'Tertulliani' Carmen adversus Marcionitas

SIGLA

Barthius 

Hi 
Hü 
lege 
Mü 
Oe 
Oxé 
Pam 
Rig 
Riv 
Th 

Wi 
= Barthius C.: Adversariorum commentariorum libri LX..., Frankfurt 1648
= Fabricius G.: Poetarum Veterum Ecclesiasticorum Opera Christiana, Basel 1564, 257 - 286 (Editio princeps)
= Hilgenfeld A.: Hermae Pastor. Graece ... instruxit ... A.H., Leipzig 1866
= Hückstädt E.: Über das pseudotertullianische Gedicht Adversus Marcionem, Diss. Leipzig 1875
= Oxé A.: Versus Victorini (de lege domini nostri Iesu Christi). Ein unedierter Cento aus dem Carmen adversus Marcionitas, Gymn.-Progr. Krefeld 1894
= Müller M.: Untersuchungen zum Carmen adversus Marcionitas, Ochsenfurt a.M. 1936 (Zugl.: Diss. Würzburg 1935)
= Oehler F.: Tertulliani opera 2, Leipzig 1854, 781-798
= Oxé A.: Prolegomena de Carmine Adversus Marcionitas, Leipzig 1888
= Pamelius J.: Tertulliani opera, Paris 1583, 1050 - 1082
= Rigaltius N.: Tertulliani opera, Paris 1634, 797-807
= Rivinus A.: Tertulliani opera, Gotha 1651, 57 - 106 (Text). 121-201 (Anm.)
= Thelwall S.: The writings of Tertullianus. In: Ante-Nicene Christian library: translations of the writings of the fathers down to AD 325, 
    Edd.: A. Roberts/J. Donaldson, Bd. 18, Edinburgh 1870, 318-383
= Willems R.: Carmen adversus Marcionem, cura et studio R.W., CCL 2, Turnhout 1954, 1417-1454

Numbers after the Siglum indicate page number, in order to assist location, when the text-critical suggestion is  made in a monograph.  Suggestions by Rivinus sometimes appear differently in the body of the text (labelled 'Riv') from that given in his attached notes (Riv+ a page number).


[p.56]

CARMINIS ADVERSUS MARCIONITAS
LIBER PRIMUS

   Impietas profunda Mali, mens invida vitae,
 2 seductos homines spe postquam cepit inani,
 3 nudavit suadendo nefas sibi credere falsum.
 4 non impune quidem; facti nam protinus ille ----
 5 ut reus et tanti sceleris temerarius auctor ----
 6 accepit maledicta merens. sic postea demens
 7 amplius aggressus, desperatissimus hostis,
 8 infudit mentes hominum caligine mersas.
 9 oblitos dominum docuit spem linquere certam,
10 idola vana sequi, turbam sibi fingere divum,
11 sortes, auguria, stellarum nomina falsa,
12 nascentum geneses constringere posse videri
13 extorum inspiciis resque exspectare futuras.
14 terribilis magicae refugarum audacia ductos,
15 confictam molem mirantes spernere vitam
16 impuniti in praeceps scelerata insania mersos,
17 sanguine gaudentes homicidia saeva minari,
18 corpore in alterius tunc carnis vulnus amare.
19 ardentes etiam, calida dulcedine captos
20 foedera naturae transcendere, corpora munda
21 complexu infando sexum maculare virilem,
22 femineos usus vulgi contamine mixtos
23 illicitos castosque sinus generique dicatos
24 in coitum obscenum pro luxu suasit habere.
25 talia praeterito grassatus tempore gessit
26 per latebras animae sepis manante veneno.
27 non quia culparent homines, nam sponte secuti:
28 ille dolo suasit, homo libertate peregit.
29 haec dum continuo per saecula perfidus halat
30 consiliumque suum seductis cordibus infert ----
31 sperans (heu!) sceleris veniam se stultus habere,

6a: Gn 3, 14sq         21-24: Sap 14, 24-28

6 sic] F, sed Hü 3         22 mixtos] F, mixto
24 habere] Mü, haberi F
27 culparent] F, culpa carent Oxé 44 Mü
31 sceleris veniam] Barthius 884 Oe, scelerisque viam F


[p.58]

32 ignarus qualis maneat sententia facti ----,
33 turba prophetarum tectis sapientia verbis
34 spiritu deque dei praesaga voce loquuntur.
35 publice non audet dominum maledicere nude
36 secreto ingenio sperans se posse latere.
37 tandem lux animae carnis captiva tenetur,
38 desperatorum certat spes fortior hoste:
39 ipse figurator, renovator corporis ipse,
40 gloria vera patris, dei filius, unicus auctor,
41 iudex et dominus venit, rex inclytus orbis,
42 oppressis veniam dare promptus, solvere vinctos,
43 cuius amicitiae auxilio, patientia poenae
44 et deus et renovatus homo miscetur in unum.
45 virgo sancta parit, patefit nova ianua vitae,
46 dicta prophetarum factis impleta probantur,
47 templa sacerdotes linquunt, stellae quoque ductu
48 mirantur dominum tantum se cernere partum.
49 in vinum vertuntur aquae ---- memorabile visu ----,
50 lumina redduntur caecis iussuque trementes
51 daemones expulsi clamant Christumque fatentur.
52 omnia sanantur verbo iam tabida membra,
53 iam graditur claudus, surdus spem protinus audit,
54 dat dextram mancus, loquitur magnalia mutus,
55 fit mare tranquillum iussu ventique quiescunt.
56 omnia cognoscunt dominum, confunditur hostis
57 iamque triumphatus ferus armis paret iniquis.
58 omnia cum revocata videt, quae ceperat ipse,
59 cladis in interitum mersam iam surgere carnem,
60 in caelos hominem devicta morte levari,
61 signari populos effuso pignore sancto
62 (mirandae virtutis opus invisaque facta),
63 audit et extremas flammarum in gurgite poenas
64 a domino sibi perpetuas tenebrasque paratas
65 irrevocata dei sententia ---- nudus, inermis,
66 damnatus, victus, periturus morte perenni,
67 iam reus et nullam veniam se certus habere.

38: Lc 11, 22         42: Mt 18, 11         43b: 1 Cor 11, 32         47: Mt 2, 9
61: 2 Cor 1, 22

34 loquuntur] Oe, loquentum F, iocuti lege 185, locuta est Oxé, Cento,
correxit lege 185 
        35 audet] Oe, audens F
48 se cernere] Hü 4 Oxé 15, secernere F


[p.60]

68 protinus extremum nefas ausus spargere passim
69 auribus horrendum verbum neque voce loquendum;
70 abiectos a plebe dei, sine luce vagantes,
71 inventos sine mente viros, terrena sequentes
72 aggressus pravi pravos docet esse magistros.
73 praedicat his duos esse patres divisaque regna:
74 esse mali causam dominum qui condidit orbem
75 quique figuravit carnem spiramine vivam
76 quique dedit legem et vatum qui voce locutus.
77 hunc negat esse bonum, iustum tamen esse fatetur,
78 crudelem, durum, belli cui saeva voluptas,
79 iudicio horrendum, precibus mansuescere nullis;
80 esse alium suadens, nulli qui cognitus umquam
81 (qui non est usquam, falsum sine nomine numen!)
82 constituens nihil et nulla praecepta locutus.
83 hunc ait esse bonum, nullum qui iudicat, aeque
84 sed parcit cunctis, vitam non invidet ulli.
85 iudicium negat esse reis dulcique cruentum
86 circumfert miseris mixtum cum melle venenum.
87 surgere posse negat carnem, cui causa ruinae
88 ipse fuit, quam contemptam spoliavit inique.
89 propterea maledictus habet sine fine dolorem,
90 hostis huic semper, vario quia vulnere vitam
91 nititur excutere et, de qua ruit ipse, salutem.
92 inque hoc ait Christum terris venisse repente,
93 sed nulla socium carnis compagine factum:
94 spiritus est forma et fictum sub imagine corpus;
95 fallere vult homines, quod non est, esse videri.
96 hoc decet ergo deum caligine ludere suasos,
97 mentiri nefas aut hominem se dicere falso?
98 portatur, graditur, vestitur, rite quiescit,
99 tractatur, patitur, suspenditur et sepelitur:
100 omnia sunt hominis qui sancto in corpore versus,
101 a patre deo vero missus, qui cuncta creavit,
102 perfecit proprie, sua, non aliena requirens;
103 cognitus ipso opere populis sperantibus olim

72 aggressus] F Mü, agressus Oe Wi         docet] Pam Oe, decet F
81 numen] Pam Rig, nomen F
92 ait] , et F                 94 est] , at F
100 qui] , quae F         versus] Oxé 75 , versis F,
versans Pam Rig Oe


[p.62]

104 perque prophetarum vocem notissimus orbi:
105 et nunc errantes manifesto in limine mortis
106 ignotum dominum quaerunt notumque relinquunt.
107 quorum falsa fides, falsus deus, irrita merces,
108 falsa resurrectio, mortis devictio falsa,
109 martyria et vacua et Christi quoque nomen inane.
110 quem magicae nebulae similem venisse docentes
111 mendacem facti dementes esse fatentur
112 nec quidquam passum, populum sine crimine factum.
113 sic verax deus? hi domino referuntur honores?
114 heu miseri gratis ingrata morte perempti!
115 qui caeco duce praecipites in fossa ruistis,
116 et velut in somnis thesauri munere dives
117 exsultat manibusque tenet spe lusus inani.
118 decepti vacuam speratis muneris umbram.
119 ah! tumidi rictus funesta{ve} praeda draconis,
120 speratis pro pace truces homicidia blanda?
121 audetis culpare deum, qui tanta creavit?
122 in cuius terris nimia pietate profusa
123 immemores large laudatis dona fruentes,
124 ipsum factorem reprobatis facta probantes,
125 artificem mundi? cuiusne opus estis et ipsi?
126 qui vobis magnos parvis donavit honores,
127 prosevit fruges, animalia cuncta subegit,
128 tempora qui certis fecundat mensibus anni,
129 dulcores, potus varios, pingues et odores,
130 iucundos flores nemorumque umbracula grata,
131 mirificos tribuit succos pubentibus herbis,
132 fontes et fluvios diffundit dulcibus undis,
133 sideribus caelum totumque illuminat orbem,
134 immensus solus dominus iustusque bonusque,
135 cognitus ex opere, aspectu non cognitus ulli.
136 quem stultae quamvis gentes errore copertae,
137 florentes opibus alieno nomine laudent,
138 factoremque tamen gnari culpare verentur.
139 nec quisquam tantum, nisi vos, nova porta gehennae,

107sq: 1 Cor 15, 13-19

105 errantes] Hü 4 Oxé 15, errantem F
112 nec quidquam] Mü, nequidquam F                 factum] Mü, fictum F
119 tumidi] Mü, tacidi F, taciti Riv (134: = inferni, qui summo quasi
silentio mortuos devorat) { }
123 fruentes] Mü, ruentes F


[p.64]

140 ingrati eligitis dominum maledicere vestrum.
141 haec vobis per Marcionem, Cerdone magistro,
142 terribilis refuga attribuit fera munera mortis;
143 nec venit in mentem, quod vos a nomine Christi
144 seductos ad Marcionis tulit (infima!) nomen.
145 dicite, de multis quid vobis displicet unum?
146 quidve deus fecit quod non sit laude vehendum?
147 aut illud, quod vos nimium patientia larga
148 indignos dulcem permittit ceraere lucem?
149 quae legitis vera et concisa, ea falsa docetis,
150 quae sunt postque futura, prius haec facta probatis.
151 aut incredibilem quid differt credere vestrum?
152 nec mirum si vos versutus cepit inermes
153 persuadens duos esse patres (damnatus ab uno!),
154 esse deos, qui principio seduxerat omnes,
155 postea multiplici manantem vulnere pestem
156 distribuit multis et ---- inemendabile crimen! ----
157 infandos omni magicae dementia plenos
158 persuasit sese virtutem dicere summam,
159 fingere cum meretrice nefas, peragrare, volare.
160 namque Valentino deus est insanus et aevo
161 triginta tribuit caelos patremque Profundum;
162 bis docuit tingi transducto corpore flamma.
163 tantos esse deos Basiliden credere iussit,
164 quantos et dies annus habet, tot denique mundos.
165 Marco per numeros argumentatus acute
166 tradidit in magicae formam violare pudicam,
167 offerri calicem precibusque in sanguine verti.
168 Hebioni Christum suasit de semine natum
169 et circumcidi docuit legique vacare,
170 fontibus amissis elementa resumere legis.
171 extremum facinus verbis extendere nolo
172 aut omnes causas aut nomina dicere cuncta.
173 est per pauca satis crudelia multa notare
174 infandosque homines atque organa saeva draconis,
175 per quos nunc tantum sceleris infeste locutus

150: 2 Tim 2, 18         152: 2 Cor 11, 14         157-159: Act 8, 9-13

149 quae] , qui F         151 incredibilem] Oe, incredibile F, incredibili
152 nec mirum] Pam, nimirum         158 persuasit] Rig, pervasit F
164 mundos] Pam Rig Hü 4, mundo F
165 Marco] Hü 4, Marcio F, Marcus Pam
175 infeste] Oe, sine teste F         locutus] Oe, locuti F


[p.66]

176 semper factorem mundi culpare laborat.
177 sed revocate pedem saevi latronis ab antro,
178 dum spatium datur et patiens pietate perennis
179 facta per errorem miseris deus omnia donat.
180 credite vero patri, vere qui condidit orbem,
181 verum qui dominum misit renovare ruinam,
182 imparibus legi, peccati in gurgite mersis,
183 per vates olim promissam afferre salutem.
184 qui mandata dedit, hic et peccata remittit.
185 exigit hic aliquid merito, quia credidit ante,
186 aut donat large dominus quasi debita servis.
187 denique confusos populos poenamque merentes
188 deleto elogio cunctos iubet ipse lavari.
189 ergo totus homo credit totusque lavatur.
190 abstinet aut patitur pro nomine vulnera vere,
191 verus surgit homo, vere mors victa silebit;
192 sed non pars hominis anima, sua parte relicta,
193 percipiet palmam, socia quam carne laborans
194 in stadio luctata simul coniuncta meretur.
195 grande nefas portare duos per vincula pondus,
196 quorum sit locuples unus atque alter egenus,
197 et miserum sperni, felici praemia reddi.
198 non facit hoc iustus, mercedis redditor aequus,
199 et bonus et dives, quem credimus omnia posse,
200 suavis in ingratos, miserendi plena voluntas.
201 quin potius, cui maior inest mortalis egestas,
202 possit ut aequari socio praelatus, id ultro,
203 quidquid eget, tribuet locuples; sic credere iussum
204 nec velle illicite dominum culpare docendo,
205 suscitet ut qui animam, tamquam sit passa ruinam,
206 liberet a morte et vivendi facta maneret
207 copia de solo merito, quia fortiter egit,
208 et caro communem semper sortita laborem
209 linquatur terrae, mortis sit praeda perennis.
210 ergo hominis anima placuit deo fortibus actis?
211 nullo sola modo potuit sine carne placere.

176 laborat] Oe, laborant F                 177 revocate] Pam, revocare F
178 datur] Pam Rig, detur F                 180 vere] Mü, vero F                 181 ruinam] F,
salutem lege 3                 187 confusos] Mü, conlusos F, conclusos Pam Oe
merentes] Pam, merentem F                 188 deleto] Pam (cf. Col 2,14), delecto F
191 verus] F, versus Oe                 victa] Pam, vita F
205 ut qui] Oe Hü 5 Oxé 21, aut quem F, ut quam Mü, aut quam Riv
206 et] F, ut Th 328 n.1 Hü 5                 vivendi] Th 328 n. 1 Mü, viventi F


[p.68]

212 vincta tulit poenas ---- caro membris vincula gessit.
213 contempsit mortem ---- sed carnem morte reliquit.
214 illa dolens gemuit ---- haec victa a vulnere caesa est.
215 illa petit requiem ---- haec ferro in pulvere fusa
216 piscibus, alitibus, tabo cinerique relicta est.
217 frangitur infelix laniata, sparsa liquescit:
218 surgere non meruit? quid enim committere sola
219 exanimis potuit? quae sic causa invida vitae
220 impedit aut prohibet dei dona capessere carnem
221 cumque sua socia coniunctam vivere semper,
222 cernere quid fuerit conversa in pulvere quondam?
223 post meritos renovata ferat deo laudis honores,
224 non ignara sui, fragilis, mortalis et aegra.
225 certatis, Magni possit quid vivida virtus,
226 qui bonus atque potens vitam non invidet ulli?
227 haec captiva fuit mortis, haec vincta peribit,
228 quam dominus mira sapientia fecit et arte?
229 hanc virtute sua miranda suscitat ipse,
230 hanc revocat dux fortis et hanc sua gloria vestit.
231 ergo dei aptavit ars et sapientia corpus,
232 quod cupit his fieri; deest hoc virtute reduci?
233 causa potest pietati nulla resistere sanctae,
234 ne maior sit causa mali quam summa potestas,
235 ut cognoscat homo iam tunc dei munere salvus,
236 mortalis quondam, nunc inviolabile et ingens
237 vestitus lumen, vivus cum corpore totus,
238 immensum virtute deum pietate perennem
239 per Christum regem, per quem via lucis aperta est.
240 et iam luce nova, iam dono plenus utroque,
241 fructibus et vitae paradisi laetus amoenis
242 laudet in aeternum caelesti dives in aula.

212 vincta] Mü, vincla                 214 victa] Oe, vita F
235 tunc] Mü, nunc F                 241 vitae] Mü, vivae F


[p.70]

CARMINIS ADVERSUS MARCIONITAS
LIBER SECUNDUS

   Postquam fracta fides refugis spirantibus hostis
2 et glomerata dolis emersit pestis operta,
3 sponte sua mendax contempto numine sensus
4 confixit plagas fallaci tramite callens:
5 sanctorum dictis sua miscuit impia verba
6 inque bonum semen lolium miserabile sevit
7 inde volens omnem causam constare ruinae,
8 scilicet ut sua facta deo subsignet iniqua
9 ocius et possit suasos infigere poenis,
10 veris falsa tegens et lenibus aspera vertens
11 et roseis sertis hastae mucrone coperto
12 improvisa necans incautos morte supremum.
13 suppressit nefas in tantum dementia mersos
14 abruptos homines numen sine fine tremendum
15 dividere in partes, Christi sublimia facta
16 falsa laude sequi culpareque gesta priora,
17 innumerata dei miracula, visa nec umquam
19 ante nec audita contemptaque corde nec ullo,
18 tam temere scelus illicitum componere verbis,
20 adversum sese duo testamenta sonare,
22 dissimili longe sententia velle probare,
21 contra prophetarum domini committere verba,
23 omnem legis ut infamem deducere causam
24 sanctorumque patrum vitam reprobare priorem,
25 quos in amicitiam adlexit deus ad sua dona.
26 accipitur sine principio pro parte minori,
27 quattuor ex uno cum sint, ex quattuor unum.
28 his tamen una placet, reprobant tres denique partes
29 auctoremque sui Paulum per multa capessunt.
30 "necnon ex ipso furiebat in extima verba."
31 omnia quae veteri de foedere cumque locutus,
32 dura videntur eis merito, quia corde gravati.

2 pestis] Pam, pectis                 3 sensus] F, prensus
4 callens] Oe, pallens F, palans Oxé 15 Mü
12 necans] Pam, negans                 supremum] Mü, suprema F
13 suppressit] Mü, suppremum (sic) F
19/18 versuum ordinem mutavit Pam,         22/21 ego
23 ut] Mü, et F         28 reprobant] Oe, reprobat F


[p.72]

33 pondus apostolicum, fulgentis gratia verbi.
34 lumina praeducit menti neque cernere possunt:
35 spiritu lata putant hebetes animalia dicta.
36 sed vos, qui nondum penitus duce numine falso
37 mente ipsa reprobi penetrastis ad intima mortis,
38 discite de fonte fluvium manare perennem,
39 qui nutrit lignum (bis senos gratia fructus),
40 exit et in terram ventosque in quattuor orbis:
41 tot fluit in partes fontis color et sapor unus.
42 sic et apostolico decurrit ecclesia verbo
43 ex utero Christi, patris omni gloria plena,
44 sordida diluere et sata mortua vivificare.
45 quattuor in numero diffusum in gentibus unum
46 electaque fide susceptum doctor opimus
47 tradit evangelium Paulus sine crimine mundum
48 abque hoc et Galatas vetuit discedere sanctos,
49 quos falsi fratres se circumcidere suasos
50 atque elementa sequi nova libertate relicta
51 umbrae futurorum veteri servire docebant.
52 has habuit Galatis causas conscribere Paulus,
53 non ut evangelii partem pro corpore toto
54 exciperent modicam maiori parte relicta.
55 atque adeo non verba libri, sed missus in orbem
56 ipse Christus evangelium est, si cernere vultis,
57 a patre qui venit solus bona nuntia portans,
58 testificata prius cuius ingens gloria complet,
59 ostendens opere quantus sit conditor orbis.
60 cuius facta simul dictis coniuncta fideles
61 illi, Matthaeus, Marcus Lucasque, Ioannes,
62 conscripsere mera non extera verba locuti
63 spiritu sancto dei tanto praesente magistro.
64 hic agnus paschae suspenditur hostia ligno;
65 hunc Paulus phase conscribens decreta Corintho
66 occisum tradit vitamque deumque futurum,
67 promissum patribus, quos illectaverat ante.
68 cernite quid virtus, quid paschae possit imago.

39: Apc 22, 2         40 sq: Gn 2, 10         48: Gal 2, 16         49: Gal 2, 4
50b: Gal 4, 31; 5, 1         51: Col 2, 16sq; Hbr 8, 5; 10, 1         65: 1 Cor 5, 7sq

35 dicta] Mü, digna F                 36 numine] Pam, nomine F         43 omni] Mü, omnis F
44 sordida] Oe, sordide F                 sata] Oxé 7 (cf. 1 Cor 15,36), Fata F
46 electaque] Pam, electoque F                 51 umbrae] Mü (cf, Col 2,17), umbra F
63 sancto] Mü (cf. lege 185), sancta F


[p.74]

69 sic verum quid sit poteritis pascha videre.
70 ne fidus pater et vates, cui pignus et haeres
71 carus erat, quem forte deus donaverat illi,
72 hunc deo mactaret merito temptatus amore
73 (supplicium magnum!), sanctus pro sanguine sanguis:
74 connexus capite spinis ostenditur agnus
75 hostia sancta deo, cuius de morte piatus
76 esset, ut in signum et vastatae pignora gentis
77 sanguine signantur postes et limina fulta
78 (immane auxilium!); caro testis creditur esca.
79 Iesus transgressus Iordan terraque potitus
80 lege dedit pascham gaudens atque immolat agnum.
81 et reliqui magni reges sanctique prophetae
82 non ignorantes certae promissa salutis
83 ingentemque metu pleni transcendere legem
84 ---- venturam summae virtutis imagine molem ----
85 inspectam e speculo celebrarunt ordine pascham.
86 denique, si celeri primordia mente recurras,
87 invenies funesta nimis post impia verba.
88 credulus, (heu!) facile nudatus tegmine vitae,
89 pellibus ut tegeretur homo, suspenditur agnus
90 aut peccata necat aut sanguine funera delet
91 aut coperit nudos, fovet aut suo vellere vulnus.
92 num pecoris sanguis humano sanguine pluris,
93 ut pro peccatis oblatus dirimat iram?
94 aut multae plebis, veluti si carior agnus,
95 auxilium immane, tantae tutela salutis,
96 oblatus potuit pretium satis esse redemptis?
97 at deus omnipotens, caeli terraeque creator,
98 immensus, vivus, perfectus, luce perennis,
99 his non placatur, pecudum neque sanguine gaudet.
100 omnia mactentur pecora, grex omnis in aras
101 decremet, ut veniam vel peccati expiet unus.
102 nequaquam domini sapiens maculata figura
103 tam vili pretio caro foeda paravit honores;
104 sed spes et promissa fides mortalibus olim

76: Ex 12, 13; Hbr 11, 28         77sq: Ex 12, 7-14. 21-27         79: Ios 3, 7-17
80: Ios 5, 10         92-96: Hbr 9, 13sq; 10, 4         99: Is 1, 11; Hbr 10, 5sq

15 piatus] 5, piati F         77 fulta] Oxé 7 (cf. Ex 12,7), multa F
90 delet] Pam Rig Riv, dolet F
92 num] Riv 149, non F
93 ut] Pam, aut F


[p.76]

105 haec operata tulit, magnae rationis imago,
106 praemeditata patris, nimia pietate parata:
107 venturum Christum terris hominemque futurum
108 quem visum Ioannes, baptismi primus apertor
109 et vatum socius necnon et apostolus ingens,
ll0 praecursor missus certus testisque fidelis,
111 angustus vita, sublimi laude notatus,
112 olim pascha dei verum quaerentibus agnum
113 ostendit tandem venisse piacula facti,
114 qui delicta suo multorum sanguine solvat,
115 pro reprobis probus et carus, pro vilibus unus,
116 corpore homo vitaque deus, mactatus ut agnus
117 acciperet nos et nobis se effunderet ipsum:
118 sic placuit domino mortem spoliare superbam.
119 sic poterit miserandus homo sperare salutem.
120 hunc pascham Paulus mactatum praedicat agnum.
121 non species domini pecoris sublimis inertis
122 consimilis patitur, quapropter dicitur agnus,
123 sed quia lanitie renovata haec corpora vestit,
124 dat tegimen multis, umquam nec deficit ipse.
125 sic dominus virtute patris, quos morte redemit,
126 exutos sua luce tegit, quae semper in illo est.
127 ergo pastor ovem qui perdidit, ipse requirit.
128 is robur spinasque viae calcare paratus
129 aut rabiem superare lupi pecudumque potiri,
130 eripere et fortis contemptis dentibus ultro
131 obiectat sese leo pelle obtectus ovili
132 decipiens habitu raptoris sanguine fauces.
133 Adam vi captum sic quaerit Christus ubique
134 ipse viam gradiens qua mors operata ruinam est,
135 omnia perlustrans veterum monumenta virorum,
136 singula perspiciens, exemplis omnibus unus,
137 ex utero incipiens inimicam expellere mortem
138 conceptam simul in gremio cum semine carnis,
139 aetates omnes tacita sapientia lustrans,
140 debita suscipiens, cunctos mundare paratus,

114-117:Rm 5, 15sq; 2 Cor 5, 15; Hbr 9, 28         120: 1 Cor 5, 7
130: Gal 1, 4         134: 1 Cor 15, 21         136: Rm 5, 12-21

123 lanitie] , lanities                 128 viae] , uvae F
130 eripere et] Oe, eriperet F
138 conceptam] Hü 6 (cf. lege 22), conceptae F


[p.78]

141 reddere factori multos, quos sparserat unus.
142 et quia terribilis puteo demersus iniquo
143 vir cecidit, suasit virgo subducta dracone,
144 consilio placuit, tegmen caeleste reliquit.
145 arguit hos lignum nudos, mors atra coegit;
146 ex eadem massa simili ratione refecta
147 iam renovata redit, flos carnis et hospita pacis,
148 virgine desponsa caro non ex semine nata
149 artifici coniuncta suo sine debito mortis.
150 angelus haec mandata patris per sidera defert
151 lucida, ut angelica credantur nuntia fama,
152 virginis ut virgo, carnis caro debita solvat.
153 talibus ingressus sequitur vestigia mortis
154 parvulus immanis, senior puer et iuvenis vir.
155 post, ubi iusta viri completa est roboris aetas,
156 (paulatim solitus socia deperdere vita,
157 in foedas etiam rugas et inertia membra
158 mutari specie vacuatis sanguine venis)
159 constitit haud habitum passus veterascere carnis.
161 qua die quove loco cecidit clarissimus Adam
160 quave manum extendit temere contingere lignum,
162 hac eadem redeunte die volventibus annis
163 in stadio ligni fortis congressus athleta
164 extenditque manus, poenam et pro laude secutus
165 devicit mortem, quia vitam sponte reliquit.
166 exuit exuvias carnis et debita mortis;
167 serpentis spolium devicto principe mundi
168 adfixit ligno, refugarum immane tropaeum.
169 in cuius signum Moses suspenderat anguem,
170 ut, quotquot fuerant multis serpentibus icti,
171 adspicerent ipsum victum fixumque draconem.
172 post, ubi secretas inferni venit ad undas
173 atque suum victor captivum luce retexit
174 adstanti iussumque patris virtute peregit,
175 sponte suum corpus quod liquerat ipse recepit.

141: Rm 5, 12-21         169-171: Nm 21, 6-9; Io 3, 14

144 reliquit] Pam, relinquit F         148 nata] Hü 6, nato         149 debito] Pam Rig,
debita F 153 mortis] Pam, mortem F         156 socia ... vita] F Rig, sociam ... vitam
Hü 6 Oxé 10 n.3;15; al. al.         161/160 ordinem versuum recte mutavit Oe
161 clarissimus] Pam, carissimus F         165 vitam] Mü (cf. 2,166.175), mortem F
reliquit] Pam, relinquit F         171 victum] Oe, fictum F


[p.80]

176 causa haec mortis erat, eadem via facta salutis;
177 nuntius ille doli, sed pacis nuntius iste;
178 sponsa virum necuit, genuit sed sponsa leonem;
179 virgo viro nocuit, sed vir de virgine vicit.
180 cuius in exemplum sopito corpore somno
181 sumitur ex latere mulier, quae costa mariti;
182 quam carnem de carne sua deque ossibus ossa
183 evigilans dixit praesaga mente locutus.
184 mira fides! ---- merito Paulus certissimus auctor
185 Christum de caelis Adam docet esse secundum.
186 veritas ipsa suis exemplis usa refulget.
187 nec cupit ex alieno acres ostendere gressus;
188 pauperis hoc opus est, propriae virtutis egeni.
189 haec Paulus docuit magnus mysteria docta
190 scilicet in Christo esse decus tuum, ecclesia, cernens.
191 huius de latere ligno pendentis in alto
192 corporis exanimi sanguis manavit et humor.
193 femina sanguis erat, aquae erant nova dona lavacri,
194 haec populi vera est viventis ecclesia mater,
195 de Christi nova carne caro deque ossibus ossum.
196 Golgotha locus est, capitis calvaria quondam;
197 lingua paterna prior sic illum nomine dixit;
198 hic medium terrae est, hic est victoriae signum.
199 os magnum hic veteres nostri docuere repertum,
200 hic hominem primum suscepimus esse sepultum,
201 hic patitur Christus, pio sanguine terra madescit,
202 pulvis Adae ut possit veteris cum sanguine Christi
203 commixtus stillantis aquae virtute levari.
204 haec ovis est una, quam se per sabbata vivam
205 inferni e puteo statuit subducere pastor.
206 propterea cunctae carnis praemortua membra
207 curabat sabbatis aut caeci a germine nati
208 lumina, quae nondum dederat, cernendo peregit
209 aut hominem totum exanimem per sabbata vivum
210 deque sepultura praesenti plebe vocavit,
211 ipse novi factor, veteris bonus ipse refector,
212 aut quae defuerunt supplens aut perdita reddens.

176: 1 Cor 15, 21sq                 180-183: Gn 2, 21-23
185: Rm 5, 14; 1 Cor 15, 45                 196: Mt 27, 33parr
206-208:Mt 12, 9-14parr; Lc 13, 10-17; 14, 1-6; Io 9, 1-17

198 victoriae] Mü (cf. Th 339,261), victoria F
203 levari] Pam, levare F


[p.82]

213 haec ineunte die sancto sperantibus in se
214 facturum plene pro pacto posse docebat.
215 quid? caro si moritur nec spes datur ulla salutis,
216 quas habuit causas hominem se fingere Christus
217 et medicare homines aut curam carnis habere?
218 si revocat paucos, cur non revocabit et omnes?
219 corruptela potens liquefactum solvere corpus,
220 non poterit virtus domini revocare solutum?
221 credunt interitu qui non sua corpora solvi,
222 non credunt domino, sua qui vult mersa levare;
223 aut nolle praestare bonum neque posse potentem
224 dicunt ignari, quanto se crimine iactent
225 infirmas ausi causas praeponere mortis.
226 in grano latet arbor et hoc, nisi terra sepultum
227 putrescat, non dat decoratos arbore fructus.
228 iam liquidae stringuntur aquae; stridente rigore
229 saxa fiunt et semper erunt, nisi magna potestas
230 solverit inducto molli spirante tepore.
231 viticulae in gracili latet ingens corpore botrus;
232 si quaeras, non est; cum vult deus, esse videtur.
233 arboribus folia, spinis rosa, germina campis
234 mortua deficiunt et rursus viva resurgunt.
235 haec homini deus ante oculos revocata reformat,
236 propter quem locuples primus large omnia fecit.
237 omnia nuda cadunt, suo corpore singula vestit:
238 cur hominem solum, cui tantos fudit honores,
239 non tantum revocet sibi, quem super omnia fecit?
240 ergo caro et sanguis dei regno digna negatur,
241 tamquam sit Paulus proprie de carne locutus.
242 ille quidem magna docuit, sed inania corda
243 carnali sermone putant; nam pristina facta
244 sanguinis et carnis voluit sub nomine dicta
245 caelestis magni memoratus verba magistri,
246 qui per aquam de se genitis sui nomen honoris
247 donavit pignusque suo de spiritu fudit,
248 ut, cuius fuerant homines virtute redempti,

226sq: Io 12, 24; 1 Cor 15, 36                 240: 1 Cor 15, 50
247: 2 Cor 1, 22; Rm 8, 23; Eph 1, 13sq

214 facturum] Mü, facturus F             215 quid] Pam, quod F         salutis] Pam, saluti F
218 revocabit] Oe, revocavit F                 224 se crimine iactent] Mü, de crimine lactent F
225 mortis] , morti F                 228 stringuntur] , stringentur F
234 deficiunt] Pam, deijciunt (sic) F


[p.84]

249 huius et acciperent renovati nomen honoris.
250 ergo, quia populis nondum suo fonte renatis,
251 sordibus antiquis tectis (ea debita mortis),
252 ex veteri causa regnum caeleste negavit
253 dicens humanum rursus debere renasci:
254 quod natum est de carne, caro est, de spiritu, vita
255 radicis veteris nova germina gloria mutans,
256 ablutum corpus iam non de carne vocari;
257 hoc sequitur Paulus, sic est de carne locutus.
258 denique dixit oportere superindui vestem,
259 hunc habitum fragilem, mortalem contegi formam,
260 non aliud corpus dari, sed prius illud inerme
261 undique regno dei lato circumdari totum:
262 "momento aspectus oculi mutabitur," inquit.
263 ut rufae cerae facies dispanditur herba
264 et mutat proprium candenti sole colorem,
265 sic eadem caro fulgenti de gloria sumens
266 gaudebit semper gaudens et morte carebit
267 devictum clamans crudelem corporis hostem,
268 glutitam mortem fortis victoria Christi,
269 ingentes deo summa ferens ad sidera laudes.

254: Io 3, 6; 1 Cor 15, 42-46
258-261: 1 Cor 15, 53; 2 Cor 5, 2-5
262: 1 Cor 15, 52         268: 1 Cor 15, 54         269: 1 Cor 15, 57

251 ea] Oe, et F         253 humanum] Pam Rig, humano F
260 inerme] Hü 6, inermem F         268 Christi] Oe Oxé 27, Christus F


[p.86]

CARMINIS ADVERSUS MARCIONITAS
LIBER TERTIUS

   Iam genuit, quondam sterilis cognomine, mater
2 iamque novus gaudet populus de libera natus
3 expulsa famula merito cum prole superba;
4 viventis quoque fontis aquas ingrata reliquit
5 et tepidis errans ardenti sidere potat.
6 iam possunt gentes et Abram clamare parentem,
7 quae vocem domini simili ratione secutae
8 omnia liquerunt peregre se sistere vitae.
9 laetare, o sterilis, promissam concipe plebem!
10 erumpe et clama, quae nulla prole beata,
11 de qua dicebat per vates spiritus olim!
12 haec genuit gentem multis ex gentibus unam,
13 cuius principio semper pia membra laborant:
14 huius ABEL iustus, pastor pecudumque magister,
15 fraternae occidit quem olim violentia dextrae.
16 huius ENOCH (insigne decus, de corpore membrum)
17 a deo digressos populos facinusque sequentes,
18 dum furit in terris refugarum turba latronum,
19 sacrilegum genus ut fugeret crudele gigantum,
20 consilio revocabat in omnibus ipse fidelis.
21 ingenti gemitu placuit meritoque labore
22 translatus magno pignus servatur honore.
23 perfectus laude et sine culpa NOE repertus
24 testificante deo iustus in adultera plebe,
25 bis quinquagenis arcam qui texuit annis,
26 venturum excidium factis et voce ferebat;
27 promeruit tantis ereptus mortis ab undis
28 et cum prole sua servatur gente sequente.
29 est ABRAHAM, cuius gnatos vos esse negatis,
30 qui primus genere et patria et genitore relicto
31 voce dei suasus secessit in extera regna,
32 tantos dei meruit sublimis dignus honores,

1-13:Gn 16sq. 21         1:Hbr 11, 11         6: Gn 17, 5
7: Gn 12, 1-5; Hbr 11, 8-40         9sq: Is 54, 1; Gal 4, 27
11-13:Is 57, 1         14-47: Gn 4-49; Sir 44; Hbr 11         14: Mt 23, 35

6 Abram] Oxé 25, Abraham F
22 translatus] lege 33 Th 344 n.3, translatum F


[p.88]

33 gentibus ut pater et populis credentibus esset.
34 cum patribus IACOB, quorum pater ipse, per omne
35 vitae suae spatium laetissima tempora Christi
36 praececinit verbis, actu, virtute, labore.
37 hunc sequitur IOSEPH foedae sine sorde iuventae,
38 carceris et durae conficta calumnia poenae,
39 gloria post gemitus regnique secunda corona
40 inque fame panis tribuendi larga potestas.
41 tam propria Christi, tam lucida lucis imago
42 omnibus est manifesta, quibus sunt lumina menti,
43 ut speculo vultus firmam spem cernere possint.
44 IUDAS ipse pater, regalis sortis origo.
45 unde duces geniti, cuius de semine reges
46 numquam defuerunt, donec ventura potestas
47 gentibus exspectata diu promissa veniret.
48 dux populi MOSES, qui limina regia liquit
49 spernens divitias florentes tempore parvo,
50 maluit adflictus populi portare labores
51 subnixa cervice, minis non territus ullis,
52 quam sibi delicias multasque remittere poenas,
53 pro magnaque fide, pro tanto mirus amore,
54 armatus virtute dei magnalia gessit:
55 percussit gentem plagis terramque reliquit,
56 confundit regem durum populumque reducit,
57 calcavit fluctus, hostes demersit in undis,
58 fecit aquam dulcem per lignum, semper amaram,
59 cum Christo (populo manifeste) multa locutus,
60 cuius de facie lux et nitor ore refulsit;
61 acceptam legem per paucos fudit in orbem
62 (exempla implicita propriorum certa laborum),
63 percussit petram, iussus quoque flumina fudit
64 extenditque manus, ut signo vinceret hostem.
65 omnia de Christo, per Christum cuncta loquuntur.
66 hic probus et magnus cum laudis pace quievit.
67 at IESUS Nave filius Auses ante vocatus
68 (spiritus hunc sanctus socium sibi nomine iunxit):

48-64: Ex 2sq         48-52: Hbr 11, 24-27
58: Ex 15, 23-25; Idt 5, 15; Sir 38, 5
60: Ex 34, 29         66: Dt 34, 5         67: Nm 13, 17 (vulg)

41 prius tam] Pam Oe, tum F
59 cum Christo (populo manifeste)] Th 345 n.4, cum Christi populo
manifeste F; al. al.


[p.90]

69 hic fluvium scidit et populum transire coegit,
70 distribuit terram gnatis, promissa paterna,
71 solem cum luna statuit, dum vinceret hostem,
72 expulit externas gentes prolemque gigantum,
73 excidit lucos, aras et templa subegit,
74 omnia legitima sollemnia mente peregit;
75 nominis exemplum Christi, virtutis imago.
76 quid de IUDICIBUS populi per singula dicam?
77 quorum virtutes si conscribantur in unum,
78 verborum spatio numerosa volumina complent.
79 attamen ex multis paucorum dicere vitam
80 corporis explendi verborum postulat ordo.
81 ex quibus est GEDEON dux agminis, acer in hostem,
82 non virtute sua tutelam acquirere genti
83 firmatusque fide signum petit excita mente,
84 quo vel non posset vel posset vincere bellum,
85 vellus ut in noctem positum de rore maderet
86 et tellus omnis circum siccata iaceret
87 (hoc inimicorum palmam coalescere mundo)
88 atque iterum solo remanente vellere sicco
89 hoc eadem tellus roraret nocte liquore.
90 hoc etenim signo praedonum stravit acervos
91 congressus populi Christi, sine milite multo,
92 tercenteno equite (numerus Tau littera Graeca)
93 armatis facibusque et cornibus ore canentum.
94 vellus erat populus ovium de semine sancto
95 (nam tellus variae gentes fusaeque per orbem);
96 verbum quod nutrit ros, nox est mortis imago,
97 Tau signum crucis et cornu praeconia vitae
98 lucentesque faces in lychno spiritus ardens.
99 scilicet hoc testamen erat virtutis imago,
100 non prius angelica mortis fera proelia vinci
101 quam populo indocili merito sua culpa relicto
102 florentesque fide gentes in laude receptae.
103 DEBBORA quin mulier super omnem maxima famam,
104 pro patria quae belligero subnixa labore

69: Ios 3sq         76-78: Hbr 11, 32
81-102:Idc 6sq; Hbr 11, 32sq         103-109: Idc 4

69 hic] lege 100 Riv, hinc F         70 gnatis] lege 34, gratis F
81 est] lege 111, ut         83 mente] lege 113 Hü 6, menti F
88 remanente] lege 117 Riv, remanenti F         96 ros] lege 124, sed F
104 labore] , labori F


[p.92]

105 stipite sub palmae populum vicisse canebat,
106 quapropter victi simul hostes terga dedere,
107 Sisara dux fugit, cui non vir nec manus ulla
108 restitit. hic IAHEL Christi victoriae signo
109 extemplo refugam devicit femina ligno.
110 IEPHTA fide firma, qui duro vulnere votum
111 ausus mercedem belli deo dicere grandem;
112 hic quia quae non vult dominus promiserat amens,
113 occurrit primum carum sibi pectore pignus,
114 nulli sperata cecidit quod sorte repente.
115 promissum ut staret, solvit pia iura parentis,
116 peccati votum violenta mente coperuit
117 immanis timor, orbatae solacia vitae
118 pro scelere obtinuit famam, pro crimine laudem.
119 nec non SAMSONIS super omnia corpora vires,
120 spiritus hoc donum? capiti concessa potestas.
121 pro populo solus, nullo mucrone nec armis,
122 os retinens asini prostravit corpora mille.
123 vincula nulla virum vinctum potuere tenere;
124 gloria sed postquam capiti vi mota recessit,
125 occidit atque hostes victor sua morte peremit.
126 mirificus SAMUEL, cui reges ungere primum
127 praeceptum, dare chrisma, viris ostendere christum,
128 talibus in vitae spatio laudabilis egit,
129 ut quoque post requiem prophetica iura teneret.
130 psalmographus DAVID magnus rex atque propheta,
131 passurum Christus cuius se voce canebat
132 (sponte quod ingratus populus sine lege peregit),
133 cui deus ex utero fructum promiserat olim,
134 prolem sublimi solio suo ponere sanctam.
135 fixa fides domini quae sponderat omnia fecit.

103-109:Idc4         110-119: Idc 10-12; Hbr 11, 32         119-125: Idc 13-16
124sq: Idc 16, 28-30         126-129: 1 Sm 9sq; 28, 11-19         131: Ps 21, 8. 17. 19
133sq: 2 Sm 7, 12sq; Ps 131, 11; Lc 1, 32; Act 2, 30

108 IAHEL] Mü (cf. Idc 4,17), Baal F         victoriae] , victoria F
109 extemplo] Oe, exemplo         refugam] Riv 161 Oe, refugae F
124 capiti vi] Mü, captivi F
125 victor] Mü, victos F         peremit] lege 136, redemit F
127 viris...christum] lege 138 (cf. 1 Sm 10,24), viros...christos F
131 Christus] lege 143, Christum F


[p.94]

136 aemulus EZECHIAS, populi corrector inertis,
137 oblitis legem qui restauravit iniquis,
138 haec olim mandata dei prior omnia iussit,
139 qui precibus bellum, non ferri cuspide solvit.
140 hic moriens lacrimis annos ac tempora vitae
141 accepit, merito talem tulit actus honorem.
142 ingenti zelo IOSIAS, rector et ipse;
143 tantum nemo supra nec postea taliter egit:
144 idola destituit, destruxit templa nefanda
145 atque sacerdotes super aras igne cremavit,
146 ossa prophetarum falsorum cuncta refodit
147 incenditque aras, adolenda cadavera lignis.
148 insignis fidei in laudem ---- memorabile! ---- tractus
149 nobilis HELIAS, qui nondum debita mortis
150 gustavit, quoniam rursum venturus in orbem est.
151 ergo infracta fide populum regemque furentem,
152 militiam domini qui deseruere beatam,
153 verberibus famis castigans hostes amaris,
154 sidera conclusit tenuitque in nubibus imbrem.
155 esse deum ostendit cunctis, apparuit error.
156 nam madidae partes hostiae fluvio super aras
157 de caelo precibus veniens vi flamma comedit;
158 et quotiens voluit, toties ruit ignis ab alto.
159 divisit fluvium, transgressus et avia fecit,
160 sublatus curru paradisi vectus in aulam est.
161 huius discipulus, fortis successor HELISEUS,
162 qui duplicem Heliae petiit sibi sumere sortem,
163 ad castigandam violento verbere plebem:
164 tantum pro domino et talem spiravit amorem.
165 Iordane percusso pedibus via facta regressus
166 demersam fluvio relevavit virga securim
167 mortificumque cibum in vitalem transtulit escam,
168 detinuit pluvias iterato tempore duplo
169 mundavitque lepras, hostes caligine cepit;

136-139:4 Rg 18; 2 Par 29-32; Sir 48, 19-25
140sq: 4 Rg 20, 5sq; Is 38, 5; Sir 48, 23
142-147: 4 Rg 23; Sir 49, 1 -3; 2 Par 34, 5
148. 160: 4 Rg 2, 11         149sq: Mal 4, 5sq (vulg); Mt 11, 14; Lc 9, 27
151-160:3 Rg 17sq; 4 Rg 1sq; Sir 48         161-169: 4 Rg 2-6; Sir 48

148 tractus] Riv 162 Hü 7 Mü, tactus F, factus F.Simon
151 fide] lege 167 Hü 7, fides F
153 famis] lege 169 (cf. 3 Rg 18,2), flammis F


[p.96]

170 cuius post obitum iam condita membra sepulchro
171 abiectus quidam, mactatus caede latronum,
172 mortuus ut tetigit, revocata luce revixit.
173 IESAIAS locuples vates, cui fontes aperti
174 (tam manifesta fides!), verbum dei ore profudit
175 largaque per Christum patris est promissa voluntas,
176 praetestata viam vitae atque probata per ipsum est.
177 quem populus sectum ligno sine labe repertum,
178 immeritum demens crudeli morte peremit.
179 sanctus HIEREMIAS, quem gentibus esse prophetam
180 aeterni virtus iussit dixitque futurum;
181 qui quoniam plebis facta inlaudanda revolvit
182 et fore captivam, nisi paenituisset iniquos,
183 in famulos fieri praesaga voce locutus,
184 vincula dura tulit squallenti carcere clausus
185 inque luto putei famis hausit tabida membra.
186 sed postquam quae noluerant audire probavit
187 atque hostes victum populum duxere triumphis,
188 horrida vix tandem caruit sua dextra catena;
189 nulla morte virum constat neque caede peremptum.
190 EZECHIEL fidus, dives cui gratia verbi
191 concessa est peccatorum secreta videre,
192 adflictus lugere suos veniamque precari,
193 cernere vindictam sanctorum caede futuram
194 sanctorumque locum regni carnisque salutem,
195 spiritu implicitus, gressus aditusque videre.
196 OSEA, AMOS et MICHEAS, IOEL, ABDIA, IONAS
197 atque NAHUM, HABACUC, SOPHONIAS AGGAEUSque,
198 ZACHARIAS vim passus et angelus ipse MALACHIM:
199 hi vates domini, quorum chorus usque canentum
200 ac pariter laudis propriam meruere coronam.
201 quam magnus DANIEL! qualis vir! quanta potestas!
202 qui falsos testes ipsorum prodidit ore
203 servavitque animam damnatam crimine ficto,

170-172: 4 Rg 13, 20sq; Sir 48, 15
179-188:Ier 1, 5; 2, 5sq; 5, 15; 38, 6sq; 39
190-195: Ez 8sq; 40-48         201-207: Dn 4; 6, 17sq; 13; 14, 31sq

173 fontes] Pam, fontis F         184 carcere] lege 198 Pam, currere F
185 famis] Mü, fames F         186 noluerant] Pam Oe, voluerant F
188 catena] Oxé, Cento, correxit lege 202, catenis F
190 fidus] Pam, sidus F         196 IOEL] Pam, simul F, Ioel et lege 186


[p.98]

204 somnia secreta et regi prior ore resolvit,
205 praevidit Christum regnorum solvere membra,
206 pro domino reus est, factus quoque praeda leonum
207 servatusque palam cunctis in pace quievit.
208 huius TRES SOCII (vix digna laude canendi)
209 ex numero tanto decretum regis iniquum
210 contempsere pii, quorum data corpora flammis,
211 tradere se poenis potius pro nomine magno
212 quam genibus nixi simulacro pandere palmas.
213 iam praeclara fides, iam spes super omnia fulgens
214 extinxit rapidos ignes et vicit iniquos.
215 ESDRAS vates, legis doctor et ipse sacerdos,
216 qui populum captum post tempora plena reduxit,
217 ignibus et multa consumpta volumina vatum
218 spiritu completus memori omnia reddidit ore.
219 grandis IOANNES super omnes semine natos;
220 cuius difficile poterimus dicere laudes:
221 ablutor carnis, domini praecursor apertus,
222 ablutor Christi, prior ipse renatus ab illo,
223 foederis ille novi primus veterisque supremus
224 proque via vera prior hostia caesus obivit.
225 ecce deus CHRISTUS! pariter bis sena iuventus:
226 omnibus una fides, amor unus et una potestas,
227 flos hominum; mundo lucentes lumine Christi
228 et comites et apostolici, qui vera locuti
229 auribus audivere, oculis videre salutem,
230 tractavere manu corpus de morte receptum,
231 convixere cibo assidue, testantur ut ipsi.
232 hinc PAULUS, praelectus apostolus in vice missus,
233 in caelos raptum vidit quoque; missus ab illo
234 Barnaba cum comite sociisque prioribus uno
235 foedere coniunctis per gentes tradit ubique
236 esse caput Christum, sunt cuius ecclesia membra;
237 corporis ipse salus, membrorum vita perennis,
238 ipse caro factus, pro cunctis ipse peremptus

201-207: Dn 4; 6, 17sq; 13; 14, 31sq         208-214: Dn 3, 1-97
215-218:1 Esr 7sq         223: Lc 16, 16         233: Act 9
236: 1 Cor 12, 12-30; Col 1, 15-18

204 regi] lege 206, regis F         207 servatusque] lege 208 Th 353 n.2,
servatisque F         cunctis] F, victor lege 208 Mü
233 raptum] , raptus         missus] F, iussus Mü (cf. Act 9,6sq)
ab illo] Pam Oe, ad illud F


[p.100]

239 ipse resurrexit primus, spes una salutis,
240 discipulisque suis formam dedit: hi simul omnes
241 indignas varie poenas pro nomine passi.
242 talia membra gerit specioso corpore mater
243 libera, quod numquam domini praecepta reliquit,
244 inque domo senuit, domino lectissima semper,
245 invidiam, poenas eius pro nomine passa.
246 nam sterilis, quoniam nondum secura futuri
247 ediderit populum caelesti semine natum,
248 atque suae famulae portavit spreta dolorem;
249 hanc sterilem quondam nunc tempus cernere matrem
250 haeredem natum suae libertatis habere
251 non similem famulae; quamquam de semine caeli
252 conceptum genuit sibi conditione iugatum.
253 absit ut illicitis verbis temeraria voce
254 egregios homines, ardentia sidera caeli,
255 (semine coniunctos tantum vel sanguine plebi)
256 in solidum passim famulum dicatis atrocem
257 aut populum domini legis mandata secutum
258 servili specie quisquam putet esse loquendum,
259 sed peccatorum vacuam sine mente catervam,
260 qui promissa dei dubia spe corde locarunt,
261 praesentis vitae misera dulcedine victos,
262 debita servitia captos sua culpa subisse,
263 si legem plebi peccati causa iugavit.
264 nam servire deo totoque incumbere corde
265 intemerata fides, libertas sponte paratur.
266 ergo patres iusti, sancti sine labe prophetae,
267 adventum domini multi cecinere futurum
268 testanturque fide caelestia iussa profanis.
269 cum quibus immanes, sociati gloria Christi,
270 consortes virtutis, verba sacrata replentes
271 firmavere fidem factis praedicta probando.
272 quorum discipuli, qui successere per orbem,
273 conflati virtute viri nostrique magistri
274 coniunctos operis nobis tribuere honores.

242-250: Gn 16; 18; Gal 4, 23-31 263: Gal 3, 19. 25

262 servitia captos] Mü, servitio captis F                 subisse] , subisset F
263 iugavit] Mü, iugabit F
269 sociati] Oxé 15, satiati F


[p.102]

275 ex quibus electum magnum plebique probatum
276 hac cathedra PETRUS, qua sederat ipse, locatum
277 maxima Roma LINUM primum considere iussit.
278 post quem CLETUS et ipse gregem suscepit ovilis.
279 huius ANACLETUS successor sorte locatus.
280 quem sequitur CLEMENS; is apostolicis bene notus.
281 EUARISTUS ab hoc rexit sine crimine gregem.
282 SEXTUS ALEXANDER SIXTO commendat ovile,
283 post expleta sui qui lustri tempora tradit
284 TELESPHORO; excellens hic erat martyrque fidelis
285 (post illum socius legis certusque magister),
286 cum vestri sceleris socius, praecursor et auctor
287 advenit Romam Cerdo nova vulnera gestans,
288 deiectus, quoniam voces et verba veneni
289 spargebat furtim; quapropter ab agmine pulsus
290 sacrilegum genus hoc genuit spirante dracone.
291 constabat pietate vigens ecclesia Romae
292 composita a Petro, cuius successor et ipse
293 iamque loco nono cathedram suscepit HYGINUS.
294 post hunc deinde PIUS, Hermas cui germine frater,
295 angelicus pastor cui tradita verba locutus;
296 aque Pio suscepit ANICETUS ordine sortem,
297 sub quo Marcion hic veniens, nova Pontica pestis.
298 nondum secretum facinus suo corde reclusum,
299 passim vulgo loquens latebrosa perfidus arte.
300 sed postquam coepit mortis proferre sagittas,
301 abiectus merito tam saevi criminis auctor
302 a sanctis reprobus patuit ---- mirabile monstrum.

281 gregem] , legem F
286 socius] Pam Rig, socio F
295 cui] Hi p. X Mü, quia F


[p.104]

CARMINIS ADVERSUS MARCIONITAS
LIBER QUARTUS

   Haec populo iuveni, qui dives, liber et haeres
2 possidet aeternam spem laudis, iure dicamus:
3 non ut doctores (solus docet omnia Christus),
4 sed famulos Christi iubet inviolata potestas
5 ingenti zelo flagrantes, pacis amore
6 armatos molem belli deducere terrae,
7 excelsas turres et moenia saeva malorum
8 surgentesque minas populi contra agmina sancti
9 detrahere et vacuas voces dissolvere vento.
10 quapropter merito nos aemulamenta locuti
11 ipsius ex verbis etiam monumenta salutis
12 nitimur exprimere, quae gratia larga profudit,
13 praedonisque plagam sanctis aperire copertam,
14 ex improviso ne quis rudis, inscius, audax
15 incidat et captus caelestia dona relinquat.
16 ergo deus cunctis mortalibus unus ubique est,
17 aeternum regnum, profundae lucis origo,
18 fons vitae, potus, sapientia creditus omni.
19 protulit ipse orbem, cuius sinus omnia cingit.
20 nulla illum regio, nullus locus ambitu claudit;
21 materies nulla est facta, ut sit sponte perennis,
22 quae fuerit semper, nullo factore creata:
23 caelorum, terrae, maris infernique locator
24 spiritus; aeris est divisor, conditor, auctor,
25 solus perpetuus deus est, immensa potestas.
26 hunc lex esse deum populo monstraverat unum,
27 cuius vox Mosi pollens in monte locuta est.
28 illius haec virtus, sapientia, gloria, verbum,
29 filius, immenso genitum de lumine lumen:
30 per vatum voces hunc unum clamitat esse.
31 ordine suscipiens Paulus sic tradit et ipse
32 unum hunc esse patrem, per quem sunt omnia facta,

3: Mt 23, 8. 10; Iac 3, 1         4-13: 2 Cor 10, 4sq         18: Col 2, 3
28: 1 Cor 1, 24

2 dicamus] Oxé 41, dicatam F         3 docet] Th 358 n.5 Oxé 15, daret F
9 detrahere et] Hü 8 Oxé 15, detraheret         21 perennis] Pam Rig, perenni F
22 factore creata] Riv 178sq Oe, facto recreata F Rig         23 locator] Pam, locatur F
32 per quem] F, ex quo Oxé 8 (cf. 1 Cor 8,6)


[p.106]

33 atque unum Christum, per quem deus omnia fecit,
34 ad quem se curvare genu plane omne fatetur,
35 ex quo omnis patria in caelo terraque vocatur,
36 qui zelat populum summo pietatis amore
37 ut pater et sancte vult omnem vivere carnem,
38 apparere sibi mundam sine crimine plebem.
39 hoc zelo nostram custodit lege salutem,
40 legitimos monet esse, iubet, castigat et instat.
41 corripiens Galatas fratres et apostolus idem
42 talem se Paulus zelum ipse scripsit habere.
43 reddidit ergo deus gnatis peccata paterna
44 in cataclysmo enecans pariter cum prole parentes
45 genteque iam quarta genitos de stirpe nepotes,
46 cum fere nongentos hos tunc adiuverit annos?
47 iudicium durum, sententia saeva videtur,
48 parvulus et Sodomis adhuc insons, mollis, inermis,
49 ut careat vita: quid enim peccaverat infans?
50 quod crudele putes, hoc est pietatis honestum.
51 auctores sceleris, facinus ne cresceret ultra,
52 extinxit sobolemque patrum peccata sequentum.
53 sed non cum patribus poenas innoxius infans
54 perpetuas luit ignarus neque criminis auctor;
55 ne fieret sceleris consors aetatis adultae,
56 sponte futura mala mors immatura resolvit.
57 cur deus ergo iubet pecorum sibi sanguine fundi
58 legeque constringit, ne quis transcenderet errans
59 in populo, lapidum praesenti morte minatur
60 atque iterum haec reprobat, negat haec sibi munera grata,
61 corripiens plebem peccati examine pressam?
62 ipse iubet verax, iustus simul ipse repellit?
63 si quaeris causas, errans desiste moveri;
64 causa etenim fidei rationis imagine maior.
65 aspice per speculum fulgentis luminis umbram,
66 quid vituli sanguis, vitulae cinis, hircus uterque
67 (hic dimissus abit, cadit alter ut hostia templo):

33: Col 1, 16         34: Is 45, 23; Rm 14, 11; Phil 2, 10         35: Eph 3, 15
41sq: Gal 4, 11sq. 19sq         64: 1 Cor 1, 25
65: 1 Cor 10, 11; 13, 12; Col 2, 17; Hbr 8, 5; 10, 1
66sq: Lv 16, 1-11; Nm 19, 1-10; Hbr 9, 13sq

42 se] F, sic Th 360 n.8         ipse] , se F
43 gnatis] lege 34, gratis F                 54 auctor] Hü 8 Oxé 15, auctus F
57 sanguine] F, sanguina Oxé 20                 67 ut] , at F


[p.108]

68 sanguine nam vituli populum, simul omnia vasa
69 atque sacerdotes et scripta volumina legis
70 sparsit aquae mixto vates, sic iussus ab alto;
71 non propriam spem, nec speciem virtute vacantem,
72 exemplo vituli passurum in corpore Christum
73 qui iuga dura ferens humeris temonis aratri
74 fortiter abrupit sua pectora vomere ferri
75 infundens sulcis animae sui sanguinis undam.
76 nam templi vasa haec designant corpora nostra.
77 ipse dei templum verum non ante dicatum;
78 namque suo socios homines sibi sanguine fecit
79 atque sacerdotes voluit sui corporis esse,
80 ipse patris summi perfectus iure sacerdos.
81 auditum, visum, gressum mundavit inertem
82 aspersitque libro testes praesaga locutus
83 demonstrans legem suo vinctam sanguine sancto.
84 hanc et per vitulam manifestat victimae causam,
85 sanguine de cuius pro plebe piacula sumens
86 intra velamen primus Levita ferebat,
87 castrorum extra fores corpus iussuque cremavit,
88 cuius de cinere mundabat corpora lapsa.
89 hoc dominus noster, qui nos sua morte redemit,
90 extra castra (volens populi vim passus iniqui)
91 implevit legem factis praedicta probando.
92 qui vere mundat plebem contamine plenam
93 omnia concedens, quasi dives corporis auctor,
94 intra velamen caeli cum sanguine gressus,
95 effudit quem pro multorum mortibus unus.
96 ergo sacerdotem magnum decet hostia sancta,
97 quam digne perfectus habens offerre probetur.
98 corpus habet, haec est mortalibus hostia viva,
99 hanc dignam magnus pro cunctis obtulit unam.
100 hircorum species homines docet esse repulsos
101 ex duobus populis steriles, sine fructibus ambos,
102 quos in evangelio dominus quoque dixit et haedos
103 abs ovibus cerni stantes in parte sinistra.

68-70: Ex 24, 6-8; Lv 16, 33; Hbr 9, 13. 19-21; 10, 10         71: Hbr 10, 1
80: Hbr 4, 14         82: Hbr 9, 19-21         83: Hbr 9, 15-18         85-88: Nm 19, 2-9
89-99: Hbr 7, 27; 9, 11-14. 24-28; 10, 5. 10         102sq: Mt 25, 31-46

70/71 lac. ind. Mü         73 aratri] Hü 8, aratro F
82 libro...locutus] F, libros...locutos Oxé 15 Mü         84 victimae] Mü, victima F
99 magnus] Mü (cf. 4,96), magnis F         100 docet] Riv 182 Hü 9, decet F


[p.110]

104 esse quidem quosdam domini pro nomine passos,
105 sic actum sterilem fructum velasse supremo,
106 hos merito dignos arae docet esse propheta,
107 abiectos alios (Lazaro ut dives iniquus),
108 in sua duritie qui permansere repulsi.
109 nam velum in medio pendens ceraebat utrosque
110 inque duas partes aedem diviserat unam,
111 interiora quidem sanctorum sancta vocata.
112 istic ara sita effulgebat nobilis auro,
113 testamenta simul tabularum legis et arca
114 pellibus agnorum caeli contecta colore,
115 interius vestita auro, media omnia ligno.
116 hic tabulae legis, hic manna est urna repleta,
117 hic Aaron est virga, nucis quae germina profert,
118 ipsi dissimilis, styracis tamen arbore nata.
119 atque super Cherubim per formam quattuor unam
120 pandebant pinnas et sagmina iussu tegebant.
121 exterius velum, pars aedis aperta patebat,
122 in faciem lato gravis ara stabat aheno;
123 et candelabrum bis ternis undique ramis
124 connexis medio calamo totidemque lucernae.
125 aurea materies complebat lumine templum.
126 ergo prior templi facies communis, aperta,
127 declarat ritum populi sub lege morantis.
128 in cuius tenebris septemplex spiritus unus
129 lucebat sanctus semper plebemque tegebat.
130 hoc candelabrum verum vivaeque lucernae
131 per legem et vates praelucent corde subactis.
132 inque typum terrae facta ara traditur esse:
133 hic operae populi, quas non sine sanguine semper
134 obtulit, effuso vitam sine lege cruore
135 (in patulo passim comparuit omnibus olim).
136 istic et dominus pro cunctis hostia factus
137 totam designat terram specialiter aram.
138 foederis hinc etiam novi inenarrabilis auctor,

104-106: Apc 6, 9sq         107b: Lc 16, 19-31         112-125: Ex 25-27; 30; 36-38
116-120: Ex 37, 6-9; Hbr 9, 4-5         127, 133-135: Hbr 9sq

106 docet] Mü, decet F         propheta] , prophetas F
113 arca] Pam Oe, arcae F         117 nucis] Oxé 7;15 Mü, crucis F
120 iussu] Mü, iussa F         122 ara] Oxé 16, aeris F
131 praelucent] , perlucens F
135 comparuit] F, cum par fuit


[p.112]

139 discipulus Ioannes, animas pro nomine passas
140 testatur tali sese vidisse sub ara
141 clamantes dei vindictam pro caede potentis;
142 istic interdum requies sub corpore terrae.
143 in parte ignota quidam locus exstat apertus,
144 luce sua fretus; Abrahae sinus iste vocatur,
145 altior a tenebris, longe semotus ab igne,
146 sub terra tamen <est>: haec ara vocatur ahena.
147 in quo velamen pullum memoravimus esse:
148 dividit hoc partes ambas unamque recludit
149 dissitam ab aeterna cultura et temporis usu.
150 non inimica sibi, quamvis distantis amoris,
151 tempore divisa et spatio, {et} ratione ligata:
152 una domus, quamvis velo partita videtur;
153 atque adeo passo domino, velamine rupto
154 caelestes patuere plagae celataque sancta
155 atque duplex quondam facta est domus una perennis.
156 interius templum populum de nomine Christi
157 caelesti cultu ipsa dei mandata sequentem.
158 personae hic propriae vere, non umbra ligatur;
159 perfectis rebus completur traditus ordo.
160 arca sub exemplo corpus venerabile Christi
161 ostendit sacro per lignum spiritu iunctum.
162 aeriae pelles caro non ex semine nata,
163 extensa in ligno; simul intus spiritus ardens
164 aurigera specie conflatus iungitur illi,
165 ut caro pace data cum spiritu mixta vigeret.
166 carnis et urna typum domini fert aurea plena:
167 foederis ipsa novi dominum declarat aperte
168 manna, quod est panis caelestis verus, in illum
169 traditus a patre, quem tribuit pro pignore sanctis;
170 perfecte dabit hunc illis qui vincula pacis
171 semper amatores operum tenuere bonorum.
172 et tabulae duplices conscriptae legis in arca
173 significant simul haec in Christo condita semper,
174 qui vetus atque novum mandatum pertulit ipse,

139-142:Apc 6, 9-11 161: Is 11, 1sq

139 nomine] Pam Oe, numine F                 146 <>
147 in quo] , in qua F                 148 hoc] Oe, haec F         151 { }
154 celata] Oxé 17 n.2 Mü Wi, coelata F, caelata Pam Rlg Riv
159 completur traditus] Mü, completum tradidit F
162 aeriae] Pam Oe, aeria F


[p.114]

175 arca patris summi, per quem dedit omnia dives.
176 et virga styracis fructus nucis adtulit ipsa;
177 virginis haec species, genuit quae sanguine corpus,
178 coniuncta; in ligno sedavit mortis amarum
179 interius fructum dulcem de spiritu sancto.
180 sicut Iesaias virgam de semine Iesse
181 praedixit Mariam, de qua flos exit in orbem.
182 ara nitens auro caelum declarat in alto,
183 quo sanctae subiere preces sine crimine missae.
184 hanc aram dominus dixit, qua munera si quis
185 offert, ut primum pacem cum fratre retractet;
186 sic demum flagrare preces ad sidera possunt.
187 hoc Christus, victor solus primusque sacerdos,
188 obtulit incensum precibus, non arbore natum.
189 nam Cherubim cum sit bis binis vultibus unum,
190 est unum verbum per quattuor ordine ductum,
191 de patre quae Christus plenissima pertulit ipse
192 mandati sperata novi solatia vitae.
193 ast quater alae sex veteris praeconia verbi
194 testificantis ea, quae postea facta docemur.
195 his alis volitant caelestia verba per orbem;
196 his etiam Christi sanguis contectus habetur,
197 obscure vatum praesago dictus ab ore.
198 alarum numerus antiqua volumina signat,
199 esse satis certa viginti quattuor ista,
200 quae domini cecinere vias et tempora pacis.
201 haec cohaerere novo cum foedere cuncta videmus.
202 sic quoque Ioannes, sic pandit spiritus illi:
203 tot numero soliis senioribus insuper altis
204 atque coronatis cohibentibus omnia mira
205 ad solium domini vitreum et mare stare sub igne,
206 quattuor aligera atque oculis animalia plena
207 intus et exterius; quae sunt arcana patere
208 significat, verbo simul omnia clausa videri.
209 nam vitreum flammae mixtum mare dona lavacri
210 spiritu conflata credentibus esse tributa.
211 quae pietas domini! quis tantum dicere possit!

180: Is 11, 1sq         184sq: Mt 5, 23sq         203sq: Apc 4, 3sq

178 sedavit] Oxé 19, sedabit                 202 prius sic] Pam Oe, si F
203 soliis] Wi, solio F                 210 conflata] , conflato F


[p.116]

212 ante tribunale, ante pavimentumque paravit,
213 ut fora iudiciumque sibi anticipare volentes
214 effugerent, esset properanti copia lata.
215 sic igitur lex et miri cecinere prophetae,
216 omnia sic coniuncta vigent veterisque novique
217 foederis, illa sacra et verborum immania dicta.
218 sic et apostolicae voces testantur ubique
219 nec quidquam veteris non est novo denique iunctum.
220 sic errant et dictorum sic fata retorquent,
221 qui falsas finxere vias dominumque deumque,
222 aeternum regem, qui tantum protulit orbem,
223 detrectant, alium quaerunt sub nomine ficto
224 mentibus orbati, quas amisere furentes,
225 externum legi Christum affirmare volentes
226 nec mundi dominum, carnis neque velle salutem
227 nec virtute patris factorem corporis ipsum;
228 quos obturatis fugiendum est auribus ultro,
229 ne sermone suo maculent innoxia corda.
230 nos igitur, quos tanta dei perfudit honestas
231 veraque doctoris caelestia verba magistri
232 instituere bonis recta et monumenta dedere,
233 semper honoremus dominum, sine fine canamus
234 gaudentes puraque fide certaque salute.
235 nati vero deo nutrimur pane perenni
236 aeternam toto sperantes pectore vitam.

214 effugerent] Oxé 15;43 Mü, et fugerent F
220 fata] Mü, facta F
221 dominumque] Pam Oe, dominique F
223 alium] Mü, aliud F


[p.118]

CARMINIS ADVERSUS MARCIONITAS
LIBER QUINTUS

   Primus erat referens inimici ex ordine verba,
2 quae refuga illicite molitus protulit amens.
3 hinc etiam carnis spes et victoria Christi
4 et species breviter falsarum dicta viarum.
5 inde sequens coniuncta docet mysteria legis
6 inque novo dives quae foedere tradidit unus.
7 tertius ingenua gentem de matre creatam,
8 vatibus et patribus sacratos esse ministros,
9 quos numero bis sex de cunctis, Christe, legebas;
10 maiorum natu cum nomine tempora lustri,
11 tempora, acervati sceleris cum paruit auctor
12 ignotus, sine lege vagus, cum prole relictus.
13 quartus et ipse refert obscura piacula legis
14 esse typum veteris, quae paruit hostia vere
15 iamdudum exspectata piis cum semine sancto.
16 hic quintus multos nexus nodosque resolvit,
17 in planum mala convolvit quaecumque latebant,
18 argumenta trahens, sed non sine teste propheta.
19 et quamvis hostes muniti fortibus armis
20 vincamus, tamen illicita, polluta, nefanda,
21 commaculata simul sic miscuit omnia serpens
22 (caecorum sine luce viam contamine vocum),
23 ut ---- dum factorem mundi contendimus ipsum
24 esse deum solum, vatum quoque voce locutum
25 ignotumque alium quemquam non esse probamus
26 vix mundam linguam sermonis culpa reservet,
27 complexu vario notum dum laude sequentes
28 culpamusque alias ignoti tempora sera;
29 sed cogunt nos multa doli celata venena,
30 ancipiti quamquam cum crimine, pandere verba.
31 quis nunc ergo deus, quem verum dicitis esse,
32 ignotum populis, alienum denique mundo?

8: Is 61, 6                 9: Lc 6, 13; Io 6, 71

11 acervati] Mü, Servati (sic) F                 cum] Mü, cui F
13 legis] Pam Rig, regis F                 22 vocum] Mü, vocem F
25 quemquam] Pam, quanquam (sic) F
27 sequentes] Pam, sequentem F                 29 celata] Oe, caelata F Rig
31 quis nunc ergo] scripsi, quis, non ergo F, quisnam ergo Rig


[p.120]

33 hunc quem nemo prius norat, hic venit ab alto?
34 si sua, cur tam sera petit? si non sua, quare
35 ut praedo rapit et populum sub lege morantem
36 ignotis toties per legem vocibus opplet?
37 si misereri etiam venit et succurere cunctis
38 et relevare gravi devictos funere mortis,
39 carnis et obsceno spiramen solvere vinclo,
40 quo cohibetur homo interior concisus inique,
41 cur tam sero pius vigilans semperque benignus,
42 qui numquam prius omnino se praebuit ulli,
43 transmissos numeroque alienos ore requirens,
44 numquam exspectatus, non notus missus in orbem,
45 pastor ovem quaerens, quam non amiserat ante?
46 debuit (exutus carnem, quasi victor et ipse
47 spiritus, ut fuerat semper talisque volebat)
48 omnes expulsas animas sine corpore passim
49 eripere et carnem spoliatam linquere terrae,
50 una die pariter complere cadavere mundum,
51 evacuare orbem atque animas adtollere caelo.
52 progenies hominum nasci cessasset in unum
53 et nulla posthac generis prosapia vestri
54 nata foret pestemque novam fudisset in orbem.
55 vel quia tunc nihil ex his factum ostenditur esse,
56 debuerat finem generi statuisse futuro,
57 connubii solido complexus corde replesset,
58 fecisset torpere viros, sine germine fructus,
59 feminei sexus cubitus taedere dedisset,
60 clausisset penitus carnis genitalia membra;
61 nulla voluntas nostro animo neque posse facultas.
62 post haec posset et interior homo sanguine iunctus
63 haerere infusus carni semperque periret.
64 semper ovis perit, ---- ergo nec est servare potestas,
65 cum semper nascatur homo sub crimine mortis?
66 quod pastoris opus, si sic inventa docetur?
67 inquaesita ergo, sed non erepta probatur.
68 nunc vero delectus adest connubia adire,

34: Io 1, 11

40 quo] , qui F
43 transmissos numeroque] , transmissis numero F
46 et] Pam Oe, ut F                 47 talisque] Mü, talesque F
62 iunctus] Th 374 n. 1 Hü 9sq. Oxé 15, iunctis F
66 docetur] Th 374 n.2, docentur F


[p.122]

69 ut semper fuerat, quem iunxit certa propago,
70 nascuntur gentes et vix numerabile vulgus,
71 accipiunt animas nascentum corpora viva;
72 nec Paulum decuit (quamvis pro tempore quosdam)
73 hortari, velut ipse fuit, pare sorte manere,
74 temporis angusti cernens instantia multa;
75 nam teneras alias aetates nubere iussit,
76 nec se fraudari, sed debita reddere pacto.
77 vos autem astuta quis suasit fraude manere,
78 diviso prolis securos degere amore,
79 crimen adulterii committere, perdere vitam
80 et, quamquam perit, id falsare agnomine verbi?
81 quapropter vocis tam dulcia cuncta profundit:
82 "impavidi, quidquid placet, ut faciatis oportet
83 in faciem casti, maculati crimine furtim."
84 hac causa vos connubio privavit honesto.
85 sed quid plura? bene est disiunctos scilicet esse;
86 expedit et mundo, ne vestri germinis ullus
87 nascatur; tandem cessabunt organa mortis.
88 partem hominis dum speratis retinere salutem,
89 totus homo vester deperdit mente profana,
90 interior simul et veterem quem dicitis hostem;
91 sed nec homo solum spiramen dicitur esse;
92 nec vetus est homo dicta caro, nec sunt inimica
93 spiritus et caro (verus homo est sociatus in uno)
94 nec sibi privatos sensus cernuntur habere.
95 haec regitur, regit ille, gemit gaudetque doletque;
96 diligit, ipse suae carni carissimus idem,
97 per quam paret homo, cum qua commixtus habetur,
98 vulneribus curas adhibet lacrimasque profundit,
99 nutrimenta cibi cupide per membra resumit.
100 hanc optat secum immortalem semper habere,
101 quam frangi gemit et dolet evacuari per artus;
102 illi mors miserae dominatur tempore certo,
103 quo renovata levi de pulvere mors inimica
104 deficiat tandem, caro cum resoluta resurgit.

72-76: 1 Cor 7 92: Rm 6, 6

69 fuerat] , fuit F
101 evacuari) Oxé 19, evacuare F


[p.124]

105 haec erit exspectata diu victoria summa,
106 quam fecit virtute patris, venerandus in aevum,
107 factus verus homo, hominis qui membra redempta
108 in caelos tulit atque aditus spe dives aperuit.
109 principio gentis in linguis omnibus, inde
110 hic, ubi semper opus, patria pietate minister,
111 visus ab inviso missus patiendo peregit.
112 quid nunc infandae voces? quid perdita turba?
113 si non ipse dedit leges, deus ipse creator,
114 Aegypti de calle viam qui stravit in undis
115 et sedes gnatis dedit has quas dixerat olim,
116 ipsa cur in gente venit terraque dicata,
117 non alios populos aut altera regna petivit?
118 cur iam per vates praedicto nomine toto
119 non proprio suo se vocitatum tradidit esse?
120 unde etiam potuit baptismi dona benigna
121 promissa abs alio tamquam sua promere facta?
122 haec mandata dei transgressi, sorde reperti,
123 optabant veniamque fera de morte petebant;
124 exspectata diu merito venere; sed illis,
125 qui prius audita, at nunc agnovere reperta,
126 hoc dat vera manus Christi; pater ipse creator
127 semper ab aeterno monet et pia voce requirit
128 quodque figuravit, fovet atque figurat et armat
129 et iam despectum victor sua luce revestit,
130 ut maneat virtutis opus cum laude perenni.
131 quid praestare deus, quid possit homo pati, ut omnes
132 agnoscant, videant, quod fecit viva potestas?
133 sed quia nec praedicta prius nec facta suprema
134 dementes homines possunt suadere furentes,
135 esse hominem factum deum passumque, sepultum,
136 surrexisse, ut eis tantis clamantibus olim
137 caelesti verbo complexis testibus ambo
138 terrestri saltem rationi credere discant.
139 cum dominus Christus caro nasci venit in orbem
140 Augusti regis Romani tempore, primum
141 decreto gentes censu numerantur ubique;

111: Col 1, 15         118sq: Is 7, 14; 8, 8; Ier 23, 5sq; Dn 9, 25sq;
Mt 1,23 139-141: Lc 2, 1 sq

111 inviso] Oxé 9, inciso F         113 dedit] Pam Oe, deus F
115 gnatis] lege 34, gratis F         126 dat] Oxé 15, det F         132 videant] ,
vivant F         134 furentes] Rig Pam, ferentes F         135 deum] F, divum


[p.126]

142 idem hoc rex forte tulit, quia summa voluntas
143 in cuius manu regnantis cor legimus esse.
144 fecit primus et in numerum scriptura redacta est.
145 tunc etiam Ioseph Maria cum coniuge feta
146 caelesti pariter gnato numerantur et ipsi.
147 his instrumentis humana astutia nisa,
148 quae testes sancti verbi praebere probantes,
149 inquirant vel sic invento postea victi
150 paeniteant veniamque rogent, dum tempus habetur.
151 Iudaei grave qui scelus admisisse fatentur,
152 dum detrectantes ardent nobisque resistunt
153 nec genus ignotum dicunt neque dicere possunt
154 suspendisse hominem se ligno vera locutum
155 ignari domino carnem sine semine victam.
156 sed pro parte quidam reticent, pro parte triumphant;
157 namque deum populis hominem vulgare laborant.
158 adspicite errorem qui vos expugnat utrosque;
159 pro nobis hic erit, dum vobis certa probamus.
160 illi hominem, vos falso deum sine corpore corpus
161 dicitis et varia (heu!) mentes vesania mergit,
162 quod qui praesumpsit, mergentes spargitis ambo.
163 namque hominem pariterque deum tunc facta probabant
164 commixtum nec pauca dabat signacula mundo,
165 filius ipse dei dum carnis membra requirit:
166 iam praetextatus palmarum sustinet ictus,
167 conspuitur vultus, spinis innexa corona
168 compungit caput et ligno suffigitur ipse,
169 potatur, scriblita et fel miscetur aceto,
170 dividitur vestis, sortes mittuntur in illa;
171 quod rapuit sibi quisque tenet; caligine multa
172 exspirante deo tacite de corpore carnis
173 in tenebris tremefacta dies cum sole refugit:
174 bis fuit una dies, mediam nox atra coperuit.
175 a fundamentis montes agitantur in orbem,
176 commota est tellus, patuere sepulchra piorum

143: Prv 21, 1         166-170: Is 50, 6; Ps 21, 19; Mt 27
169: Ps 68, 22         170: Ps 21, 19; Mt 27, 35

142 forte] F, fort. sorte         143 legimus esse] Mü, legibus esset F
147 his] Hü 10 Mü, hunc F         148 quae] , qui F         161 mentes] Mü, mentis F
163 probabant] Oxé 12 n.9 Mü, probabunt F
164 dabat] Oxé 12 n.9 Mü, dabit F         mundo] , mundus F Oxé 12 n.9
169 scriblita] F, scribtum est Oxé 42, scribtura fortasse (cf. Io 19,28)


[p.128]

177 cunctaque quem norunt passum timuere videre.
178 exanimum telo miles latus haurit aperto,
179 profluit et sanguis, nec aqua minus inde secuta.
180 haec illi pacto celant noluntque fateri
181 admissi factum, nefas occultare volentes.
182 spiritus ergo potest gerere sine corpore vestem
183 aut poenam capit aut <suf>fert violentia vulnus?
184 aut moritur surgitque et sanguis funditur inde?
185 de qua carne, quia illum vos habuisse negatis?
186 aut finxit potius? sic vobis dicere tutum est,
187 quamquam praecipites dicatis, plura tacendo.
188 non ergo manifesta fides, non omnia fixa?
189 ante diem quam cum pateretur pascha celebrans
190 discipulisque suis tradens ---- memorabile factum! ----
191 acceptum panem pariter vitisque liquorem
192 "corpus" ait "sanguisque meus qui funditur hic est
193 pro vobis"; fieri semper quod postea iussit.
194 quave creatura panem vinumque putatis
195 esse suum corpus cum sanguine? quaeque fatenda?
196 non se factorem mundi per facta probavit
197 et portare simul de carne et sanguine corpus?
198 hic deus, hic et homo verus verumque locutus,
199 de patre principium, genitum de lumine lumen,
200 spiritus et verbum, Christi sub imagine virtus.
201 cum patre semper erat, unitus gloria et aevo,
202 omnitenentis enim solus quia verba ministrat,
203 quem capit in terris et per quem cuncta creavit:
204 filius ipse dei, carissimus ipse minister.
205 hinc genus, hinc et nomen habet, hinc denique regnum,
206 de domino dominus, fluvius de fonte perenni.
207 hic patribus sanctis parens ab origine mundi
208 testeque eo quicumque deum vidisse fatetur.
209 promissa et memoranda patris patefecit ab alto,
210 eduxit populum, gentem percussit iniquam,
211 ipse columna fuit lucis nubisque rigoris
212 siccavitque mare et populos iubet ire per undas

190-l93:Lc 22, 19sq         211: Ex 13, 21sq

180 celant] Rig Riv Oe, caelant F Pam
183 < >
186 sic] , si F
208 testeque eo] , teste deo F


[p.130]

213 hostibus implicitis fluctuque fretoque copertis;
214 per deserta viam fecit sua iussa secutis;
215 de caelo populo panem dimisit in umbris
216 erupitque petram, sitientes unda rigavit,
217 a deo mandatum legis Mosique locutus
218 cum tonitru cantuque tubae flammaeque columna
219 terribili visu, tremebundo corde virorum.
220 post bis vicenos completis mensibus annos
221 Iordane diviso patuit via, constitit unda;
222 ipse prophetarum verbum patris ore locutus
223 partiri{que} tri<bu>bus terram promissa paterna.
224 esseque venturum terris hominemque futurum
225 praedixit Christum terris manifeste profatus.
226 exspectatus in auxilium, spes unica vitae,
227 mundator carnis serae mortisque fugator,
228 tandem venit ab imperio patris omnipotentis,
229 humanis sese vestivit et artubus ille.
230 Adam, virgo, draco, lignum, quae causa ruinae,
231 et via qua nos mors temeraria vicerat omnes,
232 hac eadem gradiens pastor pecudemque requirens,
233 angelo, virgine, carne sua lignique medela.
234 ex quo victus homo victos periturus obibat;
235 hic interpositus pro captis omnibus unus
236 sustinuit patiens inimicam in corpore poenam,
237 morte sua spolians mortem fit causa salutis;
238 nec non in terris suo postquam corpore sancto
239 omnia perpessus persolvit debita nostra,
240 infernum petit; hic animas pro crimine vinctas,
241 quae sine praesidio conclusae pondere legis
242 olim promissa et sperata et tarda rogabant,
243 sanctorum in requiem dedit et cum luce retraxit.
244 tertia namque die subiens cum corpore victor,
245 immani virtute patris, via facta salutis
246 inque creatura portans hominemque deumque
247 conscendit caelos captivas ille reducens
248 primitias, munus domino caramque figuram,

215sq: Ex 16, 13-26; 17, 1-7; Ps 104, 40sq         241: Gal 3, 23
247: Eph 4, 8         248: 1 Cor 15, 23

223 { } < > scripsi
234 victos] Pam Oe, victo F, victu Hü 10 Oxé 15, victor Riv 200


[p.132]

249 conseditque patri lucis virtute recepta,
250 gloria qua munitus erat, dum vinceret hostem,
251 spiritu coniunctus, de nobis carne ligatus.
252 hunc pater et dominum et Christum regemque deumque
253 iudicio regnoque dato missurus in orbem est.

249sq: 1 Cor 15, 24-28 253: Io 5, 22


Text reproduced by permission from:

Karla POLLMANN, Das Carmen adversus Marcionitas: Einleitung, Text, ‹bersetzung und Kommentar. [Hypomnemata 96] © Vandenhoeck & Ruprecht, Göttingen 1991.  All rights reserved. Commercial use is prohibited.   A number of copies of the printed text are still available direct from the publisher.

Scanned  by Roger Pearse, Ipswich, 2003. Compared with CETEDOC and typos fixed, 23/3/6.

This page has been accessed by ****** people since 22nd November 2003.


Return to the Tertullian Project / About these pages