Tertulliani Ad Nationes Liber Secundus

I. [1] Nunc de deis uestris, miserandae nationes, congredi uobiscum defensio nostra desiderat, prouocans ipsam conscientiam uestram ad recensendum, an uere dei, ut uultis, an falso, ut scire non uultis. [2] Haec enim materia est erroris humani per artificem eius, ne ignorantia erroris tollatur, quo magis rei sitis. [3] Patent oculi nec uident; hiant aures nec audiunt, cor stupet saliens; nescit animus quod agnoscit! [4] Denique si tantam peruersitatem una praescriptione discuti liceret, in expedito esset nuntiatio, cum omnes istos deos ab hominibus institutos non negetis, iam hinc excidere fidem uerae diuinitatis, quod nihil utique aliquando coeptum diuinum uideri iure possit. [5] Sedenim multa sunt, quibus teneritas conscientiae obduratur in callositatem uoluntarii erroris. Ingenti manu ueritas obsidetur, — et ipsa de sua uirtute secura est! [6] Quidni? Quemcumque uult, de ipsis aduersariis socios protectoresque sibimet assumit et omnem illam expugnatorum multitudinem prosternit.

[7] Aduersus haec igitur nobis negotium est, aduersus institutiones maiorum, auctoritates receptorum, leges dominantium, argumentationes prudentium; aduersus uetustatem, consuetudinem, necessitatem; aduersus exempla, prodigia, miracula, quae omnia adulterinam istam diuinitatem [istam] corroborauerunt. [8] Quare secundum uestros commentarios, quos ex omni theologiae genere recepistis, gradum conferens, quoniam maior in huiusmodi penes uos auctoritas literarum quam rerum est, elegi ad compendium Varronis opera, qui, Rerum Diuinarum ex omnibus retro digestis commentatus, idoneum se nobis scopum et posuit.

[9] Hunc si interrogem, qui insinuatores deorum, aut philosophos designat aut populos aut poetas. [10] Triplici enim genere deorum censum distinxit: unum esse physicum, quod philosophi retractant, aliud mythicum, quod inter poetas uolutatur, tertium gentile, quod populi sibi quique adoptauerunt. [11] Igitur cum philosophi physicum coniecturis concinnarint, poetae mythicum de fabulis traxerint, populi gentile ultro praesumpserint, ubinam ueritas collocanda? [12] In coniecturis? sed incerta conceptio est. In fabulis? sed foeda relatio est. In adoptionibus? sed < . . . . . . . > et municipalis adoptatio est. [13] Denique apud philosophos incerta, quia uaria; apud poetas omnia indigna, quia turpia; apud populos passiua omnia, quia uoluntaria. [14] Porro diuinitas, si ueram retractes, ea definitione est, ut ista neque argumentationibus incertis colligatur, neque fabulis indignis contaminetur, neque adoptionibus passiuis iudicetur; haberi enim debet, sicut est, certa, integra, communis, quia scilicet omnium. [15] Ceterum quem deum credam? Quem suspicio aestimauit; quem historia iactauit quem ciuitas uoluit? Dignius multo neminem credam quam dubitandum aut pudendum aut adoptiuum!

II. [1] Sed physico auctoritas philosophorum ut mancipium sapientiae patrocinatur. Sane mira sapientia philosophorum, cuius infirmitatem prima haec contestatur uarietas opinionum, ueniens de ignorantia ueritatis. [2] Quis autem sapiens, expers ueritatis, qui ipsius sapientiae ac ueritatis patrem et dominum Deum ignoret? [3] Nam et diuina alias enuntiatio Solomonis: "Initium", inquit, "sapientiae metus in Deum". [4] Porro timoris origo notitia est: quis enim timebit, quod ignorat? Itaque † Deum timuerit, ignotio omnium, Deum omnium notitiam et ueritatem assecutus plenam atque perfectam sapientiam optinebit. [5] Hoc autem philosophiae non liquido successit. Licet enim per curiositatem omnimodae literaturae inspiciendae diuinis quoque scripturis, ut antiquioribus, possint uideri incursasse et inde nonnulla dempsisse, cum tamen alia expellant, probant sese aut non omnia dispexisse aut non omnibus credidisse—nam et alias ueritatis simplicitas per scrupulositatem humanam de fide nutat —, et ita accedente libidine gloriae ad proprii ingenii opera mutasse; [6] per quod in incertum abiit etiam quod inuenerant, et facta est argumentationum inundatio de stillicidio uno atque alio ueritatis.

[7] Inuento enim solummodo deo, non ut inuenerunt, exposuerunt, ut de qualitate eius et de natura, etiam de sede disceptent: [8] Platonici quidem curantem rerum et arbitrum et iudicem, Epicurei otiosum et inexercitum, et, ut ita dixerim, neminem; positum uero extra mundum Stoici, intra mundum Platonici. [9] Quem non penitus admiserant, neque nosse potuerunt neque timere nec inde sapere, exorbitantes scilicet ab initio sapientiae, id est metu in Deum. [10] Exstant testimonia tam ignoratae quam dubitatae inter philosophos diuinitatis. Diogenes consultus, quid in caelis agatur, "numquam", inquit, "ascendi". Item, an dei essent, "nescio", inquit, "nisi, ut sint, expedire." [11] Thales Milesius Croeso sciscitanti, quid de deis arbitraretur, post aliquot deliberandi commeatus, "nihil" renuntiauit. [12] Socrates ipse deos istos quasi certus negabat; idem Aesculapio gallinacium resecari quasi certus iubebat. [13] Et ideo cum tam incerta et in< . . . . . > definiendi de deo philosophia deprehenditur, quem potuit metum habere eius, quem non liquido tenebat determinare?

[14] De mundo deos di dicimus. Hinc enim physicum theologiae genus cogunt, qui elementa deos tradiderunt, ut Dionysius Stoicus trifariam deos diuidens unam uult speciem quae in promptu sit, ut Solem, Lunam, < . . . . . . . . >; aliam, quae non compareat, ut Neptunum; reliquam, quae de hominibus ad diuinitatem transisse dicitur, ut Herculem Amphiaraum. [15] Aeque Arcesilaus trinam formam diuinitatis inducit, Olympios, Astra, Titanios, de Caelo et Terra; ex his, Saturno et Ope, Neptunum, Iouem et Orcum, et ceteram successionem. [16] Xenocrates Academicus bifariam facit Olympios et Titanios, qui de Caelo et Terra. [17] Aegyptiorum plerique quattuor deos credunt, Solem et Lunam, Caelum ac Terram. [18] Cum reliquo igni superno deos ortos Democritus suspicatur, cuius instar uult esse naturam Zenon. [19] Vnde et Varro ignem mundi animum facit, ut perinde in mundo ignis omnia gubernet sicut animus in nobis. [20] Atqui uanissime. "Qui cum est," inquit, "in nobis, ipsi sumus; cum exiuit, emorimur." Ergo et ignis cum de mundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur.

III. [1] His ita expeditis uidemus physicum istud ad hoc subornatum, ut deos elementa contendat, cum ex his etiam alios deos natos alleget; dei enim nonnisi de deis nascerentur. [2] Quos quoniam in mythico apud poetas plenius suo loco examinabimus, tamen, quod de ipsis interim retractandum est, quod ad praesentem speciem facit, simul et de praesenti specie ad ipsos < . . . . . . . . . >, ostensuri sumus deos nullo modo uideri posse, qui de elementis nati dicuntur, ut iam hinc praeiudicatum sit deos elementa non esse, quia qui de elementis nati dicuntur, dei non sunt; [3] aeque, demonstrantes elementa deos non esse, ad illam agnatorum speciem praestruemus iure deos non esse defendi, quorum parentes, id est elementa, dei non sint.

[4] Scimus deum de deo nasci, quemadmodum de non deo non deum. Igitur, quod elementa contineat mundus iste (ut summaliter tractem de uniuersitate, partibus eius praeministrans, — nam quae condicio eius, eadem utique erit et elementorum ut membrorum —), aut ab aliquo institutus sit necesse est, qua Platonis humanitas, aut a nullo, qua Epicuri duritia; et si institutus est, habendo initium habebit et finem. [5] Ita quod aliquando non fuit ante initium et quandoque non erit post finem, non capit utique uideri deus, carens substantia diuinitatis, id est aeternitate, quae sine initio et fine censetur. [6] Si uero institutus omnino non est ac propterea deus habendus, quod ut deus neque initium neque finem sui patitur, quomodo quidam assignant elementis, quae deos uolunt, generationem, cum Stoici negent quicquam de deo nasci? Item quomodo uolunt, quos de elementis natos ferunt, deos haberi, cum deum negent nasci? [7] Itaque quod mundi erit, hoc elementis adscribetur, caelo dico et terrae et sideribus et igni, quae deos et deorum parentes aduersus negatam generationem dei et natiuitatem frustra uobis credi proposuit Varro et qui Varroni indicauerunt animalia esse caelum et astra.

[8] Quod si ita est, etiam mortalia sint necesse est, secundum animalium formam; nam etsi immortalem constat animam, ipsi hoc soli licebit, non etiam illi cui adnectatur, id est corpori. [9] Nemo autem negabit elementis corpus esse, cum et contingamus ea et contingamur ab eis, certaque cor pora ex illis decidere uideamus. [10] Ergo si animalia deposita ratione animae, qua corporum condicio, mortalia, non utique dei sunt.

[11] Et tamen unde animalia Varroni uidentur elementa? "Quoniam," inquit, "mouentur." Ac ne ex diuerso proponatur multa alia moueri, ut rotas, ut plaustra, ut machinas ceteras, ultro praeuenit dicens eo animalia credita, quod per semetipsa mouerentur, nullo extrinsecus apparente motatore eorum aut initiatore, sicuti apparet qui rotam compellit et plaustra uoluit et machinam temperat. Igitur nisi animalia, non mobilia per se.

[12] Porro allegans quid non appareat, ostendit quid quaesisse debuerat, id est artificem et arbitrum motus; neque enim statim non est quod, quia non uidemus, non credimus esse. [13] Immo, eo altius inuestigandum est quod non uideatur, ut quod uideatur, quale sit, scire possimus. [14] Alioquin si tantum ea quae comparent, ideo esse credantur quia comparent, quomodo deos etiam eos recipitis qui non comparent? [15] Si autem uidentur esse qui non sunt, cur non sint et qui non uidentur? Motatorem dico caelestium rerum. [16] Sint ergo et animalia, quia mobilia per se; etiam mobilia per se, quia non per alium, tamen, ut eo non statim dei, quia animalia, ita nec ideo, quia per se mobilia: aut quid uetat uniuersa animalia, ut mobilia per se, deos haberi? Quod alia sane uanitate Aegyptiis licet.

IV. [1] Aiunt quidam propterea deos appellatos, quod θέειν id est ἵεσθαι pro currere ac motari interpretatio est. Ergo iam uocabulum istud non est alicuius maiestatis: a cursu enim et motu, non a potestatis eis dominatione formatum est. [2] Sed cum etiam ille unus Deus, quem colimus, θεὸς cognominetur nec tamen aut motus ullus aut cursus eius appareat, quia nec uisibilis cuiquam sit, palam est ut uocabulum istud sit aliunde sumptum propriumque, quia a se natiuum, diuinitatis inuentum. [3] Itaque semota interpretationis eius astutia ueri similius est, non a cursu et motu θεοὺς dictos, sed de appellatione ueri dei mutuatum, uti quos aeque deos excudis setis, θεοὺς cognominaretis. [4] Denique quam ita sit, probatio suppetit, cum etiam uniuersos deos uestros, in quibus nullius cursus aut motus officium denotatur, θεοὺς communiter appelletis. [5] Itaque si [aeque] θεοὺς aeque immobiles, disceditur uocabuli interpretatione pariter et diuinitatis opinione, qua de cursu et motu modulata rescinditur. [6] Quodsi nomen istud proprium diuinitatis et simplex nec interpretatorium in illo deo reprehensum, in cetera quae deos uultis translatum, docete etiam qualitatis inter illos esse consortium, ut iure consistat collegium nominis communione substantiae. [7] Porro θεὸς ille iam hoc solo quod non sit in promptu, uacat a comparatione eorum qui in promptu sunt et uisui et sensui. [8] Sed sensui satis quod est testimonii ad diuersitatem occulti et manifesti renuntiatio: si elementa palam proposita omnibus, si contra deus nemini, quomodo poteris ex ea parte quam non uidisti, quae uides congredi? [9] Cum ergo non habes con iungere sensu neque ratione, quid uocabulo coniungis, ut coniungas etiam potestate? [10] Ecce enim Zeno quoque materiam mundialem a deo separat, uel sic eum per illam tamquam mel per fauos transisse dicit. [11] Itaque materia et deus duo uocabula, duae res: pro discrimine uocabulorum etiam res separantur, etiam materiae condicio uocabulum sequitur. [12] Quodsi materia non deus, quia sic et appellatio praescribit, quomodo quae sunt in materia id est elementa, dei habebuntur, cum membra a corpore aliena esse non possint?

[13] Sed quid ego cum argumentationibus physiologicis? Sursum mens ascendere debuit de statu mundi, non in in- certa descendere. [14] Rotunda mundo Platonica forma: quadratum eum angulatumque commentum ab aliis, credo, circino rotundo ita collegit, quod sine capite solum credi laborat. [15] Sed Epicurus, qui dixerat: "quae super nos, nihil ad nos," cum et ipse caelum inspicere desiderat, solis orbem pedalem deprehendit. Adhuc scilicet frugalitas et in caelis agebatur. [16] Denique ut ambitio profecit, etiam sol aciem suam extendit; ita illum orbe maiorem Peripatetici denotauerunt. [17] Oro uos, quid sapit coniecturarum libido? Quid probat tanta praesumptione asseuerationis otium affectatae morositatis eloquii artificio adornatum? [18] Merito ergo Milesius Thales, dum totum caelum examinat et ambulat oculis, in puteum cecidit turpiter, multum inrisus Aegyptio illi: "in terra", inquit, "nihil perspiciens caelum tibi speculandum existimas?" [19] Itaque casus eius per figuram  philosophos notat, scilicet eos, qui stupidam exerceant curiositatem, in res naturae quam prius in artificem eius et praesidem, in uacuum < . . . . . . . >dum habituros.

V. [1] Quin ergo ad humaniorem aliquanto conuertimur opinionem, quae de communi omnium sensu et simplici¦ ¦coniectura deducta uideatur? [2] Nam et Varro meminit eius, creditam propterea dicens elementorum diuinitatem, quod nihil omnino sine suffragio illorum gigni ali prouehi possit ad uitae humanae [et] conseruationem, [3] quando ne ipsa quidem corpora aut animas sufficere licuisset sine elementorum temperamento, quo habitatio ista mundi circulorum condicionibus foederata praestatur, nisi quod hominum incolatui denegauit enormitas frigoris aut caloris, [4] proptereaque deos credi solem, qui diei de suo cumulet, fruges caloribus expediat et annum stationibus seruet, lunam, solacium noctium, patrocinium mensium; † gubernaculis; [5] item sidera, signacula quaedam temporum ad rurationem notandorum; ipsum denique caelum, sub quo omnia, [in] terram, super quam omnia, et quicquid illorum inter se ad commoda humana conspirat; [6] nec tantum de beneficiis fidem diuinitatis elementis conuenire, sed etiam de diuersis quae tamquam de ira et offensa eorum incidere soleant, ut fulmina, ut grandines, ut ardores, ut aurae pestilentes, item diluuia, item hiatus motusque terrarum; [7] et iure credi deos, quorum natura honoranda sit in secundis, metuenda sit in aduersis, domina scilicet iuuandi et nocendi. [8] Porro si ista sentiuntur in communi conuersatione, non perinde rebus ipsis quibus iuuantur siue laeduntur aut gratias referunt aut querellas intendunt, sed his, sub quorum iure et potestate operatio rerum decurrit. [9] Nam in uoluptatibus quoque non tibiae aut citharae coronam ad praemium adiudicatis, sed artifici qui tibiam et citharam suauitatis temperet ui. [10] Aeque cum quis ualetudine male est, non lanis nec antidotis aut malagmatibus ipsis gratiam meministis, sed medicis, quorum opera atque prudentia remedia proueniunt. [11] Item in aduersis: qui ferro sauciantur, non dolonem ipsum aut lanciam accusant, sed hostem uel latronem, et quos ruina opprimit, non tegulas aut imbrices arguunt, sed uetustatem, sicut et naufragi non petris et fluctibus imputant, sed procellae. [12] Merito : certum enim est, quodcumque fit, ei adscribendum, non per quod fit, sed a quo fit, quia is est caput facti, qui et ut fiat et per quod fiat, instituit (et sunt in omnibus rebus tres tituli isti: quod est, per quod est, et a quo est), quia prius esse qui quid uelit fieri, † et quod possit inueniri. [13] Et ita recte in ceteris agitis auctorem considerantes; at in physicis contra naturam regula uestra, quam in ceteris sapientiam iudicatis, disceditis, auferendo summum gradum auctoris, et quae fiunt, non a quo fieri * *. [14] Ita credere contingit elementorum potestates et arbitria esse quae sunt seruitutes et officia. Nos in ista inuestigatione alicuius artificis intus et domini * *, seruitutes autem contendimus elementorum ex operis eorum, quas facis potestates. [15] Sed dei non seruiunt; ea igitur quae seruiunt, dei non sunt. Aut doceant uulgo fieri, ut de licentia passiuitatis libertas approbetur, de libertate dominatio, de dominatione diuinitas intellegatur. [16] Nam si omnia haec super nos certis curriculis, legitimis decursibus, propriis spatiis, aequis uicibus sub legis instar constituta uoluendis temporibus et exercendis temporum ducatibus occurrere meminerunt, [17] < . . . . . >e< . > ipsa obseruatione condicionum suarum et fide operum et instantia < . . . . . >uum et cura demutationum, memoria reciprocationum aliquam dominationem sibi praeesse persuadeant uobis, cui apparere uideatur uniuersa negotiatio mundialis perueniens ad humani generis utilitatem < . . >e< . . . . . . . >nem? [18] Non enim potes dicere ea sibi agere ista ac sibi curare nec quicquam hominum causa disponere, cum propterea defendas elementis diuinitatem quod ab illis aut iuuari te aut laedi sentias; nam si sibi praestant, nihil eis debes.

VI. [1] Age iam, conceditisne diuinitatem non modo non seruiliter currere, sed inprimis integre stare neque minui neque intercipi neque corrumpi debere? Ceterum abiit omnis felicitas eius, si quid patitur umquam. [2] Ecce autem et astra intercidunt et intercidisse se attestantur; confitetur et luna, quantum amiserit, cum resumit. [3] Iam maiora eius detrimenta soletis in aquae speculo considerare, ut nihil amplius ullam partem credam, quod magi norunt. Ipse etiam sol saepe defectione temptatus est. [4] Fingite quaslibet rationes caelestium casuum, non uolet deus aut minor fieri aut esse desinere. Viderint igitur humanae doctrinae patrocinia quae coniectandi artificio sapientiam mentiuntur et ueritatem. [5] Num alias natura sic est, ut qui melius dixerit, hic uerius dixisse uideatur? non, qui uerius, is melius? [6] Ceterum cui res examinabitur, uerisimilius utique dicet elementa ista ab aliquo regi quam ultro carpi: igitur non deos, quae sub aliquo. [7] At si in isto erratur, melius est < . . . . . . > simpliciter quam ut physici diligenter. Sedenim si ad mythicum spectes, melius iam in physico mortalitas errat, eis diuinitatem adiudicando quae super hominem putat situ et ui et magnitudine et diuturnitate sentiri: quod enim super hominem, credas deo proximum.

VII. [1] Ceterum ut ad mythicum transeamus, quod poetis deputatur, nescio an tantum < . . . . . . . > mediocritati nostrae, an tanti de documentis diuinitatis confirmentur, ut Mopsus Africanus et Boeotus Amphiaraus. Delibanda enim nunc est species ista, cuius suo loco ratio reddetur. [2] Interim hos certe homines fuisse uel eo palam est quod non constanter deos illos, sed heroas appellatis. [3] Quid ergo contendimus? Si addicenda mortuis diuinitas erat, non utique talibus. [4] Ecce uos, cum eadem licentia praesumptionis sepulchris regum uestrorum caelum infamatis, nonne probatos quosque iustitia, uirtute, pietate et omni bono eiusmodi consecrationis solacio honoratis, contenti protalibus etiam inrideri peierantes, [5] at e contrario impios, turpes etiam pristinis humanae gloriae praemiis aufertis, decreta eorum, titulos lancinatis, imagines detrahitis, monetam repercutitis ? [6] Ille autem conspector omnium, comprobator, immo < . . . >ctor bonorum, tantae indulgentiae suae ordinationem uulgo prostituet, et plus diligentiae atque iustitiae hominibus licebit in distribuendis dignitatibus habere? Mundiores erunt regum et principum comites quam summi dei? [7] Atquin horretis et auersamini uagos, exules, infirmos, debiles, sordide natos, inhoneste institutos; contra incestos, adulteros, raptores, parricidas etiam legibus † exarendis. Ridendum an irascendum sit, tales deos credi quales homines esse non debeant?

[8] Sedenim in isto mythico genere, quod poetae ferunt, quam incerti agitis circa conscientiae pudorem et pudoris defensionem! [9] Nam quotiens misera uel turpia uel atrocia deorum exprobramus, allegatione poeticae licentiae ut fabulosa defenditis; [10] quotiens ultro siletur de eiusmodi, poeticam non modo non oneratis, sed insuper honora- tis, utique in necessariis artibus habetis: denique per hanc initiatricem litteraturae ingenuitatis studia producitis. [11] Criminatores deorum poetas eliminari Plato censuit, ipsum Homerum sane coronatum ciuitate pellendum. [12] At cum recipiatis illos et retineatis, cur non credatis talia retexentibus de deis uestris? [13] Igitur si creditis poetis, cur tales deos colitis? Si ideo colitis, quia non creditis poetis, cur laudem mendacibus fertis nec cauetis ne offendatis eos quorum detractatores honoratis? Sane fides a poetis non exigenda. [14] Nonne, qui dicitis deos post mortem factos, homines confitemini ante mortem? Quid ergo noui, si, qui homines fuerunt, humanis aut casibus aut criminibus aut fabulis polluuntur? [15] Non creditis poetis, cum de relationibus eorum etiam sacra quaedam disposueritis? Cur rapitur sacerdos Cereris, si nihil tale Ceres passa est? Cur Saturno alieni liberi immolantur, si ille suis pepercit? [16] Cur Idaeae masculus amputatur, si nullus illi fastidiosus adulescens libidinis frustratae dolore castratus est? [17] Cur Herculeum polluctum mulieres Lanuuinae non gustant, si non mulierum causa periit? [18] Mentiuntur sane poetae, sed non ideo, quod talia gesserint, ue< . . . . . > homines † quas defuerint, nec quod non diuinas adscripserint foeditates diuinitatis, cum interim uobis credibilius uisum est deos fuisse, sed non tales, quam tales, sed non deos.

VIII. [1] Superest gentile illud genus inter populos deorum quos libidine sumptos, non pro necessitate ueritatis, docet priuata notitia. [2] Deum ego existimo ubique notum, ubique praesentem, ubique dominantem, omnibus colendum, omnibus demerendum. [3] Atenim cum illi quoque, quos totus orbis communiter colit, excidant probationi uerae diuinitatis, quanto magis isti, quos ne ipsi quidem municipes sui norunt? [4] Nam quae idonea auctoritas praecucurrit eiusmodi theologiae, quam etiam fama destituit? [5] Quanti sunt qui norint uisu uel auditu Atargatim Syrorum, Caelestem Afrorum, Varsutinam Maurorum, Obodan et Dusarem Arabum, Belenum Noricum, [6] uel quos Varro ponit: Casiniensium Deluentinum, Narniensium Visidianum, Atinensium Numiternum, Asculanorum Anchariam, et quam † praeuerint, Vulsiniensium Nortiam, quorum ne nominum quidem dignitas humanis cognominibus distat? [7] Satis rideo etiam deos decuriones cuiusque municipii, quibus honor intra muros suos determinatur.

[8] Haec libertas adoptandorum deorum quousque profecerit, Aegyptiorum superstitiones docent, qui etiam bestias priuatas colunt, ibes, corcodrillos et anguem suum. [9] Parum est, si etiam hominem consacrauerunt, illum dico quem non iam Aegyptus aut Graecia, uerum totus orbis colit et Afri iurant, de cuius statu quod conici potest, apud nostras litteras, ut uerisimile uidetur, positum est. [10] Nam Serapis iste quidem olim Ioseph dictus fuit, de genere sanctorum; iunior inter ceteros fratres, sed excelsior dignitate ab isdem fratribus per liuorem uenum in Aegyptum datur seruiturus in familia regis Aegyptiorum Pharao. [11] A regina minus pudica desideratur, sed quia non obsequebatur, e contrario ab eadem delatus a rege in carcerem datur. [12] Illic somnia quibusdam non perperam interpretatus uim spiritus sui ostendit. [13] Interea rex quoque somniat terribilia quaedam: illi detractantibus quos conuocauerat, ualuit exponere Ioseph, expedimenta de carcere edocuit, somnium regi aperit: [14] illos boues septem opimissimos diffluentem totidem annorum ubertatem significare, posteriores aeque septem enectos subsequentium septem annorum inopiam praedicare; sapere itaque de recondendis praesidiis in futuram famem de copia priore. [15] Credidit rex: exitus rerum et prudentem et sanctum semper et necessarium probauit; itaque Pharao uniuersae Aegypto et frumentandae et exinde curandae eum praefecit.

[16] Hunc Serapidem ex suggestu quo caput eius ornatum, uocauerunt; cuius suggestus modialis figura frumentationis eius memoriam obsignat, et curam frugum super caput eius fuisse ipsis spicis, quibus per ambitum notatur, apparet. [17] Propterea et canem, quem apud inferos deputant, sub dextera eius dicauerunt, quod sub manu eius compressa turba Aegyptiorum. [18] (— Et Phariam adiungunt, quam filiam Pharao deriuatio nominis esse demonstrat. Nam et tunc Pharao inter cetera honorum et remunerationum filiam quoque in matrimonium ei dederat. —) [19] Sed quia et feras et homines colere susceperant, utramque faciem in unum Anubin contulerunt, in quo naturae condicionisque suae potius argumenta uideri posset consecrasse gens rixosa, suis regibus recontrans, in extraneis deiecta, sane et gula et spurcitia canibus par, par etiam seruitute ipsa.

IX. [1] Haec secundum tripertitam dispositionem totius diuinitatis aut notiora aut insigniora digessimus, ut possit uideri satis responsum de physico genere, de poetico, de gentili. [2] Sed quoniam omnis superstitio non iam philosophorum nec poetarum nec populorum, a quibus tradita est, sed dominantium Romanorum, a quibus occupata est, a quibus auctoritatem sibi extruxit, alia iam nobis ineunda est humani erroris latitudo, immo silua caedenda, quae undique conceptis superstitionum seminibus uitiisque ueritatem obumbrauit. [3] Sed et Romanorum deos Varro trifariam disposuit in certos, incertos et electos. Tantam uanitatem! Quid enim erat illis cum incertis, si certos habebant? [4] Nisi si Attico stupore recipere uoluerunt: nam et Athenis ara est inscripta: "ignotis deis." Colit ergo quis quod ignorat? [5] Tum si certos habebant, contenti esse debuerunt nec electos desiderare, in quo etiam inreligiosi deprehenduntur: si enim dei ut bulbi seliguntur, qui non seliguntur, reprobi pronuntiantur.

[6] Nos uero bifariam Romanorum deos recognoscimus communes et proprios, id est quos cum omnibus habent et quos sibi ipsi sunt commenti. [7] Et numquid hi sunt publici et aduenticii dicti? Id eorum arae docent, aduenticiorum ad fanum Carnae, publicorum in Palatio. [8] Quare cum communes dei quam in physico quam in mythico compre hendantur, actum est iam de his sub istis speciebus. [9] De propriis dicere si placet, de Romanis, stupeamus tertium illud genus hostilium deorum necesse est, eo quod nulla gens alia tantum sibi superstitionis inuenerit. [10] Ipsos in duas species dirigimus; alios de hominibus assumptos, alios mente conceptos. [11] Igitur quoniam idem illis color suppetit consecrationis mortuorum, tamquam ob merita uitae, eandem et nos responsionem opponamus necesse est, neminem ex his quoque tanti fuisse.

[12] Patrem Indigentem Aenean crediderunt, militem numquam gloriosum, lapide debilitatum. Quod telum quantum uolgare atque caninum, tanto ignobile uolnus. Sed et proditor patriae Aeneas inuenitur, tam Aeneas quam Antenor. [13] Ac si hoc uerum nolunt, Aeneas certe patria flagrante dereliquit socios, feminae Punicae subiciendus, quae maritum Hasdrubalem, Aeneae timiditate in his supplicantem hosti, non comitata, raptis secum filiis formam et patrem sibi habere non in fugam sapit, sed in ignes ardentis Carthaginis ut in amplexus patriae pereuntis incubuit. [14] Pius Aeneas ob unicum puerum et decrepitum senem Priamo et Astyanacte destitutis? Atquin Romanis magis detestandus, qui pro salute principum et domus eorum aduersus liberos et coniuges et omne pignus suum deierant. [15] Consecrant filium Veneris, et hoc Volcanus sciens patitur et Iuno concedit. [16] Si baiuli parentum in caelo sedent, cur non potius Argiui iuuenes dei habiti, quod matrem, ne in sacris piaculum committeret, plus quam humano more iugales prouexerunt? [17] Cur non magis dea, quae magis pia, illa filia patris in carcere fame defecti uberibus suis educatrix? [18] Quid aliud Aeneae gloriosum, nisi quod proelio Laurentino nusquam comparuit? Rursus forsitan solito more quasi desertor e proelio fugerit.

[19] Romulus aeque post mortem deus. Si quia Vrbem condidit, cur non alii usque in feminas urbium auctores? Sane Romulus et fratrem interfecit et alienas uirgines dolo rapuit. Ideo deus, ideo Quirinus, quia tunc parentibus quiritatum est per illum!

[20] Quid Sterculus meruit ad diuinitatem? Si agros stercoribus iuuando diligens fuit, plus fimi Augeas conferebat. [21] Si Faunus Pici filius in ius agitabatur mente ictus, curari eum magis quam consecrari decebat. [22] Si Fauni filia pudicitia praecellebat, ut ne conuersaretur quidem inter uiros aut barbaria aut conscientia deformitatis aut rubore insaniae paternae, quanto dignior Bona Dea Penelopa, quae inter tot uilissimos amatores deuersata obsessam castitatem tenere protexit? [23] Est et Sanctus propter hospitalitatem a rege Plotio fanum consecutus: potuit et Vlixes de humanissimo Alcinoo unum amplius deum uobis contulisse.

X. [1] Ad foediora festino. Non puduit auctores uestros de Larentina palam facere. Scortum haec meritorium fuit, siue dum Romuli nutrix et ideo lupa quia scortum, siue dum Herculis amica est, et iam mortui Herculis, id est iam dei. [2] Nam ferunt aedituum eius solum forte in aede calculis ludentem ut sibi conlusorem, quem non habebat, repraesentaret, una manu Herculis nomine, alia ex sua persona lusum inisse: [3] si ipse uicisset, cenulam et scortulum ex stipibus Herculis sumeret; si uero Hercules, id est manus altera, eadem Herculi exhiberet. [4] Vicit manus Herculis: id quoque potuit duodecim titulis eius adscribi. [5] Aedituus cenam Herculi dependit, scortum Larentinam conducit; cenat ignis, qui soluit et ipsius Herculis co. . . . . . omnia ara consumpsit. [6] Larentina in aede sola dormit; mulier de lenonio ludo iactitat se somniis Herculi functam, et potuit, dum animo contemplatur, somnio pati. [7] Eam de aede progredientem mane primo quidam adulescens, tertius quod aiunt Hercules, concupiscit, [8] ad se < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > id dictum sibi ab Hercule, utique < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > † centaur: non enim impune licui< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . heredem quoque scribit. [9] Mox illa prop< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > per Herculem fuerat insecuta agrum < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > diuinitatem et filiabus suis, quas et ipsas heredes . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > [10] diuina Larentina Romanorum numina digni< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . so la de tot uxoribus Herculi cara, sola enim diues < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > or Cerere, quae mortuo placuit!

[11] Tot exemplis et u< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > quis non deus affirmari potuit? Quis denique Antinoo controuersiam diuinitatis agitauit, quod decorior Ganymedes aut carior suo amatori? [12] Patet apud uos mortuis caelum, uiam ab inferis ad astra subigitis; passim scorta ascendunt, — ne multum putetis uos praestare regibus uestris!

XI. [1] Non tamen contenti eos deos asseuerare, qui uisi retro, auditi contrectatique sunt, quorum effigies descriptae, negotia digesta, memoria propagata est, [2] umbras aliquas incorporales, inanimales et nomina de rebus efflagitantes deos sanciunt, diuidentes omnem statum hominis singulis potestatibus ab ipso quidem uteri conceptu, [3] ut sit deus Conseuius quidam, qui con< . . . . . . >nibus concubitalibus praesit, et Fluuionia, quae infantem in utero nutriat; [4] hinc Vitumnus et Sentinus, per quem uiuiscat infans et sentiat primum; dehinc Diespiter qui puerum perducat ad partum [5] cum primig. . . . . . > et Candelifera, quoniam ad candelae lumina pariebant, et quae < . . . . . . . . > < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >us dictae. [6] Peruerse natos < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .recte uero Prosae Carmentis esse prouinciam [7] . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > et ab effatu Farinus, et alius a loquendo . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >uem ad cauendum subministrat < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >rix et Albana et una Runcinia. Mirum < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > non esse prouisos! [8] Exinde et primi cibi sumendi potionisque capiendae Potina et Edula, et statuendi infantis Statina. [9] Ab adeundo Adeona, abeundo Abeona est. Domiducam et habent et deam < . . . . . . . . . . . . . . . . . . >e et malam, item uoluntatis Volumnium Voletamque. [10] Habent et Pauentinam pauoris, spei Veniliam, uoluptatis Volupiam, praestantiae Praestitiam; aeque ab actu Peragenorem, a consiliis Consum. [11] Est et Iuuenta nouorum togatorum, uirorum iam Fortuna barbata. [12] Si de nuptialibus disseram, Afferenda est ab afferendis dotibus ordinata; sunt, pro pudor! et Mutunus et Tutunus et dea Pertunda et Subigus et Prema mater. [13] < . . . . . . > parcite, dei impudentes: luctantibus sponsis nemo interuenit; ipsi, quorum uotum est, foris gaudentes erubescunt.

XII. [1] Et quonam usque deos < . . . . . . . . >, quia disserendum, quales deos receperitis? Quantum uobis erubescendum? Rideam uanitatem an exprobrem caecitatem? Est admodum < . . . . . . >ponam. [2] Quot deos et quos utique producam? Maiores an et minores? ueteres an et nouicios? mares an et feminas? caelibes an et legitime nuptos? artifices an et inertes? rusticos an et urbanos? ciues an et peregrinos? [3] Tot enim familiae, tot nationes census bona fide quaerunt, ut dispici et distingui describique non possint. [4] At quanto diffusa res est, tanto substringenda nobis erit, et ideo, qui in ista specie unum tuemur propositum demonstrandi illos omnes homines fuisse (—non quidem ut cognoscatis, nam quasi obliti agitis), conpendio † ab ipsa dispiciendi rationem summam originem generis illorum retractando. Origo enim totius posteritatis. [5] Ea origo deorum uestrorum Saturno, ut opinor, signatur. Neque enim si Varro antiquissimos deos Iouem, Iunonem et Mineruam refert, nobis excidisse debet omnem patrem filiis antiquiorem, tam Saturnum Ioue quam Caelum Saturno; de Caelo enim et Terra Saturnus.

[6] Et tamen Caeli et Terrae originem omitto; erant undeunde, caelibes diu et orbi, antequam mariti et parentes: longo scilicet aeuo crescendum illis fuit ad tantam proceritatem! [7] Denique simul coepit et Caelo uox insolescere et ubera Terrae lapilliscere, faciunt nuptias inter se: credo, aut Caelum descendit ad sponsam aut Terra ascendit ad sponsum. [8] Concepit tamen Terra de Caelo et peperit illa θεὸς ἄδεος Saturnum, mira ratione: utri parentum similis? [9] Sed etsi peperit, certe ante Saturnum neminem procreauerunt nisi unam post Saturnum Opem; exinde de subole cessatum est. [10] Nam Saturnus quidem Caelum castrauit dormientem (—legimus Caelum genere masculino: ceterum quomodo pater nisi masculinus? [11] Sed et unde ad castrandum falx illi, hoc sane aevo ? Nondum enim Vulcanus artifex ferri. —), Terra uero orbata aspernata est, etsi adhuc iuuenili aetate, alii nubere. [12] "Sed nec habebat Caelo potiorem." Quam tamen nisi illam Mare amplectitur? Sed olet salsuginem: dulcibus est aquis assueta.

[13] Ita Saturnus unicus masculus Caeli atque Terrae. Sed ipse pubescens sorori suae iungitur: nondum leges quae incesta prohiberent, nec quae parricidium plecterent. [14] Itaque filios uirili sexu deuorabat: melius ipse quam lupi, si exponeret! Timebat scilicet, ne quis illorum de paterna falce didicisset. [15] Nato mox et abalienato Ioue saxum infantis ementiti deglutiuit. Hoc ingenio diu securus tandem filio quem non digesserat, in tenebris adulto oppressus regnoque priuatus est. [16] Hunc uobis patriarcham deorum Caelum et Terra poetis obstetricantibus procreauerunt. [17] Sed eleganter quidam sibi uidentur physiologice per allegoricam argumentationem de Saturno interpretari tempus esse, et ideo Caelum et Terram parentes, ut et ipsos origini nullos, et ideo falcatum quia tempore omnia dirimantur, et ideo uoratorem suorum quod omnia ex se edita in semetipsum consumat. Nominis quoque testimonium compellunt: Κρόνον dictum Graece ut Χρόνον. [18] Aeque Latini uocabuli a sationibus rationem deducunt, qui eum procreatorem coniectant, per eum seminalia caeli in terram deferri. [19] Opem adiungunt, quod opem uiuendi semina conferant, tum et quod opere semina euadant. [20] Quae, oro, huius translationis ratio? Nempe uelim exponas. Aut Saturnus fuit aut tempus. Quomodo Saturnus, si tempus? Si Saturnus, quomodo tempus? Vtrumque enim non potes corporale et incorporale in eo existimare. [21] Quid autem prohibuit tempus coli in sua qualitate, non in fabulis hominis, aut fabulam hominis in sua specie, non in temporibus prodi? [22] Quid sibi uult intellectio ista, nisi foedas materias mentitis argumentationibus colorare? [23] Saturnum neque ideo, quia dicis hominem, uis tempus, aut dum eum tempus facis, iam nec hominem uis fuisse. [24] . . . . . . . . . . . . . . > omnino Saturnus in terris humanae qualitatis apud ueteres memorias recensetur. Potest incorporaliter fingi quoduis quod non fuerit omnino; uacat fingendi locus, ubi ueritas est. [25] Cum autem Saturnum constat uixisse, frustra demutatis: non conceditur uobis quem non negabitis uixisse, negare fuisse hominem, qui neque deus neque tempus defendi potest.

[26] Exstat apud litteras uestras usquequaque Saturni census. Legimus apud Cassium Seuerum, apud Cornelios Nepotem et Tacitum, apud Graecos quoque Diodorum, quiue alii antiquitatum canos collegerunt. [27] Nec fideliora uestigia eius quam in ipsa Italia signata sunt. Nam post plurimas terras et Attica hospitia Italiae uel, ut tunc uocabatur, Oenotriae consedit, exceptus ab Iano siue Iane, ut Salii uocant. [28] Mons quem coluerat, Saturnius dictus, urbs quam depalauerat, Saturnia usque nunc est; tota denique Italia de Saturno uocabatur. [29] Tali teste terra, quae nunc dominatur orbi, etiamsi de origine Saturni dubitatur, de actu tamen constat hominem illum fuisse. [30] Ita si homo Saturnus, procul dubio de homine, immo quia homo, non utique de Caelo atque Terra, sed cui parentes ignoti quidam, facile fuit illum eorum filium dici, quorum possumus omnes uideri. [31] Quis enim non caelum ac terram patrem ac matrem uenerationis gratia appellet? An de consuetudine humana, qua ignoti quique ex inopi nato apparentes de caelo aduenisse dicuntur? [32] Proinde Saturnum, cum esset peregrinus, repentino ubique inoleuit caelitem dici; nam et uolgo generis incertos terrae filios iactitamus. [33] Nihil allego de statu antiquitatis, quo adeo rudes tunc agebant et oculi et mentes hominum, ut cuius libet noui uiri aspectu quasi diuino commouerentur, nedum et regis, et quidem primi.

[34] Adhuc de Saturno immorabor quo et ceteris conpendium praestruam, satiata primordiorum disputatione, nec praetermittam potiora testimonia diuinarum litterarum, quibus fides pro antiquitate superiore debetur. [35] Ante enim Sibylla quam omnis litteratura uestra, illa scilicet Sibylla ueri Dei uera uates, de cuius uocabula daemoniorum uatibus induistis. [36] Ea senario uersu in hunc sensum de Saturni prosapia et rebus eius exponit: "Decima," inquit, "genitura hominum, ex quo cataclysmus prioribus accidit, regnauit Saturnus et Titan et Iapetus, Terrae et Caeli fortissimi filii." [37] Si qua ergo uel uestris auctoribus litterisue uestris superioribus, sed idcirco magis proximis, quoniam illius aetatis, fides adiacet, satis de Saturno et prosapia eius probatum est homines fuisse. [38] Tenemus conpendium in ceteros originis praescriptionem, ne per singulos euagemur. Qualitas posteritatis a principibus generis ostenditur, mortalia de mortalibus, terrena de terrenis; [39] gradus ad gradus comparantur; nuptiae, conceptus, natiuitates concurrunt; patriae sedes regna monumenta < . . . . . . . . . . . >. Qui natos non possunt negare, mortuos credant; qui mortuos confitentur, deos non putent!

XIII. [1] Sedenim manifestis uis sua adsistit. Quos a primordio possunt non < . . . . >rere< . . . . . . . . . . . . . . . . > diuinitatem, affirmando illos post mortem deos factos, ut Varro, et qui cum eo somniauerunt. [2] Hic igitur consisto: si sunt allecti dei uestri in hoc nomen et numen, ut in ordinem senatorium, < . . . . . . >str< . . . .concedatis iam necesse est, esse aliquem summum dominatorem habentem allegendi potestatem et quasi Caesarem: neque quisquam aliis praestare potest in quo non ipse dominetur; [3] (Ceterum si potuerunt deos sese facere post mortem, cur ergo deterioris condicionis ab initio esse uoluerunt?) [4] Aut si nemo est qui deos faceret, quomodo facti dicentur qui non nisi ab alio fieri potuissent? Ita nullus datur uobis renuendi locus esse mancipem quendam diuinitatis.

[5] Perspiciamus itaque causas allegendae mortalitatis in caelum. Harum duplicem rationem, credo, proferetis. [6] Aut enim ille, quisquis id praestans, facit ut habeat uel amminicula uel munimenta uel etiam ornamenta fastigii sui, aut meritorum necessitate conferens dignis quibusque. [7] Aliud quid suspicare non datur: nemo quid largiendo alicui aut non sua aut illius causa facit. [8] Sed non potest competere numini, ut sit tanta ei potestas, ut scilicet de mortuis deos faciat, et si tanta humanitas inrogetur, quia egeat opera uel etiam munimento quorundam et quidem mortuorum, † quo mirum, cum alios ab initio sibi immortales instituere potuisset? [9] Nec diutius de . . . . . . . . . . >tus conquiret, qui humana diuinis comparauit. Sane quae posterior opinio est, discuti debet, si deus reminiscentia meritorum < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > contributa, [10] si pristinis uiris caelum ob merita patuit, recogitandum, quod exinde nemo dignus eo honore fuit. Nisi si capere iam locus non potest: tantis uidelicet < . . . . . . . . . . . . . . . . . . >a meruerit antiquitas. [11] Ergo an meruerit retractemus. Qui ait meruisse, proponat ipsius merita. [12] Si quid incuna< . . . . . . . . . . . . . . . >litatis ualent ad suffragium diuinitatis, incesto commaculatos Opem et Saturnum fratres recepistis. [13] Furtiuus infans Iuppiter uester, indignus et tecto et ubere humano, merito quem Cretae nutrix tam mala manebat. [14] Adultus denique qualemcumque genitorem pellit, felicissimum regem, aurei scilicet saeculi, sub quo laboris inopiae < . . . . . . . . >ae pax quiescebat, sub quo

"nulli subigebant arua coloni; ipsaque omnia tellus nullo poscente ferebat."

[15] "Sed oderat patrem incestum, eius < . . . . . . . . castratorem." Ecce autem et ipse cum sorore miscetur, ut huic primum illud dictum putem: τοῦ πατρὸς τὸ παιιδίον. Tam pius pater quam pius filius! [16] Quodsi iam tunc legibus ageretur, in duos culleos diuidi Iouem decuit! Post haec quid dubitaret libidine ab incesto corroborata in leuiora, id est adulteria se et stupra diffundere? [17] De quo poetica sic lusitauit, quomodo cum in libello de fugitiuo palam factum, solemus et operam eius percontandi aliorum abusui nundinare, [18] modo in pretia luxuriae eum figurando, quippe qui bouem aut pretium bouis pensauerit, et imbrem aureum pergulis immiserit, id est aditum pecunia ruperit, modo in similitudines actuum ipsorum, in aquilam qui rapuit, cycnum qui cantauerat.

[19] Adeo non fabulae istae sunt de fa< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > sit an non lasciu< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > na hominum quos < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > emissa iam pridem a fide per incr< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >, non est nobis extensius agendum. [20] Si enim et re . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > pibus et pro seminatoribus suis morata plebs eadem q< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > natura, alibi auctoritas exigebat similitudinem morum. < . . . . . . . . . . . . . . > Quanto deterior, qui non melior? Priuato enim titulo Iouem Optimum dicitis, et est Vergilii "aequus Iuppiter." [21] Omnes proinde incesti in suos, impudici in extraneos, impii, iniusti: cui nullam insignem infamiam fabula reliquit, is deus fieri non fuit dignus!

XIV. [1] Sed quoniam alios seorsum uolunt in diuinitatem ab hominibus receptos, et distingui inter natiuos et factos secundum Dionysium Stoicum, de ista quoque specie adiciam. [2] De ipso quidem Hercule ea est summa responsionis, an dignus caelo et diuinitate; sic enim pro uo< . . . . . . . > meritis addicunt diuinitatem. [3] Si ob uirtutem, quod feras constanter confecerit, quid tam memorabile? Nonne ludo puniti, uel etiam ad< . . . . . . . . . > arenariae uilitatis plurimas in unum, et quidem studiosiores bestias conficiunt? [4] Si ob peragratum orbem, quantis et locupletibus dulcis peregrinitas aut philosophis famulatoria mendicitas idem praestitit? Non meminerunt Asclepiaden Cynicum unica uaccula, cuius et dorso uehebatur, et, si quando, ubere alebatur, orbem totum oculis subegisse? [5] Si Hercules etiam ad inferos adiit, quis hoc nesciat, uiam ad inferos omnibus patere? [6] . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >as plurimas < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > ille Pompeius < . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > qui nec Ostia salua . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . in unum angulum Byrsae Cartha< . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . >rre. Quo magis Scipio quam Hercules ob tot caedes diuinitati deputatur. [7] Adicite potius titulis Herculanis stupra uirginum, uxorum et fascias Omphales et ob decori pueri amissionem foede desertam militiam Argonautarum. [8] Adicite ad gloriam post turpitudinem illam etiam furias eius; adorate sagittas quae filios et uxorem interfecerunt! [9] Qui tunc dignius rogo sese inrogasset prae dolore parricidiorum, qui uxoris ob lasciuiam uenenis circumuentus magis meruit id quam ut honesta morte moreretur, hunc uos de pyra in caelum subleuastis, ipsa facilitate qua et alium igni sed diuino confectum, qui pauca experientiae ingenia commentus dicebatur mortuos ad uitam recurasse. [10] Is, etsi Apollinis filius, tam homo quam Iouis nepos, Saturni pronepos, (— nisi habendus spurius ut incerto patre, ut Argiuus Socrates detulit —) quem expositum repertum, turpius Ioue educatum, canino scilicet ubere, hominem fuisse nemo negare potest, fulmine haustus est. [11] Malus Iuppiter Optimus hic rursus est, impius in nepotem, inuidus in artificem! [12] Sedenim Pindarus meritum eius non occultauit: cupiditatem et auaritiam lucri in eo canit iudicatam, qua quidem ille uiuos ad mortem, non mortuos rursus ad uitam, praeuaricatione uenalis medicinae agebat. [13] Dicitur etiam mater eius eodem casu obisse, merit< . . . . . . . . . . . . . >m< . . . . . . . . > bestiam ediderat, isdem quasi scalis ad caelum erupisse. [14] "Et tamen Athenienses sciunt eiusmodi deis sacrificare; nam Aesculapio et matri inter mortuos parentant." Quasi non et ipsi Thesea suum adorarent, merito deum. Quidni, si conseruatricem suam in litore peregrino dereliquit, eadem obliuione, immo amentia, quae patri causa mortis fuit?

XV. [1] Longum est recensere etiam de illis quos in sidera sepelistis et audaciter deis ministratis. Sic, opinor, digni de caelo Castores et Perseus et Erigona, quemadmodum et Iouis exoletus. Sed quid mirandum? Etiam canes et scorpios et cancros in caelum transtulistis!

[2] Differo de his quos in oraculis co< . . . . . > et testimonium hic diuini. Qui et tristitiae deos arbitros esse uoltis, ut sit Viduus, qui animam corpore uiduet, quem intra muros cludi non permittendo damnastis, item Caeculus, qui oculos sensu exanimet, item Orbana, quae in orbitatem semina extinguat; et ipsius mortis dea est. [3] Vt cetera transuolem, etiam locorum urbis uel loca deos arbitramini, arcuum Ianum patrem (et diua Arquis est Iana), et montium septem Montinum. [4] < . . . . . . . . . . > illi faciunt, qui in isdem locis aras uel aedes habent, prae. .......... in alieno loco aut mercedibus habitant. [5] Taceo Ascensum ab ascensibus, et Cliuicolam a cliuis; taceo deos Forculum a foribus et Cardeam a cardinibus et liminum Limentinum, siue qui alii inter uicinos apud uos numinum ianitorum adorantur. [6] Quid enim magnum, cum et numina sua habeant in lupanaribus, in culinis, et in imo carcere in< . . . . . . . >? [7] Cum haec itaque propria his aliisque Romanorum deis, quibus totius uitae officia distribuuntur, taliter ut ceteris deis opus non sit, immo cum priuatim apud Romanos deputentur, quos supra signauimus, nec facile foris cogniti, quomodo ea omnia, quibus illos praeesse uoluerunt, in omni genere humano et in omni gente proueniunt, ubi praesides eorum non modo honore, sed ipsa quoque notitia carent?

XVI. [1] "Sedenim quidam fructus et necessaria uictui demonstrauerunt." Quaeso uos, cum dicitis inuenisse illos, nonne confitemini prius fuisse quae inuenirentur? [2] Cur ergo non auctorem potius honoratis, cuius haec dona sunt, sed auctorem transfertis in repertores? [3] < . . . . . . . >que inuenisset, utique auctori gratias egit, utique illum deum sensit, < . . . . . . . . . . > ministerium institutoris, a quo et ipse institutus est qui inueniret et ipsum quod inueniretur. [4] Ficum uiridem Romae nemo nouerat Africanam, cum Cato senatui intulit, ut quam prope prouincia hostilis esset, cui subigendae semper instabat, exprimeret. [5] Cerasium Cn. Pompeius de Ponto primus Italiae prouolgauit. Potuerunt et hi nouorum apud Romanos pomorum repertores meruisse praeconium diuinitatis!

[6] Tam uanum hoc quam etiam propter artium commenta deos haberi. Quibus si comparentur nostrae aetatis artifices, quanto dignius posteris quam prioribus consecratio competisset? [7] Mentior si non in omnibus iam artificiis antiquitas exoleuit, usu quotidiano ubique instruente nouitatem. Atque adeo quos ob artes sanctificatis laeditis in ipsis artibus et prouocatis in aemulis insuperatis.

XVII. [1] Denique < . . . . . . . . . . . . . . . >toribus suis non negatis omnibus his quos deos antiquitas uoluit, posteritas credidit, . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . > [2] superstitionum praegrandis praesumptio, cui < . . . . . . >rel< . . . . . . . . . . . . . . . > bemus, propterea scilicet Romanos totius orbis domin< . . . . . . . . . . . . . >se, quod officiis religionum meruerint diuturn< . . . . . . . . . . . . . . . . . . > eis praeualeant.

[3] Nimirum Sterculus et Mutunus et Larentina prouexit hoc imperium, in ius Romanum destinatum! [4] Nam peregrinos deos non putem extraneo potius populo quam suo fauisse, sicut fierent quasi desertores et destitutores, immo proditores patrii soli quo nati, adulti, morati sepultique sunt. [5] Ita ne Iuppiter quidem Cretam Romanis fascibus premi sineret, oblitus antrum illud Idaeum Corybantiaque aera et nutricis suae iucundissimum odorem! Nonne omni Capitolio sepulchrum suum praeposuisset, ut illa potius terra regnaret, quae cineres Iouis tegit? [6] Vellet Iuno urbem suam "posthabita Samo" dilectam et utique Aeneadarum ignibus adoleri? Quod sciam:

hic illius arma, hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tunc tenditque fouetque.

[7] Misera aduersus fata non ualuit! Nec tamen tantum honoris Romani fatis decreuerunt, ut dedentibus Carthaginem sibi, quantum Larentinae!

[8] Si dei isti conferendi inperii potest< . . . . . . regnauit enim Iuppiter Cretae et Saturnus Italiae et Isis Aegypto < . . . . . . . . . . . . . > regnauerunt, quibus etiam operati plerique traduntur? [9] Ita quib< . . . . . . . . . . dominos facit, et dediticius Admeti ciues Romanos imperio auget, dum liberalem cultorem suum Croesum ambiguis sortibus fallendo circumuenit. Num timebat deus uerum constanter praenuntiare regno exc< . . . . . . . . . . . . >?

[10] < . . . . . . . . . . . . . . . . > potestate regnandi qu< . . . > uelut in urbes suas tueri < . . . . . . > potuissent! Si Romanis praestitisse ualuerunt, cur Athenas a Xerxe Minerua non defendit uel cur Delphos de manu Pyrrhi Apollo non eruit?

[11] Seruent urbem Romam qui suas perdiderunt, si hoc religiositas Romana meruit. Atqui non post summum imperium, auctis iam rebus superstitio quaesita est? [12] Etsi a Numa sacra introducta sunt, nondum tamen aut simulacris aut templis res uestras diuina frustrabant. [13] Frugi religio et paupertina superstitio; altaria temeraria et uasa sordida, et nidor exilis ex illis, et deus ipse nusquam. Ergo non ante religiosi quam maiores, neque ideo maiores, quia religiosi.

[14] Atquin quomodo ob religionem et deorum profundissimam curam imperium Romanis < . . . . . . . . > uideri possit, quod laesis potius deis auctum est? [15] Nisi fallor enim, omne regnum uel imperium bellis quaeritur et bellis ampliatur. Porro < . . . . . . . >bus et dei urbis. Nam eadem strages et moenium et templorum, eadem caedes et ciuium et sacerdotum, eadem rapina et profanorum et sacrorum. [16] Tot sacrilegia Romanorum quot tropaea, tot deinde dei quot de gentibus triumphi manent. At simulacra captiua et utique senti< . . . . . . . . . . >os non amant. Sed quia nihil sentiunt, inpune laeduntur, et quia inpune laeduntur, frustra adorantur. [17] Itaque, quorum fastigium sacrilegio adultum est, non possunt uideri religionis meritis excreuisse, < . . . . . . . . . . . >nis siue laedendo creuerunt.

[18] Regnum uniuersae nationes suis quaeque temporibus habuerunt, ut Assyrii, ut Medi, ut Persae, ut Aegyptii; est adhuc penes quosdam, et tamen qui amiserunt, non sine religionibus et cultu et † depropitiorum deorum morabantur, donec Romanis cessit uniuersa paene dominatio. [19] Sors temporum ita uolut< . . . . . . . . . . . . >. Quaerite quis temporum uices ordinauit: idem regna dispensat, et nunc penes Romanos eam summam, tamquam pecuniam de multis nominibus exactam in unam arcam congregauit. Quid de ea statuerit, sciunt proximi ei!


Greek text is rendered using unicode.  Compared with CETEDOC 23/3/6.

This page has been accessed by ****** people since 23rd March 2006.


Return to the Tertullian Project / About these pages