Ambrosii Traversarii, Latinae Epistolae in libros XXV, ed. L. Mehus, vol 2(1759) col. 78-9.  

Book II. Letter 9.


AD EVMDEM EPISTOLA IX.

Synopsis. Negocia Ugolino Abbati a se misso demandata Cardinali commendat. Chrysostomi vitam, ac Tertulliani Codicem promittit Triste nuntium de Hieronymi Germani sui obitu, & laudationem addit.

Domino amantissimo, & omni mihi veneratione prosequendo Patri Iordano Ambrosius.

QVum proficisceretur ad vos pro negociis Religionis nostrae exsequendis Vgolinus Abbas, minime mihi integrum fore putavi, si absque literis abs te meis iret, quibus reddens dignationi tuae debita salutationis officia ipsum quoque fratrem nostrum, & negocia ipsa nostra tibi commendarem. Ex ipso quid velimus, quid cupiamus addisces. Certe nonnisi iusta, & rationabilia cupimus, qui nostram Religionem ab omni perturbatione liberam servare, Christo miserante, & te iuvante, conamur. Scripsi ad Dominum meum ex Florentia nuperrime quid de Chrysostomi vita, quam devoveram tibi, actum esset, utque aliam transcribendam tibi curavissem, quam iam ferme exactam effe scribitur mihi. Eam protinus mittam ad te, futuram nostri amoris indicem, ac testem. Tertulliani quoque volumina antiqua deferenda in Italiam brevi, significavi dulcissimo in me amori tuo, ad quae tuum posset, quod mendosissimum est, volumen emendari, quod in potestate nostra, & arbitrio est ; orans, ut illud aliquantulum adhuc apud nos peregrinari sineres ; & nunc identidem oro. Quod si omnino decretum est ut mittatur ; in arbitrio ait dixi meo, licet alienis in manibus, id modo volumen est, continuoque mittetur; sed mallem emendatius illud, pulchriusque reciperes. Doloris mei nuntium istae ad te literae perferent. Hieronymus enim suavissimus frater meus, qui mecum multos annos Christi traxerat iugum, a me educatus Monachus integer, & fidelis famulus Domini anno aetatis trigesimo sexto fere migravit ad Dominum ante hos dies xv. maximumque sui desiderium reliquit mihi, quem oro, ut prece quoque tua, ac benedictione comiteris, Pater. Erat enim vere filius tuus, & dignus, quem mecum pariter diligeres, virgo purus, & integerrimus Monachus, ingeniique non mali. Sed non sunt ista auribus tuis diutius inculcanda. Venerationem tuam incolumem Christus Dominus Omnipotens tueatur, Domine amantissime, atque indulgentissime Pater. Ex nostro Monasterio x, Kal Novembris. [1433]

[Note: AD IORDANUM CARDINALEM VRSINUM]


This page has been accessed by ****** people since 16th February 2002.


Return to the Tertullian Page English Translation (Not yet) About these pages