AD SCAPVLAM




5




10




15  








5




10 

I. 1. Nos quidem neque expauescimus, neque pertimescimus
ea quae ab ignorantibus patimur, cum ad hanc sectam, utique
suscepta condicione eius pacti, uenerimus, ut etiam animas
nostras exauctorati in has pugnas accedamus, ea quae Deus
repromittit consequi optantes, et ea quae diuersae uitae
comminatur pati timentes. 2. Denique cum omni saeuitia
uestra concertamus, etiam ultro erumpentes, magisque damnati 
quam absoluti gaudemus. Itaque hunc libellum non
nobis timentes misimus, sed uobis et omnibus inimicis nostris,
nedum amicis. 3. Ita enim disciplina iubemur diligere inimicos
quoque et orare pro iis qui nos persequuntur, ut haec sit
perfecta et propria bonitas nostra, non communis. Amicos
enim diligere omnium est, inimicos autem solorum Christianorum. 
4
. Qui ergo dolemus de ignorantia uestra, et miseremur 
erroris humani, et futura prospicimus, et signa eorum
cottidie intentari uidemus, necesse est uel hoc modo erumpere
ad proponenda uobis ea quae palam non uultis audire.

II. 1. Nos unum Deum colimus, quem omnes naturaliter
nostis, ad cuius fulgura et tonitrua contremiscitis, ad cuius
beneficia gaudetis. Ceteros et ipsi putatis deos esse, quos nos
daemonas scimus. 2. Tamen humani iuris et naturalis potestatis 
est unicuique quod putauerit colere; nec alii obest aut
prodest alterius religio. Sed nec religionis est cogere religionem, 
quae sponte suscipi debeat, non ui, cum et hostiae ab
animo libenti expostulentur. Ita etsi nos compuleritis ad
sacrificandum, nihil praestabitis diis uestris: ab inuitis enim
sacrificia non desiderabunt, nisi si contentiosi sunt; contensiosus 
autem Deus non est. 3. Denique qui est uerus, omnia


I,14 cfr. Matth. 5, 44; Luc. 6, 28.





15  




20




25




30




35 



 
40 




45 

sua ex aequo et profanis et suis praestat. Ideoque et iudicium
constituit aeternum de gratis et ingratis. Tamen nos, quos
sacrilegos existimatis, nec in furto unquam deprehendistis,
nedum in sacrilegio. 4. Omnes autem qui templa despoliant,
et per deos iurant, et eosdem colunt, et Christiani non sunt,
et sacrilegi tamen deprehenduntur. Longum est si retexamus,
quibus aliis modis et derideantur et contemnantur omnes
dii ab ipsis cultoribus suis. 5. Sic et circa maiestatem imperatoris 
infamamur; tamen nunquam Albiniani, nec Nigriani,
uel Cassiani inueniri potuerunt Christiani, sed idem ipsi qui
per genios eorum in pridie usque iurauerant, qui pro salute
eorum hostias et fecerant et uouerant, qui Christianos saepe
damnauerant, hostes eorum sunt reperti. 6. Christianus nullius
est hostis, nedum imperatoris, quem sciens a Deo suo constitui, 
necesse est ut et ipsum diligat et reuereatur et honoret
et saluum uelit, cum toto Romano imperio, quousque saeculum
stabit: tamdiu enim stabit. 7. Colimus ergo et imperatorem
sic quomodo et nobis licet et ipsi expedit, ut hominem a Deo
secundum; et quicquid est a Deo consecutum est, solo tamen
Deo minorem. Hoc et ipse uolet. Sic enim omnibus maior est,
dum solo Deo minor est. Sic et ipsis diis maior est, dum et ipsi
in potestate eius sunt. 8. Itaque et sacrificamus pro salute
imperatoris, sed Deo nostro et ipsius, sed quomodo praecepit
Deus, pura prece. Non enim eget Deus, conditor uniuersitatis,
odoris aut sanguinis alicuius. Haec enim daemoniorum pabula
sunt. 9. Daemonas autem non tantum respuimus, uerum et
reuincimus, et cottidie traducimus, et de hominibus expellimus, 
sicut plurimis notum est. Ita nos magis oramus pro
salute imperatoris, ab eo eam postulantes qui praestare
potest. 10. Et utique ex disciplina patientiae diuinae agere
nos, satis manifestum esse uobis potest, cum tanta hominum
multitudo, pars paene maior ciuitatis cuiusque, in silentio
et modestia agimus, singuli forte noti magis quam omnes, nec
aliunde noscibiles quam de emendatione uitiorum pristinorum.
Absit enim ut indigne feramus ea nos pati quae optamus, aut
ultionem a nobis aliquam machinemur, quam a Deo exspectamus.


II,12 cfr Matth. 5, 45.     25 cfr Rom. 13, 1; Tit. 3, 1; I Petr. 2, 13.






5




10




15  




20




25



 
30 
III. 1. Tamen, sicut supra diximus, doleamus necesse est,
quod nulla ciuitas impune latura sit sanguinis nostri effusionem; 
sicut et sub Hilariano praeside, cum de areis sepulturarum 
nostrarum acclamassent: 'Areae non sint!' Areae ipsorum
non fuerunt: messes enim suas non egerunt. 2. Ceterum et
imbres anni praeteriti quid commemorauerint genus humanum
apparuit, cataclysmum scilicet et retro fuisse propter incredulitates 
et iniquitates hominum; et ignes qui super moenia
Carthaginis proxime pependerunt per noctem, quid minati
sint, sciunt qui uiderunt; et pristina tonitrua quid sonuerint,
sciunt qui obduruerunt. 3. Omnia haec signa sunt imminentis
irae Dei, quam necesse est, quoquo modo possumus, ut et
nuntiemus et praedicemus, et deprecemur interim localem
esse. Vniuersalem enim et supremam suo tempore sentient,
qui exempla eius aliter interpretantur. Nam et sol ille in
conuentu Vticensi extincto paene lumine adeo portentum
fuit, ut non potuerit ex ordinario deliquio hoc pati, positus
in suo hypsomate et domicilio. Habetis astrologos. 4. Possumus 
aeque et exitus quorumdam praesidum tibi proponere,
qui in fine uitae suae recordati sunt deliquisse, quod uexassent
Christianos. Vigellius Saturninus, qui primus hic gladium in
nos egit, lumina amisit. Claudius Lucius Herminianus in
Cappodocia, cum indigne ferens uxorem suam ad hanc sectam
transisse, Christianos crudeliter tractasset, solusque in praetorio 
suo uastatus peste, conuiuis uermibus ebulisset: 'Nemo
sciat, aiebat, ne gaudeant Christiani aut sperent Christianae.'
Postea cognito errore suo, quod tormentis quosdam a proposito 
suo excidere fecisset, paene Christianus decessit.
Caecilius Capella in illo exitu Byzantino: 'Christiani gaudete!'
exclamauit. 5. Sed qui sibi uidentur impune tulisse, uenient
in diem diuini iudicii. Tibi quoque optamus admonitionem
solam fuisse, quod, cum Adrumeticum Mauilum idem Caecilius 
ad bestias damnasset, statim haec uexatio subsecuta est,








5




10




15




20




25 




30   
nunc ex eadem causa interpellatio sanguinis. Sed memento
de cetero.

IV. 1. Non te terremus, qui nec timemus; sed uelim, ut
omnes saluos facere possimus, monendo mh_ qeomaxei=n. Potes
et officio iurisdictionis tuae fungi et humanitatis meminisse,
uel quia et uos sub gladio estis. 2. Quid enim amplius tibi
mandatur quam nocentes confessos damnare, negantes autem
ad tormenta reuocare? Videtis ergo quomodo ipsi uos contra
mandata faciatis, ut confessos negare cogatis. Adeo confitemini 
innocentes esse nos, quos damnare statim ex confessione
non uultis. Si autem contenditis ad elidendos nos, iam ergo
innocentiam expugnatis. 3. Quanti autem praesides, et 
constantiores et crudeliores, dissimulauerunt ab huiusmodi
causis! ut Cincius Seuerus, qui Thysdri ipse dedit remedium,
quomodo responderent Christiani ut dimitti possent; ut
Vespronius Candidus, qui Christianum quasi tumultuosum
ciuibus suis satisfacere dimisit; ut Asper, qui modice uexatum
hominem et statim deiectum, nec sacrificium compulit facere,
ante professus inter aduocatos et adsessores, dolere se incidisse 
primum in hanc causam. Pudens etiam missum ad se
Christianum, in elogio concussione eius intellecta, dimisit,
scisso eodem elogio, sine accusatore negans se auditurum 
hominem secundum mandatum. 4. Haec omnia tibi et de officio
suggeri possunt, et ab eisdem aduocatis, qui et ipsi beneficia
habent Christianorum, licet acclament, quae uolunt. 5. Nam
et cuiusdam notarius, cum a daemone praecipitaretur, liberatus 
est; et quorumdam propinquus et puerulus; et quanti
honesti uiri (de uulgaribus enim non dicimus) aut a daemoniis
aut ualetudinibus remediati sunt! Ipse etiam Seuerus, pater
Antonini, Christianorum memor fuit. Nam et Proculum
Christianum qui Torpacion cognominabatur, Euhodiae procuratorem, 
qui eum per oleum aliquando curauerat, requisiuit
et in palatio suo habuit usque ad mortem eius; quem et

IV, 2 cfr Act. 5, 39.





35  




40




45




50




55



 

5
Antoninus optime nouerat, lacte Christiano educatus. 6. Sed
et clarissimas feminas et clarissimos uiros Seuerus, sciens
huius sectae esse, non modo non laesit, uerum et testimonio
exornauit, et populo furenti in nos palam restitit. Marcus
quoque Aurelius in Germanica expeditione Christianorum
militum orationibus ad Deum factis imbres in siti illa impetrauit. 
Quando non geniculationibus et ieiunationibus nostris
etiam siccitates sunt depulsae? Tunc et populus acclamans
Deo deorum, qui solus potens. In Iouis nomine Deo nostro
testimonium reddidit. 7. Praeter haec depositum non abnegamus, 
matrimonium nullius adulteramus, pupillos pie
tractamus, indigentibus refrigeramus, nulli malum pro malo
reddimus. Viderint, qui sectam mentiuntur, quos et ipsi
recusamus. Quis denique de nobis alio nomine queritur?
Quod aliud negotium patitur Christianus, nisi suae sectae,
quam incestam, quam crudelem tanto tempore nemo probauit? 
8. Pro tanta innocentia, pro tanta probitate, pro
iustitia, pro pudicitia, pro fide, pro ueritate, pro Deo uiuo,
cremamur; quod nec sacrilegi, nec hostes publici, uerum nec
tot maiestatis rei pati solent. Nam et nunc a praeside Legionis, 
et a praeside Mauritaniae uexatur hoc nomen, sed
gladio tenus, sicut et a primordio mandatum est animaduerti
in huiusmodi. Sed maiora certamina maiora sequuntur
praemia.

V. 1. Crudelitas uestra gloria est nostra. Vide tantum ne
hoc ipso, quod talia sustinemus, ad hoc solum uideamur
erumpere, ut hoc ipsum probemus, nos haec non timere, sed
ultro uocare. Arrius Antoninus in Asia cum persequeretur
instanter, omnes illius ciuitatis Christiani ante tribunalia
eius se manu facta obtulerunt. Tum ille, paucis duci iussis,
reliquis ait:  Ὦ δεῖλοι, εἰ θέλετε ἀποθνήσκειν, κρημνοὺς ἢ βρόχους

V, 6 cfr Plin. epist. X, 97 "perseuerantes duci iussit".




10




15  




20




25

ἔχετε. 2. Hoc si placuerit et hic fieri, quid facies de tantis
milibus hominum, tot uiris ac feminis, omnis sexus, omnis
aetatis, omnis dignitatis, offerentibus se tibi? Quantis
ignibus, quantis gladiis opus erit! Quid ipse Carthago passura
est, decimata a te, cum propinquos, cum contubernales suos
illic unusquisque cognouerit, cum uiderit illic fortasse et tui
ordinis uiros et matronas, et principales quasque personas,
et amicorum tuorum uel propinquos uel amicos? 3. Parce
ergo tibi, si non nobis. Parce Carthagini, si non tibi. Parce
prouinciae, quae uisa intentione tua obnoxia facta est 
concussionibus et militum et inimicorum suorum cuiusque.
4. Magistrum neminem habemus, nisi solum Deum. Hic ante
te est, nec abscondi potest, sed cui nihil facere possis. Ceterum
quos putas tibi magistros, homines sunt et ipsi morituri
quandoque. Nec tamen deficiet haec secta, quam tunc magis
aedificari scias, cum caedi uidetur. Quisque enim tantam
tolerantiam spectans, ut aliquo scrupulo percussus et inquirere 
accenditur, quid sit in causa, et ubi cognouerit ueritatem
et ipse statim sequitur.

TERTVLLIANI AD SCAPVLAM EXPLICIT

Edited by Dom. E. Dekkers, 1954. Transcribed by Roger Pearse, 2000.  Revised and reformatted 2004.  Word-by-word check 25/6/4.  Rechecked against CETEDOC 22/3/6.

This page has been accessed by ****** people since 22nd December 2000.


Return to the Tertullian Project / About these pages