut audientem delectet. [8] Haec uocabulorum aut nominum crimina, sicuti uerborum atque sermonum barbarismus est uitium et soloecismus et insulsior figura. Christianum uero nomen, quantum significatio est, de unctione interpretatur. [9] Etiam cum corrupte a uobis Chrestiani pronuntiamur (nam ne nominis quidem ipsius liquido certi estis), sic quoque de suauitate uel bonitate modulatum est. [10] Detinetis igitur in hominibus innoxiis etiam nomen innoxium nostrum, non incommodum linguae, non auribus asperum, non homini malum, non pari infestum, sed et Graecum cum aliis, et sonorum et interpretatione iucundum. Et utique non gladio aut cruce aut bestiis punienda sunt nomina!
IV. [1] Sed dicitis sectam nomine puniri sui auctoris. Primo quidem sectam de auctoris appellationem mutuari utique probum usitatumque ius est, dum philosophi quoque de auctoribus cognominentur Pythagorici et Platonici, ut medici Erasistratei et grammatici Aristarchii. [2] Itaque si ob auctorem malum mala secta, tradux mali nominis plectitur. Atquin temeritate praesumeretur. Prius erat cognoscere auctorem, ut cognosceretur secta, quam de secta inspectionem auctoris retinere. [3] At nunc necessario ignorando sectam, quia ignoratis auctorem, aut non recensendo auctorem, quia nec sectam recensetis, in solum nomen inpingitis, quasi in illo detinentes sectam et auctorem, quos omnino non nostis. [4] Et tamen philosophis patet libertas transgrediendi a uobis in sectam et auctorem et suum nomen, nec quisquam illis odium mouet, cum in mores ritus cultus uictusque uestros palam ac publice omnem eloquii amaritudinem elatrent, cum legum contemptu, sine respectu personarum, ut quidam etiam in principes ipsos libertatem suam inpune iaculentur.
[5] Sed ueritatem saeculo perosissimam philosophi quidem affectant, possident autem Christiani, ideoque qui possident magis displicent, quia qui affectat, inludit, qui possidet, defendit. [6] Denique Socrates ex ea parte damnatus est, qua propius temptauerat ueritatem, deos uestros destruendo: quamquam nondum tunc in terris nomen Christianum, tamen ueritas semper damnabatur. [7] Itaque et sapientem non negabitis, cui etiam Pythius uester testimonium dixerat: "uirorum," inquit, "omnium Socrates sapientissimus." Vicit Apollinem ueritas, ut ipse aduersus se pronuntiaret; confessus est enim se deum non esse, sed eum quoque sapientissimum affirmans qui deos abnuebat. Porro apud uos eo minus sapiens, quia deos abnuens, cum ideo sapiens, quia deos abnuens.
[8] Quo more etiam nobis soletis: "bonus uir Lucius Titius, tantum quod Christianus." Item alius: "Ego miror Gaium Seium, grauem uimm, factum Christianum." [9] Pro stultitiae caecitate laudant, quae sciunt, uituperant, quae nesciunt, et id quod sciunt, eo quod nesciunt uitiant. [10] Nemini subuenit, ne ideo bonus quis et prudens, quia Christianus, aut ideo Christianus, quia prudens et bonus, cum sit humanius occulta manifestis adiudicare quam manifesta de occulto praeiudicare. [11] Alii, quos retro ante hoc nomen uagos uiles improbos norant, emendatos repente mirantur, et tamen mirari quam assequi norunt; alii tanta obstinatione certant, ut cum suis utilitatibus depugnent, quas de commercio istius nominis capere possunt. [12] Scio maritum unum atque alium, anxium retro de uxoris suae moribus, qui ne mures quidem in cubiculum inrepentes sine gemitu suspicionis sustinebat, comperta causa nouae sedulitatis et inusitatae captiuitatis omnem uxori patientiam obtulisse, negasse zelotypum, maluisse lupae quam Christianae maritum; ipsi suam licuit in peruersum demutare naturam, mulieri non permisit in melius reformari. [13] Pater filium, de quo queri desierat, exheredauit; dominus seruum, quem praeterea necessarium senserat, in ergastulum dedit: simul quis intellexerit Christianum, mauult nocentem. [14] Nam et ipsa per se traducitur disciplina nec aliunde prodimur quam de bono nostro. Sic et mali de suo malo radiant? Aut nos soli contra instituta naturae pessimi de bono denotamur? [15] Quid enim insigne praeferimus, nisi primam sapientiam, qua friuola humanae manus opera non adoramus; abstinentiam, qua ab alieno temperamus; pudicitiam quam nec oculis contaminamus; misericordiam, qua super indigentes flectimur; ipsam ueritatem, qua offendimus, ipsam libertatem, pro qua mori nouimus? Qui uult intellegere, qui sint Christiani, istis indicibus utatur necesse est.
V. [1] Quod ergo dicitis: "pessimi et probrosissimi auaritia luxuria improbitate", non negabimus quosdam; sufficit et hoc ad testimonium nominis nostri, si non omnes, si non plures. [2] Necesse est in corpore et quantum uelis integro aut puro, aut naeuus aliqui effruticet aut uerrucula exsurgat aut lentigo sordescat. [3] Caelum ipsum nulla serenitas tam colata purgat, ut non alicuius nubiculae flocculo resignetur; modica macula in fronte, in parte quadam exemplari † uisa quo uniuersitas munda est. Maior boni portio modico malo ad testimonium sui utitur. [4] Cum tamen aliquos de nostris malos probatis, iam hoc ipso Christianos non probatis. Quaerite sectam cui malitiae deputatur. [5] Ipsi in conloquio, si quando aduersus nos, "cur ille, inquitis, "fraudator, si abstinentes Christiani? cur immitis, si misericordes?" Adeo testimonium redditis non esse tales Christianos, dum cur tales sint qui dicuntur Christiani retorquetis.
[6] Multum distantiae inter crimen et nomen, inter opinionem et ueritatem. Nam et nomina sic sunt instituta, ut fines suos habeant inter dici et esse. [7] Quot denique philosophi dicuntur nec tamen legem philosophiae adimplent? [8] Omnes nomen de professionibus gestant: si ducant nomen sine professionis praestantia, qui superficie uocabuli infamant ueritatem, non statim sunt quia dicuntur, sed quia non sunt, frustra dicuntur et fallunt eos qui rem nomini addicunt, cum de re status nominis competat. [9] Et tamen eiusmodi neque congregant neque participant nobiscum, facti per delicta denuo uestri, quando ne illis quidem misceamur, quos uestra uis atque saeuitia ad negandum subegit. [10] Vtique enim facilius inter nos inuiti desertores disciplinae quam uoluntarii continerentur. Ceterum sine causa uocatis Christianos, quos ipsi negant Christiani, qui se negare non norunt.
VI. [1] His propositionibus responsionibusque nostris quas ueritas de suo suggerit, quotiens comprimitur et coartatur conscientia uestra, tacita ignorantiae suae testis, confugitis aestuantes ad arulam quandam, id est legum auctoritatem, quod utique non plecterent sectam istam, nisi de meritis apud conditores legum constitisset. [2] Quid ergo prohibuit apud exsecutores quoque legum proinde constare, cum de ceteris criminibus, quae similiter legibus arcentur ac puniuntur, nisi prius requiratur, poena cessat? [3] Verbi gratia homicidam, adulterum lege: discutitur tamen de ordine admissi, et tamen cognitum est omnibus genus facti.
[4] Christianum puniunt leges. Si quod est factum Christiani, erui debet. Nulla lex prohibet inquirere, atquin pro legibus facit inquisitio: quomodo enim legem obseruabis cauendo quod lege prohibetur, adempta diligentia cauendi per defectionem agnoscendi quid obserues? [5] Nulla sibi lex debet conscientiam iustitiae suae, sed eis a quibus captat obsequium. Ceterum suspecta lex est, si probare se non uult. [6] Merito igitur tamdiu iustae in Christianos et reuerendae et obseruandae censentur, quamdiu ignoratur quod persequuntur; merito post agnitionem iniquissimae repertae cum suis machaeris et patibulis et leonibus despuuntur. [7] Legis iniustae honor nullus est: ut opinor autem, dubitatur de iniquitate legum quarundam, cum quotidie nouis consultis constitutisque duritias nequitiasque earum temperetis.
VII. [1] "Vnde ergo", inquitis, "tantum de uobis Famae licuit, cuius testimonium suffecerit forsitan conditoribus legum?" Quis, oro, sponsor aut illis tunc aut exinde uobis de fide Famae? [2] Nonne haec est
Fama malum, quo non aliud uelocius ullum?
Cur malum, si uera semper sit? Non mendacio plurimum? Quae ne tum quidem, cum uera defert, a libidine mendacii cessat, ut non falsa ueris intexat adiciens detrahens uarietate confundens. [3] Quid, quod ea condicio illi, ut nonnisi quod mentitur perseueret? Tamdiu enim uiuit quamdiu non probat quicquam, siquidem approbata cadit et quasi officio nuntiandi functa decedit; exinde res tenetur, res nominatur, nec quisquam dicit uerbi gratia: "hoc Romae aiunt factum," aut: "fama est illum prouinciam sortitum," sed: "ille prouinciam sortitus est," et: "hoc factum est Romae." [4] Nemo Famam nominat nisi incertus, quia nemo fit fama sed conscientia certus; nemo Famae credit nisi stultus, quia sapiens non credit incerto.
[5] Fama quantacumque ambitione diffusa est, ab uno aliquando ore exorta sit necesse est; exinde in traduces quodammodo linguarum et aurium serpit et modicum originum uitium rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacia seminauerit, quod saepe fit aut aemulationis ingenio aut suspicionis arbitrio aut etiam noua mentiendi uoluptate. [6] Sed bene quod omnia tempus reuelat, testibus sententiis et prouerbiis uestris ipsaque natura, quae ita ordinata est, ut nihil lateat, etiam quod Fama non prodidit. [7] Videte, qualem prodigam aduersus nos subornastis, quia quod semel detulit tantoque tempore ad fidem corroborauit, usque adhuc probare non potuit.
[8] Principe Augusto nomen hoc ortum est, Tiberio disciplina eius inluxit, Nerone damnatio inualuit, ut iam hinc de persona persecutoris ponderetis: si pius ille princeps, impii Christiani; si iustus, si castus, iniusti et incesti Christiani; si non hostis publicus, nos publici hostes: quales simus, damnator ipse demonstrauit, utique aemula sibi puniens.
[9] "Et tamen permansit erasis omnibus hoc solum institutum Neronianum, iustum denique ut dissimile sui auctoris." [10] Igitur aetati nostrae nondum anni CC. Tot iniqui interea, tot cruces diuinitatem consecutae, tot infantiae trucidatae, tot panes cruentati, tot strages lucernarum, tot errores nuptiarum, —et adhuc Christianis sola Fama decernit! [11] Habet quidem grande fundamentum de uitio ingenii humani: felicius in acerbis atrocibusque mentitur. Quanto enim proni ad malitiam, tanto ad mali fidem oportuni estis; facilius denique falso malo quam uero bono creditur. [12] Si quem tamen apud uos prudentiae locum iniquitas reliquisset, ad explorandam Famae fidem utique iustitia poscebat dispicere, a quibus potuisset Fama in uulgus et ita in totum orbem dari. [13] Ab ipsis enim Christianis non opinor, cum uel ex forma ac lege omnium mysteriorum silentii fides debeatur, quanto magis talium, quae prodita non uitarent interim humana animaduersione praesentaneum iudicium? [14] Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei. Porro extraneis unde notitia, cum etiam iusta et licita mysteria omnem arbitrum extraneum caueant, nisi si inlicita minus spernunt? Atquin extraneis tam onerare quam confingere magis competit. [15] "At domesticorum curiositas furata est per rimulas et cauernas." Quid, cum domestici eos uobis, prodentes omnes? A nullis magis prodimur, quanto magis, si atrocitas tanta sit, quae iustitia indignationis omnem familiaritatis fidem rumpat? Non potuerit continere, quod horruit mens, quod expauit oculus. [16] Hoc quoque mirum, si et ille, qui tanto impatientiae iure prosiluit deferre, non et probare gestit, et ille, qui audiit, et non uidere curauit, siquidem par fructus est et delatoris, si quod detulit probet, et auditoris, si quod audit etiam sibi credat. [17] "Tunc", inquitis, "primo delatum, et exhibitum est; auditum, et inspectum est, atque exinde famae commendatum." Hoc quidem superscendit omnem admirationem, si semel deprehensum est, quod semper admittitur; nisi si desiuimus iam talia factitare. [18] Atquin et idem uocamur, et in isdem deputamur et de die redundamus: quod plures, hoc pluribus odiosi. Magis increscit odium increscente materia; proficiente multitudine reorum, quid ita non proficit multitudo nuntiatorum?
[19] Quod sciam, et conuersatio notior facta est: scitis et dies conuentuum nostrorum; itaque et obsidemur et opprimimur, et in ipsis arcanis congregationibus detinemur. [20] Quis umquam tamen semeso cadaueri superuenit? Quis in cruentato pane uestigia dentium deprehendit? Quis tenebris repentino lumine inruptis inmunda aliqua, ne dixerim incesta, indicia recognouit? [21] Si praemio impetramus, ne tales in publicum extrahamur, quales et opprimimur, possumus et omnino non extrahi: quis enim proditionem criminis alicuius sine crimine ipso aut uendit aut redimit?
[22] Sed quid extraneis speculatoribus et indicibus detractem, qui talia obiciatis quae non ab ipsis nobis cum maxima uociferatione publicentur aut statim audita, si prius demonstrantur, aut postea reperta, si interim celantur? [23] Sine dubio enim initiari uolentibus mos est prius ad magistrum sacrorum uel patrem adire. Tum ille dicet: infans tibi, qui adhuc uagetur, necessarius, qui immoletur, et panis aliquantum, qui in sanguine infringatur; [24] praeterea candelabra, quae canes annexi deturbent, et offulae, quae eosdem canes; sed et mater aut soror tibi necessaria est. Quid, si nullae erunt? Opinor, legitimus Christianus esse non poteris. [25] Haec, oro uos, denuntiata ab aliis sustinent prodi? "Verum opus non est scire illos. Prius fallaciae negotium perpetratur: ignaris et dapes et nuptiae subiciuntur: nihil enim umquam retro de Christianis mysteriis audierant." [26] Tamen postea cognoscant necesse est, uel aliis quos inducunt, praeministranda. Ceterum quam uanum est profanos scire quod nesciat sacerdos! [27] Tacent igitur et accepto ferunt, et nihil in tragoediam Thyestae uel Oedipodis erumpunt, et non protrahunt ad populum fidei ministros et magistros, et de ipsis potiores morsus iam doctis . . . .ibus rapiunt. [28] Si nihil tale probetur, grande nescio quid aestimari oportet, cuius compensatio tantarum atrocitatum tolerantia constat.
[29] Miserae atque miserandae nationes, ecce proponimus uobis disciplinae nostrae sponsionem: uitam aeternam sectatoribus et conseruatoribus suis spondet, e contrario profanis et aemulis supplicium aeternum aeterno igni comminatur; ad utramque causam mortuorum resurrectio praedicatur. [30] Viderimus de fide istorum, dum suo loco digeruntur; interim credite quemadmodum nos. Volo enim scire, si per talia scelera adire parati estis, quemadmodum nos. [31] Veni, si quis es, demerge ferrum in infantem, uel si alterius officium est, tu modo specta morientem animam antequam uixit; certe excipe rudem sanguinem, in quo panem tuum saties, uescere libenter; [32] interea discumbe, dinumera loca, ubi mater aut soror torum presserit; nota diligenter, ut, cum tenebrae inruerint, temptantes scilicet diligentiam singulorum, non erres extraneam incursans: piaculum feceris, nisi incestum!
[33] "Haec cum expunxeris, uiues in aeuum." Cupio respondeas, si tanti facis aeternitatem. Immo idcirco nec credis; etiamsi credideris, nego te uelle; etiamsi uelles, nego te posse. Cur autem alii possint, si uos non potestis? cur non possitis, si alii possunt? [34] Inpunitatem, aeternitatem quanto constare uultis? An hae nobis omni modo redimendae uidentur? An alii ordines dentium Christianorum, et alii specus faucium, et alii ad incestam libidinem nerui? Non opinor: satis enim est nobis sola ueritate a uestra positione discerni!
VIII. [1] Plane, tertium genus dicimur. Cynopennae aliqui uel Sciapodes uel aliqui de subterraneo Antipodes? Si qua istic apud uos saltem ratio est, edatis uelim primum et secundum genus, ut ita de tertio constet. [2] Psammetichus quidem putauit inuenisse ingenio exploratus fidem primam generis. Dicitur enim infantes recenti e partu seorsum a commercio hominum alendos tradidisse nutrici, quam et ipsam propterea elinguauerat, ut in totum exules uocis humanae non auditu formarent loquellam, sed de suo promentes eam primam nationem designarent, cuius sonum natura dictasset. [3] Prima uox "beccos" renuntiata est; interpretatio eius panis apud Phrygas nomen est: Phryges primi genus exinde habentur.
[4] Sed unum hoc erit de uanitatibus uestrarum fabularum, non otiose nobis retractandum, quo fidem uestram uanitatibus quam ueritatibus deditam demonstrare gestimus. [5] An omnino credibile sit, tali membro desecto, uastato ipsius animae organo et utique radicitus caeso, castratis faucibus quae etiam extrinsecus periculose uulnerantur, exinde tabo in praecordia refluente, postremo aliquamdiu cessantibus alimentis uitam nutrici illi perseuerasse? [6] Age nunc, perseuerauerit Philomelae medicamentis < . . . . . . . . . >quam et ipsam prudentiores non linguae caede, sed rapti pudoris rubore mutam interpretantur. [7] Si ergo uixit, potuit effutire aliquid: obtusum et exarticulatum sonum tinnitumque sine modulatu labellorum, expanso ore, lingua stupente de solis faucibus cogi licet. [8] Id fors tunc infantes, quia unicum, facilius commentati paulo modulatius, utpote linguatuli in inuentum alicuius interpretationis impegerint.
[9] Sint nunc primi Phryges: non tamen tertii Christiani. Quantae enim aliae gentium series post Phrygas? Verum recogitate, ne quos tertium genus dicitis, principem locum optineant, siquidem non ulla gens non Christiana. [10] Itaque quaecumque gens prima, nihilominus Christiana: ridicula dementia nouissimos dicitis et tertios nominatis.
[11] Sed de superstitione tertium genus deputamur, non de natione ut sint Romani, Iudaei, dehinc Christiani. Vbi autem Graeci? [12] Vel si in Romanorum superstitionibus censentur, quoniam quidem etiam deos Graeciae Roma sollicitauit, ubi saltem Aegyptii, et ipsi, quod sciam, priuati curiosaeque religionis? [13] Porro si tam monstruosi, qui tertii loci, quales habendi, qui primo et secundo antedecunt?
IX. [1] Sed quid ego mirer uana uestra, cum ex forma naturali concorporata et concreta intercessit malitia et stultitia sub eodem mancipe erroris? [2] Sane, quia non miror, enumerem necesse est, ut uos recognoscendo miremini, in quantam stultitiam incidatis, qui omnis cladis publicae uel iniuriae nos causas esse uultis. [3] Si Tiberis redundauit, si Nilus non redundauit, si caelum stetit, si terra mouit, si lues aestiua uastauit, si fames afflixit, statim omnium uox: "Christianorum meritum!" Quasi modicum habeant aut aliud metuere qui deum non metuunt! [4] Opinor, ut contemptores deorum. uestrorum haec iacula eorum prouocamus. Vt supra edidimus, aetatis nostrae nondum anni ducenti. [5] Quantae clades ante id spatium supra uniuersum orbem [ad] singulas urbes et prouincias ceciderunt, quanta bella externa et intestina? Quot pestes fames ignes hiatus motusque terrarum saeculum digessit? [6] Vbi tunc Christiani, cum res Romana tot historias laborum suorum subministrauit? Vbi tunc Christiani, cum Hiera Anaphe et Delos et Rhodos et Cea insula multis cum milibus hominum pessum ierunt, uel quam Plato memorat maiorem Asia aut Africa in Atlantico mari mersam? [7] Cum Vulsinios de caelo, Tarpeios de suo monte perfudit ignis? Cum terrae motu mare Corinthium ereptum est? Cum totum orbem cataclysmus aboleuit? [8] Vbi tunc, non dicam contemptores deorum Christiani, sed ipsi dei uestri, quos clade illa posteriores loca, oppida approbant, in quibus nati morati sepulti sunt, etiam quae condiderunt? Non alias enim superfuissent ad hodiernum, nisi postuma cladis illius. [9] Si relegere et reuoluere non curatis testimonia temporum aliter uobis renuntiata, inprimis necesse est deos uestros iniustissimos pronuntietis, qui propter contemptores etiam cultores suos laedunt; tunc et uosmetipsos errare probatis, si eos traditis, qui uos ameritis profanorum non discernunt. [10] Quodsi, ut unus atque alius stultissimus ait, idcirco uobis quoque irascuntur, quoniam de nostra eradicatione neglegitis, absolutum est de infirmitate et mediocri tate eorum: qui non irascerentur uobis in animaduersione cessantibus, si ipsi exsequi possent. [11] Quamquam et alias confitemini istud, si quando illos supplicio nostro uidemini ulcisci. Si ab aliquo aliud, a maiore defenditur. Pudeat igitur deos ab homine defendi!
X. [1] Effundite iam omnia uenena, omnia calumniae tela infligite huic nomini, non cessabo ultra repellere, at postmodum obtundentur expositione totius nostrae disciplinae. [2] Nunc uero eadem ipsa de nostro corpore reuulsa in uos retorquebo, eadem uulnera criminum in uobis defossa monstrabo, quo machaeris uestris admentationibusque cadatis.
[3] Iam primo quod in nos generali accusatione dirigitis, diuortium ab institutis maiorum, considerate etiam atque etiam, ne uobiscum communicemus crimen istud. [4] Ecce enim per omnia uitae ac disciplinae corruptam, immo deletam in uobis antiquitatem recognosco. De legibus quidem iam supra dictum est, quod eas nouis de die consultis constitutisque obruistis. [5] De reliqua uero conuersationis humanae dispositione palam subiacet, quantum a maioribus mutaueritis, cultu habitu apparatu, ipsoque uictu ipsoque sermone; nam pristinum ut rancidum relegatis. [6] Exclusa ubique antiquitas, in negotiis, in officiis: totam auctoritatem maiorum uestra auctoritas deiecit. [7] Sane, quod uobis magis probro est, laudatis semper uetustates et nihilominus recusatis. Qua peruersitate tan< . . . . . . . > maiorum apud uos † permanere probari debuerunt, cum ea, quae probatis, recusetis? [8] Sed et ipsum quod uidemini a maioribus traditum fidelissime custodire et defendere, uel quo maxime reos nos transgressionis postulatis, de quo totum odium Christiani nominis animatur, deorum dico culturam, perinde a uobis destrui ac despici ostendam. [9] Nisi quod non perinde: nos enim contemptores deorum haberi nulla ratio est, quia nemo contemnit quod sciat omnino non esse. Quod omnino est, id contemni potest; quod nihil est, nihil patitur: igitur quibus est, ab eis patiatur necesse est. [10] Quo magis oneramini, credentes esse et contemnentes, colentes et despuentes, honorantes et lacessentes.
[11] Licet iam hinc recognoscere: inprimis cum alii alios deos colitis, eos quos non colitis, utique contemnitis: praelatio alterius sine alterius contumelia non potest, nec ulla electio non reprobatione componitur; qui de pluribus suscipit aliquem, eum quem non suscipit, despexit. [12] "Sed tot ac tanti ab omnibus coli non possunt." Iam ergo tunc primo contempsistis, non ueriti scilicet ita instituere, ut omnes coli non possent.
[13] At enim illi sapientissimi acprudentissimi maiores, quorum institutis renuntiare non nostis maxime in persona deorum uestrorum, ipsi quoque impii deprehenduntur. [14] Mentior, si numquam censuerant, ne qui imperator fanum, quod in bello uouisset, prius dedicasset quam sena tus probasset, ut contigit M. Aemilio, qui uouerat Alburno deo. [15] Vtique enim impiissimum, immo contumeliosissimum admissum est, in arbitrio et libidine sententiae humanae < . . . . . . >re honorem diuinitatis, ut deus non sit, nisi cui esse permiserit senatus. [16] Saepe censores inconsulto populo aedes adsolauerunt; certe Liberum Patrem cum sacro suo consules senatus auctoritate non urbe solummodo, uerum tota Italia eliminauerunt. [17] Ceterum Serapem et Isidem et Arpocraten et Anubem prohibitos Capitolio Varro commemorat eorumque aras a senatu deiectas nonnisi per uim popularium restructas. [18] Sed tamen et Gabinius consul Kalendis Ianuariis, cum uix hostias probaret prae popularium coetu, quia nihil de Serape et Iside constituisset, potiorem habuit senatus censuram quam impetum uulgi et aras institui prohibuit.
[19] Habetis igitur in maioribus uestris, etsi non nomen, attamen sectam Christianam, quae deos neglegit. Horum si uos saltem integrum † honoribus uestris rei esse laesae religionis, sed inuenio conspirasse a uobis tam superstitionis quam impietatis profectum. [20] Quanto enim inreligiosiores deprehendimini? Priuatos enim deos, quos Lares et Penates domestica consecratione perhibetis, domestica et licentia inculcatis uenditanto, pignerando pro necessitate ac uoluntate. [21] Essent quidem tolerabiliora eiusmodi contumaciae sacrilegia, nisi quod eo iam contumeliosiora, quod modica. Sed aliquo solacio priuatorum et domesticorum deorum querellae iuuantur, quo publice turpius contumeliosiusque tractetis. [22] Iam primum, quos in hastarium regessistis, publicanis subdidistis, omni quinquennio inter uectigalia uestra proscriptos addicitis. Sic Serapeum, sic Capitolium petitur; addicitur, conducitur diuinitas eadem uoce praeconis, eadem exactione quaestoris. [23] Sed enim agri tributo onusti uiliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt captiuitati notae, poenae): dei uero, qui magis tributarii, magis sancti; immo, qui magis sancti, magis tributarii. [24] Maiestas prostituitur in quaestum, negotiatione religio proscribitur, sanctitas locationem mendicat; exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri, pro stipibus, pro hostiis; uenditis totam diuinitatem: non licet eam gratis coli; plus denique publicanis reficitur quam sacerdotibus!
[25] Non suffecerat uectigalium deorum contumelia, de contemptu scilicet aestimanda, nec contenti estis deis honorem non habuisse, nisi etiam, quemcumque habetis, depretietis aliqua indignitate. [26] Quid enim omnino ad honorandos eos facitis, quod non etiam mortuis uestris ex aequo praebeatis? [27] Exstruitis deis templa: aeque mortuis templa); exstruitis aras dei: aeque mortuis aras; easdem titulis superscribitis litteras, easdem statuis inducitis formas, ut cuique ars aut negotium aut aetas fuit: senex de Saturno, imberbis de Apolline, uirgo de Diana figuratur, et miles in Marte et in Vulcano faber ferri consecratur. [28] Nihil itaque mirum, si hostias easdem mortuis, quas et deis, caeditis eosdemque odores excrematis.
[29] Quis istam contumeliam excuset, quae utut mortuos cum deis deputet? Regibus quidem etiam sacerdotia adscripta sunt ceterique apparatus, ut tensae et currus et solisternia et lectisternia et feriae et ludi. [30] Plane, quoniam illis caelum patet, hoc quoque non sine contumelia deorum, primo quidem, quod non decuerit alios eis adnumerari, quasi his datum sit post mortem deos fieri; [31] secundum, quod tam exserte atque manifeste coram populo non peieraret contemplator < . . . . . >gis in caelum recepti, nisi contemneret, quos deieraret, quam ipse, quam ei, qui ei peierare permittunt. [32] Consentiunt enim ipsi nihil esse quod deierant, immo insuper et praemio afficiunt, qui publice contempserit periurii uindices. [33] Quamquam periurii apud uos quotusquisque purus est? Immo, iam per deos deierandi periculum euanuit, potiore habita religione per Caesarem deierandi, quod et ipsum ad offuscationem pertinet deorum uestrorum: facilius enim per Caesarem peierantes punirentur quam per ullum Iovem!
[34] Sed contemptus honestior est, habens quandam superbiae gloriam; uenit enim aliquando etiam de fiducia uel conscientiae securitate uel naturali sublimitate animi; derisus uero quanto lasciuior, tanto denotatior ad contumeliae morsum. [35] Recognoscite igitur, quam derisores inueniamini numinum uestrorum. Non dico quales sitis in sacrificando, quod enecta et tabida quaeque mactatis, de opimis autem et integris superuacua esui capitula et ungulas et plumarum setarumque praeuulsa, et si quid domi quoque abiecturi fuissetis. [36] Omitto, quae bulgae aut sacrilegae gulae uidebuntur, maiorum prope religionem conuenire: atquin doctissimi, grauissimi, quatenus grauitas atque prudentia de doctrina proficere creduntur, et inreuerentissimi erga deos uestros semper existunt, nec eis cessat litteratura, quominus aut turpius aut uana aut falsa de deis inferat. [37] Ab ipso exordiar uate uestro, † eius unde omnia et omne aequore †, cui quantum honorem adiudicastis, tantum deis uestris derogastis, magnificando qui de eis lusit. [38] Adhuc meminimus Homeri: ille, opinor, est qui diuinam maiestatem humana condicione tractauit, casibus et passionibus humanis deos imbuens, qui de illis fauore diuersis gladiatoria quodammodo paria composuit; [39] Venerem sauciat sagitta humana, Martem tredecim mensibus in uinculis detinet fortasse periturum; eadem Iouem paene perpessum a caelitum plebe traducit aut lacrimas eius super Sarpedonem excutit aut luxuriantem cum Iunone foedissime inducit, commendato libidinis desiderio per commemorationem et enumerationem amicarum. [40] Exinde quis non poetarum ex auctoritate principis sui in deos insolens aut uera prodendo aut falsa fingendo? Nec tragici quidem aut comici pepercerunt, ut non aerumnas ac poenas dei praefarentur. [41] Taceo de philosophis, quos superbia seueritatis et duritia disciplinae ab omni timore securos nonnullus etiam afflatus ueritatis aduersus deos erigit. [42] Denique et Socrates in contumeliam eorum quercum et canem et hircum iurat. Nam etsi idcirco damnatus est, cum paenituerit Athenienses damnationis, criminatores quoque inpenderint, restituitur testimonium Socrati, et possum retorquere probatum esse in illo quod nunc reprobatur in nobis. [43] Sed et Diogenes nescio quid in Herculem lusit, et Romani stili Diogenes Varro trecentos Ioues, seu Iuppiteros dicendum est, sine capitibus inducit.
[44] Cetera lasciuiae ingenia etiam uoluptates uestras per dedecus deorum administrant. Dispicite apud uos Lentulorum et Hostiliorum sacrilegam uenustatem, utrum mimos an deos uestros in strophis et iocis rideatis; sed et. histrionicas litteras magna cum uoluptate suscipitis, quae omnem foeditatem designant deorum. [45] Constuprantur coram uobis maiestates in corpore inpuro; famosum et deminutum caput imago cuiuslibet dei uestit. Luget Sol filium fulmine extinctum laetantibus uobis, Cybela pastorem suspirat fastidiosum non erubescentibus uobis, et sustinetis Iouis elogia modulari.
[46] Plane religiosiores estis in gladiatorum cauea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum proinde saltant dei uestri argumenta et historias nocentibus erogandis, aut in ipsis deis nocentes puniuntur. [47] Vidimus saepe castratum Attin deum a Pessinunte, et qui uiuus cremabatur, Herculem induerat; risimus et meridiani ludi de deis lusum, quo Ditis pater, Iouis frater, gladiatorum exsequias cum malleo deducit, quo Mercurius in caluitio pennatulus, in caduceo ignitulus, corpora exanimata iam mortemue simulantia e cauterio probat. [48] Singula ista, quaeque adhuc inuestigare quis possit, si honorem inquietant diuinitatis, si maiestatis fastigium adsolant, de contemptu utique censentur, quam eorum, qui eiusmodi factitant, quam eorum, qui ista suscipiunt. [49] Quare nescio, ne plus de uobis dei uestri quam de nobis querantur. < . . . . . . > ex alia parte adulamini, redimitis si qua delinquitis, et postremo licet uobis in eos quos esse uoluistis. Nos uero in totum auersamur.
XI. [1] Nec tantum in hoc nomine rei desertae communis religionis, sed superductae monstruosae superstitionis. Nam, ut quidam, somniastis caput asininum esse deum nostrum: hanc Cornelius Tacitus suspicionem fecit. [2] Is enim in quarta Historiarum suarum, ubi de bello Iudaico digerit, ab origine gentis exorsus, et tam de ipsa origine quam de nomine religionis, ut uoluit, argumentatus, Iudaeos refert in expeditione uastis in locis aquae inopia laborantes onagris, qui de pastu aquam petituri aestimabantur, indicibus fontis usos euasisse: ita ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem a Iudaeis coli. [3] Inde, opinor, praesumptum, nos quoque, ut Iudaicae religionis propinquos, eidem simulacro initiari. At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, oblitus affirmationis suae, in posterioribus refert Pompeium Magnum de Iudaeis debellatis captisque Hierosolymis templum adisse et perscrutatum nihil simulacri reperisse. [4] Vbi ergo is deus fuerit? Vtique nusquam magis quam in templo tam memorabili, praesertim omnibus praeter sacerdotibus clauso, quo non uererentur extraneum.
[5] Sed quid ego defendam, professus interim confessionem temporalem omnium in uobis ex pari transferendorum? Credatur deus noster asinina aliqua persona: certe non negabitis uos eadem colere nobiscum. [6] Sane uos totos asinos colitis et cum sua Epona, et omnia iumenta et pecora et bestias, quae perinde cum suis praesepibus consecratis. Et hoc forsitan crimini datis, quod inter cultores omnium tantum asinarii sumus.
XII. [1] Sed et qui crucis nos antistites affirmat, consa cerdos erit noster. Crucis qualitas signum est de ligno: etiam de materia colitis penes uos cum effigie. [2] Quamquam sicut uestrum humana figura est, ita et nostrum sua propria. Viderint nunc liniamenta, dum una sit qualitas; uiderit forma, dum ipsum sit dei corpus. [3] Quodsi de hoc differentia intercedit, quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica et Ceres Pharia, quae sine forma rudi palo et solo staticulo ligni informis repraesentatur? Pars crucis, et quidem maior, est omne robur quod derecta statione defigitur. [4] Sed nobis tota crux imputatur, cum antemna scilicet sua et cum illo sedilis excessu. Hoc quidem uos incusabiliores, qui mutilum et truncum dicastis lignum, quod alii plenum et structum consecrauerunt!
[5] Enimuero de reliquo integra est religio uobis integrae crucis, sicut ostendam. Ignoratis autem etiam originem ipsam deis uestris de isto patibulo prouenisse. [6] Nam omne simulacrum, seu ligno seu lapide desculpitur, seu aere defunditur, seu quacumque alia locupletiore materia producitur, plasticae manus praecedant necesse est. [7] Plasta autem lignum crucis in primo statuit, quoniam ipsi quoque corpori nostro tacita et secreta linea crucis situs est, quod caput emicat, quod spina dirigitur, quod umerorum obliquatio ; < . . . . . . >; si statueris hominem manibus expansis, imaginem crucis feceris. [8] Huic igitur exordio et uelut statumini argilla desuper intexta paulatim membra complet, et corpus struit, et habitum, quem placuit argillae, intus cruci ingerit; [9] inde circino et plumbeis modulis praeparatio simulacri, in marmor, in lutum uel aes uel argentum, uel quodcumque placuit deum fieri, transmigratura. A cruce argilla, ab argilla deus: quodammodo transit crux in deum per argillam.
[10] Crucem igitur consecratis, a qua incipitur consecratus. Exempli gratia dictum erit: nempe de oliuae nucleo et nuce persici et grano piperis sub terra temperato arbor exsurgit in ramos, in comam, in speciem sui generis. [11] Eam si transferas, uel de brachiis eius in aliam subolem utaris, cui deputabitur, quod de traduce prouenit? Non illi grano aut nuci aut nucleo? Nam cum tertius gradus secundo adscribitur, aeque primo secundus, sic tertius redigetur ad primum transmissus per secundum. [12] Nec diutius super isto argumentandum est, quando naturali praescriptione omne omnino genus censum ad originem refert, quantoque genus censetur origine, tanto origo conuenitur in genere. [13] Si igitur in genere deorum crucem originem colitis, hic erit nucleus et granum primordiale, ex quibus apud uos simulacrorum siluae propagantur.
[14] Ad manifesta iam. Victorias ut numina, et quidem augustiora, quanto laetiora, ueneramini. Consecratio ne quid melius extollat, cruces erunt intestina quodammodo et tropaeorum; itaque in Victoriis et cruces colit castrensis religio. [15] Signa adorat, signa deierat, signa ipsi Iovi praefert: sed ille imaginum suggestus et totus auri cultus monilia crucum sunt. [16] Sic etiam in cantabris atque uexillis, quae non minore sanctitate militia custodit, siphara illa uestes crucum sunt. Erubescitis, opinor, incultas et nudas cruces colere!
XIII. [1] Alii plane humanius solem Christianum. deum aestimant, quod innotuerit ad orientis partem facere nos preca tionem, uel die solis laetitiam curare. [2] Quid uos minus facitis? Non plerique affectatione adorandi aliquando etiam caelestia ad solis initium labra uibratis? [3] Vos certe estis, qui etiam in laterculum septem dierum solem recepistis, et † ex diebus ipsorum praelegistis, quo die lauacrum subtrahatis aut in uesperam differatis, aut otium et prandium . curetis. [4] Quod quidem facitis exorbitantes et ipsi a uestris ad alienas religiones: Iudaei enim festi sabbata et cena pura et Iudaici ritus lucernarum et ieiunia cum azymis et orationes litorales, quae utique aliena sunt a diis uestris. [5] Quare, ut ab excessu reuertar, qui solem et diem eius nobis exprobratis, . agnoscite uicinitatem: non longe a Saturno et sabbatis uestris sumus!
XIV. [1] Noua iam de deo nostro fama suggessit, et adeo nuper quidam perditissimus in ista ciuitate, etiam suae religionis desertor, solo detrimento cutis Iudaeus, utique magis post bestiarum morsus, ut ad quas se locando quotidie toto iam corpore decutitur et circumciditur, picturam in nos proposuit sub ista proscriptione: "Onocoetes". Is erat auribus cantherinis, in toga, cum libro, altero pede ungulato. [2] Et credidit uulgus . . . . Iudaeo. Quod enim aliud genus seminarium est infamiae nostrae? Inde in tota ciuitate Onocoetes praedicatur. [3] Sed et hoc tametsi hesternum et auctoritate temporis destitutum et qualitate auctoris infirmum libenter excipiam studio retorquendi. Videamus igitur, an hic quoque nobiscum deprehendamini. [4] Neque enim interest qua forma, dum deformia simulacra curemus. Sunt penes uos et canino capite, et leonino, et de boue et de ariete et hirco cornuti dii, caprigenae uel anguini, et alites planta, fronte et tergo. Quid itaque nostrum unicum denotatis? Plures Onocoetae penes uos deprehenduntur!
XV. [1] Si in deis aequalitate concurrimus, sequitur ut sacrificii uel sacri quoque inter nos diuersitas nulla sit, ut ex alia specie comparationi satisfiat. [2] Nos infanticidio litamus siue initiamus. Vos, si de memoria abierunt quae caede hominis quaeque infanticidiis transegisse reuincimini, recognoscetis suo ordine: nunc enim differimus pleraque, ne eadem uideamur ubique retractare. [3] Interim, ut dixi, ex alia parte non deest adaequatio. Nam etsi nos aliter, tamen non aliter uos quoque infanticidae, qui infantes editos enecantes legibus quidem prohibemini, sed nullae magis leges tam impune, tam secure sub omnium conscientia unius aeditui tabellis eluduntur. [4] Sed nec eo distat, si uos non ritu sacri neque ferro necatis. Atquin hoc asperius, quod frigore et fame aut bestiis, si exponitis aut longiore in aquis morte, si mergitis. [5] At et si quo < . . . . . . > dissimilius penes uos fit, eo adicite, quod uestra pignora extinguitis, et supplebitur, immo superaceruabitur in uobis quicquid < . . . . . > a ratione defecerit.
[6] Sed de ea impietatis hostia dicimur uesci. Dum ita quoque in uobis recognoscitur, ubi opportunius positum est, non multo secernimur a uestra uoracitate. [7] Si illa impudica est, nostra uero crudelis, coniungimur, si forte, natura, qua semper saeuitia cum impudicitia concordat. [8] Quamquam quid minus, immo quid non amplius facitis? Parum scilicet humanis uisceribus inhiatis, quia uiuos et puberes deuoratis? Parum humanum sanguinem lambitis, quoniam futurum sanguinem elicitis? Parum infante uescimini, quia infantem totum praecocum perhauritis?
XVI. [1] Ventum est ad horam lucernarum et caninum ministerium et ingenia tenebrarum. Quo in loco metuo ne cedam: quid enim tale in uobis detinebo? [2] Verum iam laudate consilium incesti uerecundi, quod adulteram noctem commenti sumus, ne aut lucem aut ueram noctem contaminaremus; quod etiam luminibus terrenis parcendum existimauimus; quod nostram quoque conscientiam ludimus: quodcumque enim facimus, si uolumus, suspicamur. [3] Ceterum incesta uestra pro sua libertate et luce omni et nocte omni et tota caeli conscientia fruuntur, quodque felicius proueniat, cum palam misceatis incesta toto conscio caelo, soli ipsi ignoratis; nos uero etiam in. tenebris scelera nostra recognoscere possumus.
[4] Plane Persae, Ctesias edit, tam scientes quam non horrentes cum matribus libere faciunt. Sed et Macedones id, quod probauerunt, palam est factitare, siquidem, cum primum scaenam eorum Oedipus intrauit trucidatus oculos, risu ac derisu exceperunt. [5] Tragoedus consternatus retracta persona, "numquid", ait, "domini, displicui uobis?" Responderunt Macedones: "immo, tu quidem pulchre, at scriptor uanissimus si finxit, aut Oedipus dementissimus si ita fecit": atque exinde alter ad alterum: "ἤλαυνε", dicebat, "εἰς τὴν ματέρα". [6] Sed una uel alia gens quantula macula totius orbis? Nos enim omne infecimus solum, omnem pol luimus oceanum. Date igitur aliquam nationem uacantem ab eis, quae omne hominum genus ad incestum trahunt. [7] Si qua gens concubitu ipso et aetatis ac sexus necessitate, ne dixerim libidine et luxuria, caret, ea erit quae carebit incesto; [8] si qua ab humana condicione priuata quadam natura remota est, ut neque ignorantiae neque errori neque casui opposita sit, ea erit quae sola Christianis respondere constantius possit.
[9] Respicite igitur luxuriam inter errores et uentos fluctuantem, si desunt populi, quos ad hoc sceleris incursent lata uada et aspera erroris. [10] Inprimis cum infantes uestros alienae misericordiae exponitis aut in adoptionem melioribus parentibus, obliuiscimini, quanta materia incesti subministratur, quanta occasio casibus aperitur? [11] Plane ex aliqua disciplina seueriores aut certe respectu eiusmodi euentuum a libidine temperatis, quocumque loco, domi aut peregre, ut non dispersio seminum et saltus ubique luxuriae nescientibus filios edat, quos aut ipsi postmodum parentes aut alii filii incursent, quando etiam aetatum moderatio libidine exclusa sit. [12] Quotcumque adulteria, quotcumque stupra, quotcumque publicatae libidinis po< . . . >st< . . > statiuo uel ambulatorio titulo, tot sanguinis mixtiones, tot compagines generis, tot inde traduces ad incestum. [13] Vnde adeo mimis et comoedis argumentorum uenae fluunt; unde ista quoque talis ante tragoedia erupit, Fusciano praefecto urbi iudicata.
[14] Pusio honeste natus fortuita neglegentia comitum ultra ianuam progressus iter praetereuntibus tractus domo excidit: qui eum nutrierat Graeculus, uel a limine Graeculo more captauerat † intrans. [15] Inde mutatus a se aetate Romam in uenalicio refertur. Emit inprudens pater et utitur Graeco; dehinc, ut usum era, adulescentem dominus in agrum et uincula legat. [16] Illic iamdudum paedagogus et nutrix poenas dabant. Repraesentatur eis tota causa, referunt inuicem exitus suos, illi, quod alumnus in pueritia perisset; ille, se quoque a pueritia perisse, ceterum eodem euentu: Romae natum honesta domo; forsitan et signa quaedam retexuerit. [17] Igitur Dei uoluntate fit ut tanta saeculo macula exprobraretur; spiritus de die concutitur, tempora cum aetate respondent; aliquid et oculi de liniamentis recordantur, proprietates nonnullae in corpore recensentur. [18] Dominos, immo iam parentes, tantum prolatae inquisitionis diligentia inpellit; inuestigatur uenaliciarius, infeliciter inuenitur. [19] Reuelato scelere parentes sibi laqueo medentur, bona filio male superstiti praefectus adscribit, non ad hereditatem, sed ad stipendium stupri et incesti. [20] Satis erat unum istud exemplum publicae eruptionis eiusmodi scelerum delitiscentium in uobis. Nihil semel euenit in rebus humanis: semel plane erui potest. De sacramentis nostrae religionis, opinor, intentatis, et sunt paria uestris etiam non sacramentis!
XVII. [1] De obstinationibus uero uel praesumptionibus si qua proponitis, ne istae quidem ad communionem comparationis absistunt. [2] Prima obstinatio est, qua secunda a deis religio constituitur Caesarianae maiestatis, quod inreligiosi dicamur in Caesares, neque imagines eorum repropitiando neque genios deierando. [3] Hostes populi nuncupamur. Ita uero sit, cum ex uobis nationibus quotidie Caesares et Parthici et Medici et Germanici fiant. Hoc loco Romana gens uiderit, in quibus indomitae et extraneae nationes. [4] "Vos tamen de nostris aduersus nostros conspiratis!" Agnoscimus sane Romanam in Caesares fidem: nulla umquam coniuratio erupit, nullus in senatu uel in palatiis ipsis sanguis Caesaris notam fixit, nulla in prouinciis affectata maiestas! Adhuc Syriae cadauerum odoribus spirant, adhuc Galli Rhodano suo non lauant! [5] Sed omitto uesaniae crimina, quia nec ista Romanum nomen admittunt: uanitatis sacrilegia conueniam et ipsius uernaculae gentis inreuerentiam recognoscam et festiuos libellos, quos statuae sciunt, et illa oblique nonnumquam dicta a concilio atque maledicta quae circi sonant: si non armis, saltim lingua semper rebelles estis. [6] Sed aliud, opinor, est non iurare per genium Caesaris: dubitatur enim de periuris iure, cum ne per deos quidem uestros ex fide deieretis. [7] Sed non dicimus deum imperatorem: super eiusmodi enim, quod uulgo aiunt, sannam facimus. [8] Immo qui deum Caesarem dicitis, et deridetis dicendo quod non est, et maledicitis, quia non uult esse quod dicitis: mauult enim uiuere quam deus fieri!
XVIII. [1] Reliquum obstinationis in illo capitulo collocatis, quod neque gladios neque cruces neque bestias uestras, non ignem, non tormenta ob duritatem ac contemptum mortis animo recusemus. [2] Atenim haec omnia apud priores maioresque uestros non contemni modo, sed etiam magna laude pensari a uirtute didicerunt. Gladius quot et quantos uiros uoluntarios! Piget prosequi. [3] Crucis uero nouitatem numerosae, abstrusae, Regulus uester libenter dedicauit; regina Aegypti bestiis suis usa est; ignes post Carthaginensem feminam Asdrubale marito in extremis patriae constantiorem docuerat inuadere ipsa Dido. [4] Sed et tormenta mulier Attica fatigauit tyranno negans, postremo, ne cederet corpus et sexus, linguam suam pastam expuit, totum era dicatae confessionis ministerium. [5] Sed uestris ista ad gloriam, nostris ad duritiam deputatis. Destruite nunc gloriam maiorum, quo nos quoque destruatis! Contenti estote detrahere etiam laudi parentum ad praesens, ne nobis locum detis! [6] De his forsitan et temporum qualitas robustioris antiquitatis exegerit ingenia duriora; at nunc tranquillitate pacis et ingenia mitiora et mentes hominum etiam in extraneos piae.
[7] "Esto", inquitis, "ueteribus uos comparate; nobis necesse est in uobis odio pro sequi, quod a nobis non probatur, quia nec inuenitur in nobis". [8] Respondete igitur ad singulas species. Non eadem in uobis exempla adgnosco? Si contemptu scilicet mortis gladius de maioribus fabulas fecit, utique non uitae amore gladio uos ad lanistas auctoratis nec metu mortis nomen militiae datis. [9] Si feminae alicui de bestiis famosa mors est, medio quotidie pacis sponte libera ad bestias itis. [10] Si crucem, configendi corporis machinam, nullus adhuc ex uobis Regulus pepigit, attamen iam ignis contemptus euasit, ex quo se quidam proxime uestiendum incendiali tunica ad certum usquequaque locum auctorauit. [11] Si flagris mulier insultauit, hoc quoque, qui proxume inter uenatorios ordine transcurso remensus est, ut taceam de Laconica gloria.
XIX. [1] Hucusque, opinor, horrenda obstinationum Christianarum. Quae si uobiscum communicamus, superest deridenda persuasionum conferamus. [2] Quamquam de persuasionibus omnis obstinatio nostra praestruitur: mortuorum enim praesumimus resurrectionem. Spes resurrectionis fastidium est mortis. [3] Ridete igitur, quantum libet, stupidissimas mentes, quae moriuntur ut uiuant; sed quo facilius rideatis et resolutius decachinnetis, arrepta spongia uel intersa lingua delete litteras interim uestras, quae similiter asseuerant animas in corpora redituras. [4] Attamen quanto acceptabilior nostra praesumptio est, quae in eadem corpora redituras defendit; uobis autem quanto uanius traditum est, hominis spiritum in cane uel mulo aut pauo moraturum! [5] Item iudicium annuntiamus a Deo pro cuiusque meritis post interitum destinatum; id uos Minoi et Radamantho adscribitis, iustiore omnino Aristide recusato. [6] Eo iudicio iniquos aeterno igni, pios et insontes amoeno in loco dicimus perpetuitatem transacturos: apud uos quoque Pyriphlege thontis et Elysii non alias condicio disponitur. [7] Nec mythici ac poetici soli talia canunt, sed et philosophi de animarum reciprocatione et iudicii distributione confirmant.
XX. [1] Quonam igitur usque, iniquissimae nationes, non agnoscitis, immo insuper execramini uestros, si nihil inter nos diuersitas habet, si unum et eidem sumus? [2] Quia non odistis quod estis, date dextras potius, compingite oscula, miscete complexus, cruenti cum cruentis, incesti cum incestis, coniurati cum coniuratis, obstinati et uani cum aequalibus. [3] Pariter deorum numina laesimus, pariter indignationem eorum prouocamus. [4] Habetis et uos tertium genus, etsi non de tertio ritu, attamen de tertio sexu: illud aptius de uiro et femina uiris et feminis iunctum. [5] Aut numquid ipso uos collegio offendimus? Solet aequalitas aemulationis materiam subministrare: sic figulus figulo, faber fabro inuidet!
[6] Immo, iam desine, simulata confessio! Redigit conscientia ueritatem et ad constantiam ueritatis. [7] Nam omnia ista in uobis solis erunt et a nobis solis reuincuntur, de quibus delata sunt, agnitione scilicet diuersae partis, unde scientia instruitur et consilium inspiratur et iudicium gubernatur. [8] Vestra denique sententia, ne causam quis iudicet nisi duobus auditis, quod in nobis solis neglegitis. [9] Naturae uitio satisfacitis, ut quae in uobis non refutetis, in aliis < . . . . . . >tis aut quorum reatum in uobis memineritis, ea in alios iactetis. [10] Qui < . . . . >opere occupati eritis: in extraneos casti, in uosmetipsos incesti, exertiores foris, subiecti domi.
[11] Haec est iniquitas, ut gnari ab ignaris, absoluti a reis iudicemur. Auferte stipulam de oculo uestro, [auf< . . . . . . >de oculo uestro,] ut stipulam de alieno extrahatis. [12] Emendate uosmetipsos prius, ut Christianos puniatis! Nisi quod, si emendaueritis, non punietis, immo eritis Christiani; immo si fueritis Christiani, eritis emendati. [13] Discite quid in nobis accusetis, et non accusabitis; recognoscite quid in uobis non accusetis, et accusabitis! [14] Patet iam hinc uobis, quantum aperire potuerimus e pauculis istis libellulis, erroris inspectio et ueritatis recognitio. [15] Damnate ueritatem, sed inspectam si potestis, et probate errorem, sed repertum si putatis! [16] Quodsi praescribitur vobis errorem amare et odisse ueritatem, cur, quod amatis et odistis, non noueritis?