QUINTI SEPTIMII FLORENTIS [English translation]

TERTULLIANI

QUAE SUPERSUNT OMNIA.

EDIDIT

FRANCISCUS OEHLER.
________________

 

Tomus I.

CONTINENS LIBROS APOLOGETICOS ET QUI AD RITUS ET MORES
CHRISTIANORUM PERTINENT.

 

________________

LIPSIAE
T.   O.   W E I G E L.
MDCCCLIII.


[Blank Page]


P R A E F A T I O.
-------

        Inter Latinos Veteris Ecclesiae Patres quorum ampliora doctrinae
monumenta saecula nostra adtigerunt nullus, si forte, recensebatur
quem indefessis et iteratis curis retractandum magis commendas-
sent et nominis dignitas et doctrinae gravitas et sermonis tam na-
tiva difficultas quam foeda librorum per incuriosa saecula depravatio
quam Tertullianum. . Elaborarunt in hac parte felicis et immortalis
memoriae viri Beatus Rhenanus, Sigismundus Gelenius, Joannes
Gangneius, Iacobus Pamelius, Iacobus Gothofredus, Desiderius He-
raldus, Claudius Salmasius, Ludovicus de la Cerda, Nicolaus Rigal-
tius, Ludovicus Ant. Muratorius, alii, si non omnes cum pari labo-
rum et ingenii fructu, attamen non sine suae quisque operae sin-
gulari laude ac merito. Et sequens aetas nonnihil Tertulliano
favebat, quamquam Io. Sal. Semleri et Chr. Godofr. Schützii et
quorundam aliorum interpolatrices potius quam emendatrices manus
ab illius scriptis melius omnino abstinuissent, et decennio fere
abhinc duae prodiere Tertulliani operum novae editiones, altera
Lipsiae ex officina Dernhardi Tauchnitz, altera Parisiis apud
Migne, cum adnotatis variorum, quarum qui priorem accu-
ravit, E. F. Leopold, hoc certe praestitit, ut libros nuper-
rime interpolatos ad Rigaltii meliorumque veterum editorum iu-
dicium emendaret, hoc etiam melius de suo scriptore meritu-
rus, si fontes et auctoritates illorum diligentius examinasse non
neglexisset. Sed maior sub idem tempus expectatio movebatur,
cum fama percrebresceret et apud Anglos parari novam Tertulliani
operum editionem, et in nostratibus terris idem moliri G. P. Hilde-
brandum, postquam publicis pecuniis adiutus Parisiensibus et Lei-
densibus et Vindobonensibus bibliothecis perlustratis operis susci-
piendi sibi apparatum comparasset.


IV PRAEFATIO  

         Interim et ego per varia itinera quae ad Tertullianum pertinerent
colligere coeperam, ut qui summopere semper his studiis delectarer
atque tenerer, sed rumores illi de his duabus operum eius editionibus
brevi prodituris de tertia istis addenda cogitare plane dehortabantur.
Interveniebant etiam temporum turbae ac civiles discordiae, meque
vix Apologetici et Ad Nationes librorum editionem, quam velut speci-
minis instar publicandam susceperam, recte absolvere siverunt. Sed
tempora mox mutavere, cumque Hildebrandus V. Cl. variis occu-
pationibus distentus de incepto suo destitisset mihique apparatum
suum sese concessurum humaniter condixisset, cum undique me
subinde appellari animadverterem atque confirmari, ut recepto meo
stare vellem; cum denique etiam ipsius Regni Borussici summi
cultus ministerii liberalitate adiuvari me viderem, non dubitavi ad
Tertullianum meum reverti et omnia praeparare quo maturius ex-
pectantibus satisfacere possem. Apparatum vero meum tum recen-
senti ac perlustranti haec se offerebant:

1. Collatio codicis scripti Agobardini, Parisiensis n. 1622., olim
    a Steph. Baluzio instituta et adscripta margini exempli edit.
    Rigaltianae anni MDCXLI., quod asservatur Monachii in biblio-
    theca regia n. 1471.,
2. Collatio partis codicis scripti Vindobonensis n. 282.,
3. Collatio codicis Ambrosiani, olim Bobiensis, n. 58.,
4. Collatio codicum scriptorum Parisini n. 1623., Gothani n. M. 50.,
    Erfurtensis bibl. Amplonianae n. 87., Erlangensis, qui fuit olim
    coenobii Heilsbronnensis, Ambrosiani n. 51., quibus fere omni-
    bus iam usus eram ad editionem Apologetici quae prodiit Halis
    Saxonum a. MDCCCXXXXIX.,
5. Specimina collatorum codicum scriptorum Florentinorum, Mon-
    tispessulani, Seletstadiensis,
6. Emendationes et coniecturae Iosiae Merceri et Iosephi Scaligeri,
    excerptae ex margine exemplorum aliquot quae asservantur in
    bibliotheca publica Lugduno-Batava,

et ex hac ipsa bibliotheca codex ille qui plurima Tertulliani opu-
scula continet ab I. G. Geelio V. Cl. ad me transmissus quotidie
expectabatur.

         His quae enumeravi ab Hildebrando V. Cl. pretio empta ac-
cesserunt:

1. Collatio codicum, scriptorum Parisinorum n. 1623., n. 1656,
n. 1689., n. 2618., et Leidensis n. 315, qui omnes solum Apolo-
geticum continent,
2. Collatio libri Agobardini,

  PRAEFATIO V

3. Collatio librorum scriptorum Vindobonensium n. 282. et 283.,
4. Collatio libri scripti Leidensis quem modo significavi quemque
    Catalogus Bibl. Publ. Lugduno-Batavae enumerat p. 324.,
5. Variantes scripturae libri De Corona excerptae manu Fr. Furiae
    V. Cl., bibliothecae Mediceo-Laurentianae praefecti, ex codice
    scripto Laurentiano plut. 26. cod. 12, et praeterea con-
    iecturae ipsius Hildebrandi variae in aliquot libros, et rudi-
    menta glossarii sermonis Tertullianei quod editioni operum
    Tertulliani futurae Hildebrandus addere in proposito habue-
    rat. Horum quidem mihi usus poterat esse nullus, pro
    diversa instituti operis ratione; illarum si quae dignae vide-
    bantur, inter variantes scripturas auctoris nomine adposito
    religiosissime adnotavi.

         His expositis superest ut de codicibus scriptis tam meis quam
quibus priores Tertulliani operum editores sunt usi accuratius edis-
seram. Agmen ducit

         l. Codex MS. Parisinus, Bibl. Nationalis n. 1622. membr.
saec. IX. Cf. Catal. Bibl. Reg. tom. III. p. 160., quo continentur
I. Libri duo Ad Nationes. 2. De Praescriptione Haereticorum.
3. De Scorpiace. 4. De Testimonio Animae. 5. De Corona. 6. De
Spectaculis. 7. De Idololatria. 8. De Anima (cod. inscriptio est
De Sensu, h. e. Censu, Animae). 9. De Oratione. 10. Libri duo
De Cultu Feminarum. 11. Libri duo Ad Uxorem. 12. De Exhor­
tatione Castitatis. 13. De Carne Christi. Est mutilus. Iac. Gotho-
fredus in Prolegomenis ad edit. Librorum Ad Nationes descripsit
eum sic: „Codicis inscriptio sic habet: LIBER OBLATVS AD AL-
TARE SCI STEPHANI EX VOTO AGOBARDI EPI. Ceterum palam
est Agobardum hunc Episcopum non alium fingi posse quam Ago­
bardum illum Episcopum, Caroli M., Ludovici Pii et filiorum eius
aequalem sive coaetaneum, quique antelhos plus minus octingentos
annos vixit. Et sane (quod et ipsum sciri interest) codex hic hanc
in urbem Lugduno iam pridem perlatus e bibliotheca Tornaesiana
in manus meas anno pervenit, verum aspergine longoque situ ex­
tremis paginarum oris degustatus seu arrosus. Aversa prima pagina
indiculum exhibet: HIC SVNT TERTVLLIANI LIB. XXIV. AD NA­
TIONES LIBER I. IT. AD NATIONES LIB. II. etc. Atenim perie­
runt ex eo optimo codice integri octo libri, praeter bonam partem
libri De Carne Christi, qui et ideo ultimum ibi hodie locum occu-
pat, periit, inquam, liber De Spe Fidelium, De Paradiso, De Vir-
ginibus Velandis, De Carne et Anima, De Patientia, De Paeniten­
tia, De Animae Summissione, De Superstitione Saeculi. Quos


VI PRAEFATIO  

periisse omnes eo dolendum magis, quod in his quoque nonnulli
sint qui etiamnum e Tertulliani libris desiderantur, puta liber De
Spe Fidelium, cuius alioquin non Hieronymus tantum, verum et
ipse Tertullianus meminit. Desideratur et liber De Paradiso cuius
pariter et ipse indicium alicubi facit. Postremo desideratur et liber
De Animae Summissione, item De Superstitione Saeculi, quorum
nulla, quod sciam, alibi mentio. Ex quo praeiudicatum esse po-
test multos etiamnum. Tertulliani libros desiderari, mirum ut iam
videri minus debeat et hos Ad Nationes libellos, hanc ad diem
anekdotouj, a me nunc demum publicari, ac maxime, cum Hiero-
nymus sua iam tempestate (id est quinti a Christo saeculi ingressu)
multa Tertulliani opuscula non extare scripserit, sed et Epistola ad
Fabiolam librum De Vestibus Aaron, qui et ipse in indice Tertul-
liani ferebatur, usque tum a se non repertum in urbe Roma pro-
pter eius urbis celebritatem conquiri a Fabiola depoposcerit.“ Haec
Gothofredus. De hoc Agobardino in calce exempli alicuius edit.
Rigaltianae a. MDCXXXIV. quod ego possideo manus nescio quae
docta adnotavit: „Papire Masson rencontra l'Agobardus (sic) chez
un relieur, qui en voulait endosser ses livres, comme Pogius, qui
trouva le Quinctilian. sur le comptoir d'un charcutier pendant qu'il
était au concile de Constance“ cett. Hoc libro, qui, quamvis ne-
glegentia librarii haud raro integras lineas ac verba suppresserit,
longe tamen omnium qui extant praestantissimus est, post Gotho-
fredum, qui Ad Nationes libros inde eruit, Nicolaus Rigaltius est
usus, interque alia inprimis De Exhortatione Castitatis opusculum
ope eius ita emaculavit uti inde legi atque intellegi posset. Solus
enim, ut idem vir,doctus bene iudicavit, superstes nobis liber in-
tactus a correctrice magistrorum manu, quod vel ex uno illo loco
apparet De Exhort. Castit. cap. 10. de Prisca prophetide, qui in cete-
ris desideratur. Nisi quod egregiae huius et reIiquorum librorum
scripturae discrepantiae praecipua causa haec sit quod diversas
prorsus operum Tertullianeorum diorJw&seiV atque recensiones se-
quantur.

         2. Codex MS. Vindobonensis n. 282. chart. saec. XV. Continet
praeter Carmen de Iona Propheta, manu Iani Parrhasii ex codice
Bobiensi, nunc Vindobonensi n. 322., transcriptum, libros 1. De
Carne Christi. 2. De Resurrectione Carnis. 3. De Corona Militis.
4. Ad Martyras. 5. De Paenitentia. 6. De Virginibus Velandis.
7. De Habitu Muliebri, et De Cultu Feminarum. 8. Ad Uxorem
libros II 9. De Fuga in Persecutione. 10. Ad Scapulam. 11. De
Exhortatione Castitatis. 12. De Monogamia. 13. De Pallio. 14. De


  PRAEFATIO VII

Patientia. 1 15. Adversus Praxean. 16. Adversus Valentinianos.
17. Adversus Marcionem. librorum V. tres priores. Cf. End-
licher Catal. Codd. Philol. Lat. Bibl. Palat. Vindob. p. 180 sqq.
Liber notae peioris, multumque correctus, eiusdem familiae cuius
est Leidensis et Laurentianus et cuius Rhenani erant codices.

         3. Codex MS. Vindobonensis n. 283. membr. saec. XV. manu
Io. Cuspiniani exaratus. Continet, praeter Aristeam de LXX Inter-
pretibus, Tertulliani libros. 1. De Came Christi, et 2. De Resur-
rectione Carnis. Cf. Endlicher 1. 1. p. 183 sqq.

         4. Codex MS. Leidensis, membr. saec. XV., in Italia exaratus
ab Antonio Marii filio, ut censet Henricus Keil V. Cl., qui eum
apud me vidit. Est elegantissime scriptus, scatens vitiis vulgaris
codicum Tertulliani familiae propriis. Continet 1. De Carne Christi.
2. De Carnis Resurrectione. 3. De Corona Militis. 4. Ad Martyras.
5. De Paenitentia. 6. De Virginibus Velandis. 7. De Habitu Mu-
liebri, et De Cultu Feminarum. 8. Duos Ad Uxorem libros. 9. De
Fuga in Persecutione. 10. Ad Scapulam. 11. De Exhortatione Ca-
stitatis. 12. De Monogamia. 13. De Pallio. 14. De Patientia.
15. Adversus Praxean. 16. Adversus Valentinianos. 17. Libros
quinque Adversus Marcionem. 18. Adversus ludaeos. 19. Adversus
Omnes Haereses. 20. De Praescriptione Haereticorum. 21. Adver-
sus Hermogenem. 22. Apologeticum. Cf. Catal. Bibl. Publ. Lug-
duno-Batavae p. 324. Huius codicis pariter ac Vindobonensium in
prioribus tantum Tertulliani libris omnes enotavi variantes scriptu-
rus, uti essent speciminis instar, in reliquis omisi quae manifesta
librarii vitia sunt.

         5. Codex MS. Florentinus, bibliothecae Laurentianae, plut. 26.
cod. 12., membr. saec. XV. Continet 1. De Carne Christi. 2. De
Carnis Resurrectione. 3. De Corona Militis. 4. Ad Martyras. 5. De
Paenitentia. 6. De Virginibus Velandis. 7. De Habitu Muliebri, et
De Cultu Feminarum. 8. Duos Ad Uxorem libros. 9. De Perse-
cutione. 10. Ad Scapulam. 11. De Exhortatione Castitatis. 12. De
Monogamia. 13. De Pallio. 14. De Patientia. 15. Adversus Pra-
xean. 16. Adversus Valentinianos. 17. Adversus Marcionem libro-
rum V. quatuor priores. Cf. Bandini Catal. Bibl. Mediceo-Lauren-
tianae tom. I. p. 764.

         6. Codex MS. Florentinus, bibliothecae Laurentianae, plut. 26.
cod. 13., membr. saec. XV., eadem manu exaratus qua cod. 12.
plut. 26. Continet 1. Adversus Marcionem lib. quintum, cum in-
scriptione „Contra Iudaeos liber I.“ 2. Apologeticum. 3. Adversus
Iudaeos. 4. Adversus Omnes Haereticos 5. De Praescriptionibus


VIII PRAEFATIO  

Haereticorum. 6. Adversus Hermogenem. Horum duorum Floren-
tinorum, scripturae discrepantis tantum specimina dedi. Concinunt
tantum non in omnibus cum Leidensi, Vindobonensi, Seletstadiensi
et ceteris huius familiae. Cf. Bandini Catal. I. 1.

         7. Codex MS. Florentinus, bibliothecae Laurentianae, chartac.
saec. XV. Continet 1. Adversus Iudaeos. 2. Adversus Omnes Hae-
reses. 3. De Praescriptionibus Haereticorum. Cf. Bandini Catal.
tom. III. p. 318. Specimen huius libri dedi ad primum caput libri
Adversus Iudaeos. His accensendi

         8. Codex MS. Florentinus, bibl. Laurentianae, olim Faesula-
nus, de quo v. Bandini Catal. Suppl. tom. III. p. 1. Montfaucon
Diar. Ital. p. 392. et Bibl. Bibl. tom. 1. p. 431. Specimen huius
libri dedi ad primum caput libri De Resurrectione Carnis.

         9. Codex MS. Florentinus, bibliothecae Magliabechianae n. 527.,
olim coenobii D. Marci, chartac. saec. XV. Continet 1. De Patien-
tia. 2. De Carne Christi. 3. De Carnis Resurrectione. 4. Adver-
sus Praxean. 5. Adversus Valentinianos. 6. Adversus Marcionem
libros quinque. 7. Apologeticum. 8. De Fuga sive De Persecutione.
9. Ad Scapulam. 10. De Corona Militis. 11. Ad. Martyras. 12.
De Paenitentia. 13: De Virginibus Velandis. 14. De Habitu Mu-
liebri et De Cultu earum. (sic). 15. De Exhortatione Castitatis.
16. Ad Uxorem libros duos. 17. De Monogamia. 18. De Pallio.
19. Contra Iudaeos. 20. Adversus Omnes Haereticos. 21. De
Praescriptionibus Haereticorum. 22. Adversus Hermogenem. Con-
cordat hic codex passim cum Pithoeano, Montispessulano, ut pro-
babit specimen variantis scripturae eius quod proposui ad prima
capita libri De Patientia, videturque unus certe prae reliquis Flo-
rentinis dignus qui ab futuro aliquo editore plenius excutiatur,
quod quominus ego faciendum curarem temporis modo angustiae
prohibere potuerunt. Specimen vero illud cum ceteris debeo in-
signi humanitati Francisci De Furia V. Cl., bibliothecae Mediceo-
Laurentianae praefecti.

         10. Codex MS. Florentinus, bibliothecae Magliabechianae n. 528.,
olim coenobii D. Marci, chartac. saec. XV. Continet 1. De Carne
Christi. 2. De Carnis Resurrectione. 3. De Corona Militis. 4. Ad
Martyras. 5. De Paenitentia. 6. De Virginibus Velandis. 7. De
Habitu Muliebri, et De Cultu Feminarum. 8. Ad Uxorem libros
duos. 9. De Persecutione. 10. Ad Scapulam. 11. De Exhortatione
Castitatis. 12. De Monogamia. 13. De Pallio. , 14. De Patientia.
15. Adversus Praxean. 16. Adversus Valentinianos. 17. Adversus
Marcionem libros quinque. 18. Adversus Iudaeos. 19. Adversus


  PRAEFATIO IX

omnes Haereses. 20. De Praescriptionibus Haereticorum. 21. Ad-
versus Hermogenem. Specimen variantis scripturae huius codicis
dedi ad prima capita libri De Corona.

         11. Codex MS. Florentinus, bibliothecae Magliabechianae n. 529.,
olim coenobii D. Marci, chartac. saec. XV., mutilus. Continet 1.
De Carne Christi. 2. De Carnis Resurrectione. 3. De Corona Mi-
litis. 4. Ad Martyras. 5. De Paenitentia. 6. De Virginibus Ve-
landis. 7. De Habitu Muliebri, et De Cultu Feminarum. 8. Ad
Uxorem libros. 9. De Persecutione. 10. Ad Scapulam. 11 De
Exhortatione Castitatis. 12. De Monogamia. 13. De Pallio. 14.
De Patientia Dei. 15. Adversus Praxean. 16. Adversus Valentinia-
nos. 17. Adversus Marcionem librum primum. Specimen variantis
huius codicis scripturae proposui ad libellum Ad Martyras. Hi au-
tem Magliabechiani eiusdem sunt familiae, vulgaris quidem, cuius
et Vindobonensis, Leidensis, Laurentiani, SSeletstadiensis, alii.
In bibliotheca coenobii D. Marci eos recenset Montfaucon Bibl. Bibl.
tom. I. p. 420.

         12. Codex MS. Montispessulanus, bibl. Scholae Medic., olim
P. Pithoei, ex libris bibl. Collegii Oratorii Trecensis, membr. saec.
XI., mutilus. Continet 1. De Patientia. 2. De Carnis Resur-
rectione. 3. Adversus Praxean. 4. Adversus Valentinianos. 5. Ad-
versus Marcionem libros quinque. 6. Apologeticum (quem librum
arbitror ex aIio fonte derivatum codici accessisse, secundum inscri-
ptionem; nam post enumerata quae praecedunt opera praefatur haec:
„Post sex superiores adpositus, est elegantissimus liber Apologeti-
cum de ignorantia dei in christo iesu qui perhibetur adversus gen-
tes.“ Cf. Catalogue Général de Manuscrits des Biblioth. Publ. des
Départements tom. 1. p. 307. n. 54. Usus est hoc libro Nicol. Ri-
galtius et passim adnotavit scripturas ex eo repetitas. Cf. etiam
Nic. le Nourry Diss. in Apolog. III, 1. Ego duo exhibui discre-
pantiae eius maiora specimina, alterum ad libri IV. Adv. Marcion.
cap. 20. et 21., alterum ad cap. 1-6. libri De Carne Christi. Hoc
debeo amicitiae Henrici Keil V. Cl., Latinorum Grammaticorum fu-
turo editori, illud humanitati Kuhnholtzii V. Cl., Scholae Medic.
Montispessulanae Professoris. Haud malae est notae liber, neque
indignus quem post Rigaltium aliquis denuo totum atque de integro
excutiat.

         13. Codex Ms. Ambrosianus, olim Bobiensis, n. 58. membr.
saec. IX., miscellaneus. Insunt haec opuscula: 1. Regulae definitio-
num B. Gregorii Papae maioris et eius epistola. 2. Augustini et
Gregorii definitiones mixtim congestae. 3. Zosimi epistola ad pres-


X PRAEFATIO  

-byterum Ravennae. 4. Excerpta ex libro legum novellarum et co-
dicis ad episcopos et clerum pertinentia. 5. Augustini epistola ad
Auxilium episcopum, pro causa iniustae excommunicationis. 6. Ex-
cerpta ex tractatibus eiusdem et aliorum, ad idem pertinentia. 7.
Rabbani archiepiscopi Mogontinensis synodus a. 847. 8. Excerpta
quaedam ex diversis conciliis. 9. De ieiunio, de modis paenitentiae
et liber paenitentialis. 10. Bedae excerptum de paenitentia. 11.
Excerptum de canonibus catholicorum patrum de paenitentia ad
remedium animarum (manus secunda correxit animae) domini Eich-
berti archiepiscopi Eboracensis. 12. Augustini episcopi liber sive
Gennadii presbyteri Massiliensis dogmatum ecclesiasticorum Niceni
concilii. 13. Tractatus Tertulliani diversarum
rerum necessariarum. 14. Synodus Ephesina prima. 15. Synodus
Romana III. a. 863. seu Metensis synodi abolitio.“ Omnia ab una
manu sunt exarata. Ex hoc libro Ludovicus Anton. Muratorius edidit
alteram quae ad illud tempus desiderabatur partem libri De Oratione,
praeter quam nihil Tertullianii eo continetur. Ego cum ante tres
annos Mediolani versarer, de integro eum et religiosissime excussi.

         Apologetici praeter quos iam memoravi codicum ad manum
mihi erant collationes horum:

         14-17. Parisini n. 1623. saec. X, olim Cl. Puteani (cf. Catal.
Bibl. Regiae tom. III., p. 160.), Parisini n. 1656. saec. XII. (cf.
Catal. Bibl. Reg. tom. IV. app. p. 504.), Parisini n. 1689. (cf. Catal.
Bibl. Reg. tom. III., p. 172.), cuius specimen tantum dedi, Parisini
n. 2616. saec. XV. (cf. Catal. Bibl. Reg. tom. III, p. 304.). Horum
codicum mss. meliores sunt n. 1623, quo iam Pameflus et Heraldus
et Rigaltius sunt usi, quique vix ei cedit n.2616. Reliqui duo
deterioris sunt notae et vulgaris codicum Tertullianeorum familiae,
cuius et Vaticani et Leidenses et Florentini plurimique alii. Cf. de
his Parisinis etiam Nic. le Nourry Diss. in Apolog. III, 1.

         18-21. Gothani bibl. ducalis n. M. 15. membr. saec. XIII.,
Erfurtensis bibl. Amplonianae membr. saec. XIV, Ambrosiiani n. 51.
membr. saec. XIII. (cf. Montfaucon Bibl. Bibl. tom. I. p. 524.),
Oxoniensis Collegii Baliolensiis, quae reperitur adscripta margini
exempli editionis Heraldianae quod possidet bibliotheca Academiae
Gottingensis, insignitum n. E. 3, 6. Hi codices solum cedunt
Parisinis n. 1623 et 2616. Sunt quidem correcti, sed tamen me-
lioris notae.

         22-23. Erlangensis, olim Heilsbronnensis, membr. saec. XV.,
et Vindobonensis n. 294. chartac. sace. XV. (cf. Endlicher Catal.
Codd. Philol. Bibl. Palat. Vindob. p. 193). Hi codices neque eius


  PRAEFATIO XI

sunt familiae cuius sunt Parisini n. 1623. Et 2616., neque illius
cuius sunt Gothanus, Erfurtanus, Ambrosianus, Oxoniensis, neque
cum vulgaribus et deteroris notae libris congruunt, sed repraesen-
tant novam Apologetici recensionem ab eruditioris alicuius magistri
manu profectam. Scriptura passim cum Fuldensi concordat. Com-
munem vero Erlangensis et Vindobonensis originem etiam ortho-
graphia prodit. Florentinis, ni fallor, codicibus usus est Franciscus Zephyrus,
in recensione Apologetici quam paraphrasi addita habemus in edd.
Sig. Gelenii atque Iac. Pamelii. In Epistola enim Nuncupatoria ad
Simonem et Nicolaum Neros, cives Florentinos p. 797. ed. Gelen.
a. MDLXII.: „Nos utilitatem, inquit, eius opusculi subodorati et libenter
ipsum lectitamus et collatione vetustorum codicum pro
virili nostra libellum iuvit emaculare
.“ Sed peioris erant hi co-
dices notae et vulgaris illius quam saepius iam significavi familiae.
Meliores libros primum adhibuit Iac. Pamelius, quamquam quomodo
iis uti deberet non bene gnarus. Adhibuit vero Puteaneum, hodie
Parisinum n.1623., adhibuit librum Elnonensem S. Amandi (cf.
Sander Bibl. Belg. MSS. p. 51. n. 228.) et Gandavensem S. Bavonis,
eiusdem utrumque cum Puteaneo familiae, quantum ex scripturis
inde notatis colligi licet, adhibuit tres Vaticanos (cf. Montfauc. Bibl.
Bibl. tom. I. p. 69.), Pithoeanum, Coloniensem et Leodiensem,
olim Torrentianum, si indiculo editioni Pamelianae praefixo fides
est; nam in ipsis quidem adnotationibus eorum nomen et variantes
frustra circumspectamus, nec certe ille quem supra descripsi Pithoei
codex Tertulliani libros De Pallio atque De Anima continet, quos
tamen ei indiculus ille contribuit. Optime post Pamelium de Apo-
logetico meruit demum vir magnae eruditionis iudiciique sollertia
praecellens Desiderius Heraldus, cuius editio prodiit Parisiis a.
MDCXIII., substructa auctoritate duorum codicum mss., Puteanei
illius emendatissimi, et Bongarsiani, qui erat sequioris et aetatis
et bonitatis. Nihil contra Tertulliano praestitit opera Sigeb. Ha-
vercampi in Apologetico collocata. Vir, si quis alius, sani in
recensendis veterum scriptis iudicii expers Afrique sermonis om-
nino ignarus usus erat codice Leidensi illo qui plurima scripta
Tertulliani continet, et exemplo aliquo edit. Rigaltianae ex biblio-
theca Franc. Fabricii, cuius in marginem Paulus Colomesius tran-
scripserat variantem scripturam ex codice „Agobardino“ nescio quo
excerptam ab Ios. Mercero. Hoc enim testari ait manum ipsius
Colomesii hac inscriptione: „In margine huius voluminis habes
Iosiae Merceri notas et varias lectiones e codice Agobardino ab


XII PRAEFATIO  

eodem erutas. Descripsit Soudleiae, prope Windsoram, in aedibus
Vossianis Paulus Colomesius a. MDCLXXXIV.“ Hunc librum non
diversum fuisse ab tertio illo Leidensi, olim Vossiano (cf. Catal.
Bibl. Publ. Lugduno-Batavae p. 376. Catal. Bibl. Angliae et Hiber-
niae tom. II. p. 65. n. 2419. cf. ibid. p. 71. n. 2744.), cuius colla-
tionem, tanquam appendicem suae editioni addidit Havercampus,
collata utriusque scriptura persuasum mihi ac propemodum certum
est. Et Petri Scriverii quas Havercampus passim adfert emenda-
tiones quasque ex Heriberti Rosveidi (cf. Praefat. Havercampi) duo-
bus codicibus repetitas putat, nihil aliud sunt nisi merae ipsius
Scriverii vel potius Fulvii Ursini et Io. Wouwerii coniecturae, de
quibus infra disputabo, ut etiam de codice Fuldensi, cuius scri-
pturae frequens etiam fit mentio apud Havercampum.

         Codices mss. Apologetici, quos inspicere mihi nondum con-
tigit, extant Petropoli, Venetiae, Taurini. (cf. Pasini Catal. Bibl.
Regiae Taurin. fol. 6. cod. 31. d. III, 36. Mabillon Iter Ital. p. 8.
Montfaucon Bibl. Bibl. tom. II. p. 1401.), et in bibliotheca M. I.
Routh V. Cl. (cf. eius Scriptt. Eccles. Opusc. tom. I. p. 175. ed.
Oxon. MDCCCXL.). Nicolaus le Nourry, cum dissertationem in Apo-
logeticum cett. conscriberet, praeter Puteaneum et Pithoeanum,
praeterque Parisinos n. 2616. n. 1689. n. 1656., habuit codicem,
membr. saec. XI. exaratum, quem ei concesserat Achilles Harlaeus,
habuit codicem bibliothecae coenobii Murbacensis saec. XI. aut XII.
(cf. Montfaucon Bibl. Bibl. tom. II. p. 1177. et Nourry 1. 1. cap. III.
art. 1.), et variantes scripturas codicis Iusti Fontanini. Corbeiensis
Apologetici codex commemoratur in Vet. Catal. bibl. Corbeiensis in
Naumanni Serapeo p. 107. a. 1841. et apud Ang. Maium Spicil.
Rom. tom. V. p. 207., alius Contii apud Rigalt. in Tertull. Apolog.
cap. 14. et cap. 19., alius Fulvii Ursini quinquies citatur in Latini
Latinii Bibl. Sacra et Profana p. 192 sq., alii commemorantur a Mont-
faucon. Bibl. Bibl. tom. II. p. 1250. ex bibl. monasterii B. Mariae
de Becco, p. 1269. ex bibl. monast. S. Ebrulphi Uticensis, tom. I.
p. 628. ex bibliotheca regis Angliae, alii duo in Catal. Bibl. Angliae
et Hiberniae, unus tom. II. p. 248. ex bibl. in Aedibus Iacobaeis,
alter p. 24. ex bibl. Eccl. Cathedr. Sarisberiensis, et fragmenta duo
libri De Carne Christi et Apologetici in cod. 146. 33. bibl. Caesar.
Vindob. recenset Lambecius.

         Transeo iam ad editiones operum Tertulliani omnium. Prima
est Beati Rhenani quae prodiit Basileae a. MDXXI. Haec continet:
1. De Patientia. 2. De Carne Christi. 3. De Resurrectione Carnis.
4. De Praescriptionibus Adversus Haereticos. 5. Adversus Omnes


  PRAEFATIO XIII

Haereses. 6. Adversus Iudaeos. 7. Adversus Marcionem libros V.
8. Adversus Hermogenem. 9. Adversus Valentinianos. 10. Adver-
sus Praxean. 11. De Corona Militis. 12. Ad Martyres. 13. De
Paenitentia. 14. De Virginibus Velandis. 15-16. De Habitu Mu-
liebri, De Cultu Feminarum. 17. Ad Uxorem Suam libros II. 18.
De Fuga in Persecutione. 19. Ad Scapulam. 20. De Exhor-
tatione Castitatis. 21. De Pallio. 22. Apologeticum Adversus
Gentes. Duorum codicum quibus usus est Beatus Rhenanus alte-
rum deprehendit in bibliotheca Iac. Zimmermanni, Decani Col-
mariensis, quem is ex Paterniaco Transiurano coenobio adtule-
rat, alter erat bibliothecae coenobii Hirsaugiensis. Audiamus de
hac re ipsum: „Itaque Tertulliani libros secum adtulit (Tho-
mas Rappius), quos ab illo paulo post apud Basileam agens
accepi non minori gaudio quam si gemmas mihi misisset. Clama-
bam statim w)~ th~j eu)daimoni/aj, felicem me putans cui tantus the-
saurus obtigisset. Et quia tum apud Frobenium praela vacabant,
vixdum perspecti libri typis excudi coepti sunt. Nolebam enim et
praelorum et commodati voluminis oportunitatem, hoc est occasio-
nem ipsam amittere, quippe qui scirem intra praestitutum tempus
codicem remittendum, et praela si semel alicui operi mancipentur,
expectandum fore donec id absolvatur. Quod nisi his rationibus
inductus maturandum putassem, non fuisset a nobis editus,Tertul-
lianus. Nam si per otium mihi contigisset opus evolvere prius-
quam informari coepisset, tot mendis compertis ab edendo super-
sedissem. Quis enim cum tam corruptis exemplaribus quicquam
agere tentet? Enimvero sperabam ego Paterniacensem codicem in
his saltem libris quos ille complectebatur Hirsaugiensi subventurum,
sed diversum evenit. Si locus Mendosus accidisset, ut sunt omnia
mendis plena, tam erat utrobique corrupta scriptura, ut alter ab
altero videretur descriptus.“ Horum codicum hodie solus Paternia-
censis superstes videtur, quem ipsum asservari Seletstadii in bi-
bliotheca Beati Rhenani comperi a Carolo Schmidtio V. Cl., Profes-
sore Argentoratensi , quem id suspicatus litteris adieram. Liber
est membranaceus, elegantissime scriptus, continens 1. De Pacientia.
2. De Vera Carne Domini. 3. De Resurrectione Carnis. 4. Ad-
versus Praxean. 5. Adversus Valentinianos. 6. Adversus Iudeos.
7. De Praescriptione Haereticorum. 8. Adversus Omnes Haereses
seu De Haeresibus, sine titulo. 9. Adversus Hermogenem., sine
titulo, post quae sequitur ab alia manu conscripta „Vita S. Simeonis
monachi qui stetit super columnam,“ et narratio de Dario incipiens
„Antiquas per historias dum quaererem.“ Apparet ex hoc indiculo


XIV PRAEFATIO  

1. Adv. Marcionem libros V. 2. De Corona Militis. 3. Ad Martyres.
4. De Paenitentia. 5. De Virginibus Velandis. 6. De Habitu Muliebri,
et De Cultu Feminarum libros. 7. Ad Uxorem libros. 8. De Fuga
in Persecutione. 9. Ad Scapulam. 10. De. Exhortatione Castitatis.
11. De Monogamia. 12. De Pallio. 13. Apologeticum adversus
Gentes fuisse ex solo Hirsaugiensi editos. Nisi forte quis rectius
statuerit Apologeticum repetitum a Rhenano ex priscis Italorum editio-
nibus, apud quos iam a. MCCCCLXXXIII. Venetiis prodierat illud
una cum Lactantii libris per Bernardinum Benalium, siquidem certe
Aldina a. MDXV. ad verbum concinit cum editione Rhenaniana.

         Rhenani editio primum repetita est Basileae a. MDXXVIII.
Haec emendatior est, multis veterum librorum corruptelis per
coniecturam subiatis aut certe temptatis; novis enim ei codi-
cum scriptorum subsidiis uti nondum licuit. „Non erat animus,
in praefatione inquit Rhenanus, quicquid tentare in Tertulliano nisi
vetustis exemplaribus essem instructus. Expectabam avide ex Medio-
matricis Gorziensem codicem et a Treviris Spectaculorum libros,
sed frustra.“ Gorziensis certe codicis collationem nactus est postea,
eiusque ope emendatissima prodiit illa tertia Rhenani Basileae a.
MDXXXIX. Debuit illam, ut scribit in praefatione, „diligentiae ac
dexteritati Huberti Custinei, viri quum pietate tum eruditione ex-
cellentis, adiuvante Dominico Florentino sodali peractam cura Cla-
rissimi Iureconsulti Claudii Cantiunculae Ferdinandi Caesaris a con-
silio.“ Is codex, etsi multo emendatior Hirsaugiensi esset et Pa-
terniacensi, tamen ad unum idemque cum his archetypum refe-
rendus videtur, et quotquot iam promulgata erant Tertulliani opera
complectebatur. Sed alia adhuc latebant. Haec debemus Ioanni Gang-
neio, Parisiensi olim „theologo et Christianissimi Galliorum regis
primo eleemosynario“, cuius operum Tertulliani post Rhenanum
„denuo ad fidem veterum exemplarium manu descriptorum colla-
torum et restitutorum“ editio prodiit Parisiis a. MDXLV. Accesse-
runt enim „ex vetustissimo codice desumpta“ opera haec: 1. De
Testimonio Animae. 2. De Anima. 3. De Spectaculis. 4. De Ba-
ptismo. 5. Adversus Gnosticos Scorpiacum. 6. De Idololatria. 7.
De Pudicitia. 8. De Ieiunio Adversus Psychicos. 9. De Oratione.,
unaque, cum his Novatiani liber De Trinitate et De Cibis Iudaicis
epistola, item sub nomine Tertulliani. Illis autem qui iam
diu vulgati atque editi erant scriptoris libris opera Gangneii pro-
fuit milies supplendo quae prius erant omissa aut lacera (cf. e.g.
De Patientia cap. 13., ubi totum illud lemma „in corporis quoque
quae apostoli“ ex libris demum Gangneianis restitutum est)


  PRAEFATIO XV

aut emendando quae erant corrupta, quod tanta iudicii moderatione
atque probitate perfecit, ut veriorem plerumque scripturam modo
in margine adnotasse contentus esset.

         Anno MDL. Basileae nova operum Tertulliani quotquot iam
extabant editio prodiit cura Sigismundi Gelenii, viri hisce in litte-
ris apprime docti deque Tertulliano et aliis scriptoribus optime
meriti. Gloriatur Gelenius in fronte primae pagellae Tertulliani
opera „diligentius per industriam bene literatorum aliquot ad com-
plures veteres e Gallicanis Germanicisque bibliothecis conquisitos
recognita codices, in quibus praecipuus fuerit unus longe incorru-
ptissimus in ultimam usque petitus Britanniam,“ ad quae verba recte
intelligenda (nam codices e Gallicanis Germanicisque bibliothecis
conquisitos vix alios intellegit quam quibus Rhenanus et Gangneius
sunt usi) facit praefatio, in qua „Dici vix potest, inquit, quanto
proclivius omnia degenerent in deterius quam in melius proficiant.
Vel Plinius iam tum prima chalcographia tam misere fuit tractatus,
et in recurando plurimis doctis viris sudandum fuerit, donec pri-
stinam reciperet faciem. Idem et Tertulliano huic accidit, in quo
iterum atque iterum sarciendo quantum se exercuerit vir doctissi-
mus Beatus Rhenanus, apparet ex adiunctis ipsius adnotationibus.
Atqui multo facilius erat totum opus denuo transcribere. Sed non
dabatur copia satis emendati codicis. Tandem ex ultima Britannia
Ioannes Lelandus, vir antiquarius et feliciori dignus valetudine,
communicavit exemplar in Masburensi coenobio gentis eius vetustis-
simo repertum, in quo nihil desiderare posses amplius. Tanta
erat integritas, nisi quod aliqui libri deerant. Continebat autem
et omnia illa quae accesserunt ad postremam editionem Lutetiae:
quae si quis cum hac praesenti contulerit, videbit non vanum esse
Gelenium. Utinam habuisset codex is etiam reliqua, nihil in hoc
scriptore requireretur in posterum.“ Ex hoc igitur codice Masbu-
rensi Gelenius emendavit partim, partim supplevit haec opuscula:
1. De Resurrectione Carnis. 2. De Praescriptionibus adversus Hae-
reticos. 3. De Monogamia. 4. De Testimonio Animae. 5. De
Anima. 6. De Spectaculis. 7. De Baptismo. 8. Contra Gnosticos
Scorpiacum. 9. De Idololatria. 10. De Pudicitia. 11. De Ieiunio
adversus Psychicos. 12. De Oratione., et praeterea librum Nova-
tiani De Trinitate et eiusdem De Cibis Iudaicis epistolam, quae
item sub nomine Tertulliani sunt addita. Reliqua Tertulliani opera,
quae codex Masburensis non complectebatur, Gelenius passim con-
iectura temptavit, praeter Apologeticum, quod, uti supra demon-
stratum est, ex recognitione dedit Francisci Zephyri Florentini.


XVI PRAEFATIO  

Neque potest negari haud paucis in partibus Tertullianum multo
puriorem atque emendatiorem evasisse ex codice Masburensi, illum
tamen vellem Gelenius ita nobis descripsisset, ut accuratius hodie
iudicium de eo proferre liceret, saltem si quid inde mutaret, id
ubique ex codicis sui auctoritate mutasse se indicare non neglexis-
set. Nunc vero, ut sumus ignari ubi hoc sit, ubi non sit factum,
haud immemor quantum sibi in aliis scriptoribus, inprimis Arnobio,
corrigendis indulserit Gelenii quantumvis felicis audaciae ingenium,
sicubi non contrarium ratio postulabat, satius duxi a Gangneianae
editionis scriptura non recedere; ut feci e. g. initio libri De Ba-
ptismo in memorabili illo loco ubi Quintillae nomen inde a Gelenio
in omnibus editionibus fertur. Quod vero passim, ut De Pudicitia
cap. 6. et cap. 14., De Monogamia cap. 3., cap. 5., cap. 9., cap. 14.,
cap.16., cap. 17., priores editiones de Gelenii codice suppletae
sunt, huic profecto rei non tantum adtribuendum esse existimo, ut
ille propterea etiam Gangneii vetusto exemplo longe melior censeatur. Hoc
enim vitio haud raro vel optimos laborare libros sciunt qui
eis uti norunt, quinetiam in propinquo adest egregii illius Agobar-
dini libri exemplum.

         Sequitur editio Iac. Pamelii, quae prodiit a. MDLXXIX. Is
multa quidem congessit ad illustrandam scriptoris quem sibi delegerat
doctrinam, praesertim quae dogmaticam veterisque ecclesiae ritus atque
historiam spectant, minus vero sollertem sese in libris eius a corrupte-
larum sordibus repurgandis praestitit. Praeterquam enim quod omnes
quibus usus est Vaticani illi codices (tres adhibuit ad Apologeticum,
ad libros De Patientia, De Paenitentia, Ad Martyres, De Corona
Militis, De Velandis Virginibus, Adversus Valentinianos, De Carne
Christi, De Resurrectione Carnis, Adversus Praxeam, ad libros De
Habitu Muliebri et De Cultu Feminarum, et Ad Uxorem, ad libros
Ad Scapulam, De Fuga in Persecutione, De Exhortatione Castitatis,
De Monogamia, duos ad libros quinque Adversus Marcionem, unum
ad libros Adv. Iudaeos, De Praescriptionibus Adv. Haereticos, Adv.
Haereses Omnes, Adv. Hermogenem) pessimae sunt notae generisque
vilissimi, nec uti quidem suis subsidiis novit Pamelius. In catalogo
bibliothecae Vaticanae a Montfaucon edito in Bibl. Bibl. tom. I. p. 98.
n. 189-194. sex volumina recensentur operum Tertulliani. Sperari
poterat superesse in bibliotheca Palatina inter reliquias bibliothecae
Laurisheimensis, quondam celeberrimae, partem certe vetustiorum
procul dubio codicum Tertulliani quibus illa instructa fuerat, testi-
bus antiquis catalogis quos publicavit Angelus Maius V. Cl. Spici-
legio Romano tom. V., ubi p. 186 sq. cap. XXIX. recensentur „Libri


  PRAEFATIO XVII

Tertulliani presbyteri. id est 1. De patientia lib. I. De carnis re-
surrectione lib. I. Adversus Valentinianos lib. I. Adversus Marcio-
nem lib. V. De carne Christi lib. I. in uno codice. 2. Item libri
Tertulliani presbyteri in alio codice.“, p. 190. cap. XLVI. „6. Liber
Tertulliani presbyteri. 7. Item alius liber Tertulliani.“, p. 192.
cap. L. „2. Metrum Tertulliani de resurrectione. (quod hodie in
deperditis) „3. eiusdem libri V. adversus Marcionem.“, teste etiam
Beato Rhenano in praefatione ad edit. Opp. Tertulliani a. MDXXVIII.:
„Porro libenter, inquit, addidissem, carmen Tertulliani de Sodomo-
rum confligratione, quod pridem Ioan. Sicchardus noster in Lauris-
heimensi bibliotheca reperit, qua nulla, quod sciam, proximis se-
culis uspiam bonis autoribus fuit instructior, quemadmodum, vetus
index testatur, optima fide propediem, in lucem exiturus, ut appa-
reat quantum discrimen adierit respublica litteraria in eius biblio-
thecae dissipatione. Carminis initium est, ‘Iam deus omnipotens
primaevi crimina secli Vindice diluvio cunctis aboleverat undis. Quos
coelum sparsit, Tyrii maris expuit aequor.’ Sed quia mendosissi-
mum erat, et amicus ille noster, qui reperit una cum profixo ve-
rum perquam eleganti carmine Victorini Aphri de Machabaeis, et
item aliis vetustatis fragmentis brevi editurus est, non libuit eam
coronidem nunc adiicere.“ Sed spes illa fefellit nanciscendi ex
Vaticana bibliotheca emendatiores codices, et qui hodie illic repe-
riantur, Pamelianis ulla parte praestantiores negavit Heyse V.Cl.,
qui variantes ex iis scripturas Anglis quibusdam doctis excerpserat.
Meliore certe uno (praeter illos tres quos ad Apologeticum adhi-
buit, de quibus ego supra) Pamelio contigit uti libro scripto, Io.
Clementis Angli. In eo erant, praeter Novatiani librum de Trini-
tate, 1. De Spectaculis. 2. De Praescriptionibus Haereticorum. 3.
De Resurrectione Carnis. 4. De Monogamia. 5. De Ieiunio ad-
versus Psychicos. 6. De Pudicitia., indeque sane non uno loco
vera et genuina Tertulliano scriptura restituta est. Erat is codex
Clementis, si coniectare quid licet, fortasse non diversus ab illo
Corbeiensi quem deprehendimus in veteri Corbeiensis bibliothecae
catalogo quem edidit Angelus Maius V. Cl. Spicilegio Rom. tom. V.
p. 203., ubi cap. II. recensetur „Tertullianus de resurrectione car-
nis, de Trinitate, de spectaculis, de munere, de praescriptionibus
haereticorum, de ieiuniis adversus psychicos, de monogamia, de
pudicitia.“ Vides non plures nec alios libros hunc Corbeiensem
tenuisse quam tenuit ille Io. Clementis. Nam quod ibi post librum
„De Spectaculis“ recensetur alius „De Munere“, is manifestus
error est eius qui indicullum confecit, quippe qui titulum


XVIII PRAEFATIO  

cap. 12. libri De Spectaculis qui est „De Munere“, pro tituto novi
alicuius et singularis libelli nobis vendidit. Cf. quae adnotavi de
hac re ad Apologetici titulum. Ad eundem errorem reicio, quod
Beatus Rhenanus in praefatione ad edit. Opp. Tertulliani a. MDXXVIII.
se frustra dicit a Treviris expectasse „Spectaculorum libros“, et
Caspar Barthias ad Statii Theb. IX, 169. p.967. scripsit se legisse
in Vita Ulrici Fabricii, summi olim ICti, Consiliarii et Legati in
Hispanias quondam Trevirensis Electoris, in eius manibus fuisse
duos Tertulliani libros de Spectaculis“, eosdem, ni fallor. Cum
enim cessent illius opusculi inde a cap. 12. in veteribus libris ca­
pitulorum tituli, factum esse videtur passim ut duo Spectaculorum
libri circumferrentur, unus complectens videlicet capita undecim
priora, alter reliquam partem. Sed de hac re iam satis. Et de
Pamelii editione nihil est quod addam, nisi quod passim etiam La­
tini Latinii, Ludovici Carrionis, Ioannis Harrisii emendationibus et
coniecturis est usus.

Quae Parisiis a. MDLXXX. prodiit editio operum Tertulliani,
studio et labore Renati Laurentii de la Barre, si scholia exceperis,
ex scholiis Rhenani et ex adversariis Turnebi, Criniti, Beroaldi,
Cuiacii aliorum pleramque partem compilata, repraesentat recensio-
nem Gangneio-Gelenianam, ut Pamelianam editio Francisci Iunii,
quae prodiit Franekerae a. MDLXXXXVII. Adnotationes Iunii huic
libro additae eruditionem quidem auctoris subinde, sed pravum
quoque iudicium testificantur. Multo melius quam his Iunius de
Tertulliano nobis meruit adiectis in calce sui libri scripturis discre-
pantibus egregii illius codicis Fuldensis, nunc deperditi, qui Apo-
logeticum et Contra Iudaeos libros complectebatur, uti constat ex
catalogo veteris bibliothecae Fuldensis a Kindlingero edito, ubi
p. 81. 16. enumeratar „Apologeticum Tertuliani contra Iudaeos.“
Huic operis adpendiculae sic praefatus est Iunius: „Christiano
Lectori S. Quum hoc Septimii Tertulliani opus totum iam ador-
natum esset, commode scripsit e Noricis iuvenis eruditissimus et
horum studiorum amantissimus Gaspar Schoppius Francus ad me,
et se instituto meo faventem praebuit officiosissime. Misit enim
opportune accessionem huius operis non contemnendam, quam cum
meis notis et observationibus publico iuri addicerem. Est autem
haec accessio variantium lectionum in Apologeticum et librum ad-
versus Iudaeos indiculus, quas ex mss. membranarum collatione
ante complures annos; praesertim ex MS. Fuldensis sumbolh~|, vir
doctissimus Franciscus Modius Brugensis observaverat. Habuerat
eas apud se vir amplissimus M. Velserus Augustanus Consularis et


  PRAEFATIO XIX

Annalium scriptor accuratissimus perdiu: et ne semper iacerent
otiosae, cum Schoppio antiquitatis scientissimo amice communica-
verat. Horum itaque fide, Christiane Lector, visum est variantes
lectiones illas reliquo operi nostro adtexere et suo auctori red-
dere: quod officium nec illis ingratum confido fore a quibus obla-
tum est, nec inutile Reip. litterariae nostrae. Habet enim hic in-
diculus variantes lectiones sane quam optimas et quae auctoris
stilum tam sapiunt quam quod maxime. Id quidem verum est,
collationem fuisse factam cum eo exemplari quod Renatus Lauren-
tius Lutetiae Parisiorum anno M . D. LXXX. Barraeo auctore edi-
derat.“ cett. Haec quidem Iunius. Qui autem diligentius istas
variantes examinaverint, tria potissimum reperient quae de iis
affirmare possint: primum, esse illas cum fide summa ac dili-
gentia ex veteribus membranis excerptas, deinde, esse illas non ex
compluribus, ut Iunius censebat, variarum bibliothecarum codicibus
collectas, sed de uno fonte petitas, postremum, hunc codicem
id est Fuldensem, sequi non solum non vulgarem, sed plane diver-
sae librorum Tertulliani diorqw&sewj familiam. Hinc perperam ii
fecerunt qui plane obtuso iudicii acumine Fuldensibus his et vul-
garis cuiusvis generis codicum scripturis commixtis pannos con­
sarcinare quam integrum opus reficere maluerunt. Sic Rigaltius,
sic Havercampus, sic alii, qui omnes ne integris quidem illis Iunia-
nae editionis copiis uti curae habuere.

         Editionum operum Tertulliani longe optima est Nicolai Rigaltii
altera, quae prodiit Parisiis a. MDCXXXIV., deinde compluries
repetita. Is primus excusit Agobardinum codicem totum et inte-
grum eiusque ope et auctoritate mirum quantum opus coeptum
iuvit atque provexit. Usus est praeterea libro Pithoei, et ad Apo­
logeticum libro Puteani, de quibus supra dixi, et tertio libro
Divionensi, sed qui, ut ipse fatetur, vix erat laudandae vetu-
statis, quem viderat apud P. Belinium ICtum. Is Divionensis
comprehendebat, teste indiculo edit. Rigaltianae praefixo, libros
1. Ad Scapulam. 2. De Paenitentia. 3: Ad Martyras. 4. De Carne
Christi. 5. De Resurrectione Carnis. 6. De Monogamia. Sed cum
Rigaltius inde etiam citet librum De Patientia (cf. eius adnot. ad
De Patientia cap. 3.), librum De Virginibus Velandis (cf. eius adnot.
ad De Virg. Veland. cap. 1., cap.7., cap.11., cap. 13., cap. 14.),
librum Adversus Iudaeos (cf. eius adnot. ad Adv. Iud. cap. 8., cap.
11., cap. 13.), librum De Praescriptione Haereticorum (cf. eius adnot.
ad De Praescr. Haeret. cap.17. et cap. 22.), librum Adversus Hermo-
genem (cf. eius adnot. ad Adv. Hermog. cap. 27.), illum codicum


XX PRAEFATIO  

multo fuisse locupletiorem apparet. Habebat autem, ni fallor, non
ipsam codicem, sed utebatur exemplo edit. Rhenanianae in cuius mar­-
gine manu P. Pithoei illius variantes notatae erant, una cum ipsius
Pithoei emendationibus et excerptis ex aliis codicibus scripturis
(e.g. e codice Remensi, de quo cf. Rigaltii adnot, ad De Pudic.
cap. 10.), quorum notitiam hodie habemus nullam. Cf. Rigalt ad-
nott. ad Adv. Marcion. IV, 19. , ad De Praescr. Haeret cap. 21.,
ad Adv. Valentin. cap. 4. Quantumvis autem hodierna scriptorum
Tertulliani facies ingenio Rigaltii debeat, in fontibus suis priusquam
adhiberet examinandis diligentior vellem et religiosior fuisset.
Praeterquam enim quod nec Fuldensibus illis noverat recte uti, id
quod supra perstrinxi, interpolavit saepissime genuina scriptoris
verba inculcatis illis Fulvii Ursini coniecturis et emendationibus,
quae quamvis verissimae passim essent, minime tamen ex scriptis
antiquis codicibus a Fulvio Ursino repetitae videri debebant. Has
Ursinianas, quas non codicum vetustorum, sed emendatoris ma-
gistri esse vel primo obtutu iudicabunt qui Apologetici codicum per
varias familias discrepantium scripturas contulerint, divulgavit Ioan-
nes a Wouwer libello cui titulus est „Ad Q. Septimii Florentis Ter-
tulliani Opera Emendationes Epidicticae. Io. a Wouwer. Franco-
furti ad Moenum. Impendio Rulandiorum, Typis Richterianis.
MDCXII.“ Is in praefatione „Beneficium illarum, inquit, ne quid
erres, non tam mihi quam Fulvio Ursino, eruditissimo viro, debes:
ex ipsius enim libro, qui in bibliotheca Vaticana asservatur, eas
excerpsi, et ne fides mea apud te dubia, istius libri usum mihi
concessit doctissimus vir Dominicus Raynaldus, eiusdem bibliothecae
praefectus, cuius erga me humanitatem et singulare studium nun-
quam satis praedicaro“ cett. His adde Rigaltium sic praefantem:
„Sequens aetas Fulvium Ursinum tulit, qui certe codices inspexerat
longe meliores Rhenanianis, contentus excerptas inde lectiones edi-
tionis Pamelianae marginibus adnotasse, sed ne possessoribus qui­
dem exemplarium nominatis. Fulvianae lectiones, in librum am-
pliss. doctissimique Tolosatium Archiepiscopi Car. Monchalli ex
autographo transfusae, nobis hoc etiam profuerunt, ut earum editioni,
Epidicticis Wouwerii Notis accuratae, fides etiam apud austeriores
constare debeat“ cett. Quasi vero possessores exemplarium po-
tuisset Fulvius Ursinus nominare quae ipsa non extarent! Immo,
quod aliis quoque scriptoribus, inprimis Arnobio, accidit, ut Ursi-
niani ingenii fetus pro vetustiorum et emendatiorum codicum scri-
pturis usurparentur, idem in Tertulliano purgendus error restabat.
Correxit Ursinus passim suo periculo, passim ex auctoritate editionis


  PRAEFATIO XXI

Gangneianae, vetustiorum illius rarissimae longe et optimae, ut
De Ieieun. Cap.1., cap.7., cap.15. Latinus Latinius in Bibl. Sacra
et Profana tantum Apologetici codicem citat Fulvii Ursini, ad eius
libri cap. 3., cap. 21., cap. 40., cap. 47., cap. 48., ex quo numero
semel tantum, id est cap. 47., istius scriptura concordat cum emen­
datione Ursiniana apud Wouwerium notata. Rem conficit Montfau-
con, qui Bibl. Bibl. tom. I.. p. 120. in catalogo bibliothecae Vati­
canae n. 5398. enumerans illas diserte dicit „Fulvii Ursini emen-
dationes
ad Tertullianum, et Lactantiam Firmianum.“

         Haec de editionibus Rhenani, Gelenii, Pamelii, Rigaltii, deque
codicibus scriptis quibus hi sunt usi. Restat ut pauca de reliquis
addam codicibus quorum notitia ad nos pervenit. Citatur codex biblio­
thecae coenobii S. Antonii apud Venetos in Tomasini Bibl. Ven. MS.
p. 10., citantur a Montfaucon Bibl. Bibl. tom. I. p. 1134. in cata-
logo bibl. Sangermanensis „Tertulliani Quaedam“, et ibidem p.674.
in catalogo bibl. Ecclesiae Cathedralis Sarum iterum „Tertulliani
Quaedam“; quae quidem hodie ibi reperiri posse desperandum
puto, siquidem negarunt viri docti in bibliothecis Britanniae quic-
quam Tertulliani superesse (v. Io. Lloydius Epist. ad Fr. Iunium, in
Epistt. Celeberr. Virorum ex scriniis litter. Iani Brantii ed. Amstelod.
MDCCXV. p. 52., et M. I. Routh Scriptt. Eccl. Opusc. tom. I. p.175.
ed. alt.), nec quid ille splendissimae Thom. Phillipps in Middlehill
bibliothecae codex saec. XV. membr. „Tertulliani Declamationum“
(v. Haenel Catal. Codd. MSS. p. 882.) comprehendat adhuc potuit
comperiri. Graecum Tertulliani exemplar ex bibliotheca regis
Hispaniae expectasse Pamelium discimus ex huius dedicatione ad
Philippum II. Hispaniae regem. Et Caspar Barthius Adverss. XIX, 1.
dicit se vidisse „in recessibus scriptum codicem unius alteriusve
libelli cuius frontispicium praeferret aliquoties Terquilliani nomen“,
negans hoc „qua occasione factum sit quidque sinu gerat se posse
comminisci“, neque tamen tacere se debere arbitrans , „cum ubi
is codex asservetur, ea sit hominum conditio, ut singulis saeculis
unum ad inspectionem librorum veterum venire, ac vix quidem
etiam, existimet.“ Vellem sane, doctissimus Barthius sine omni-
bus verborum ambagibus locum nobis indicasset ubi is codex as-
servaretur. Ceterum rariores iam olim fuisse Tertulliani codices
apparet ex indice librorum eius apud Io. Trithemium Scriptt. Eccles.
cap. 29. p. 10. ed. Fabric. Quamvis enim ibi praeter 1. De Pa­
tientia Dei lib. I. 2. Adversus Praxeam lib. I. 3. Contra Marcio-
nem lib. V. 4. Contra Iudaeos lib. I. 5. Contra Omnes Haereses
lib. I. 6. De Proscriptionibus (sic) Haereticorum lib. I. 7. Adver-


XXII PRAEFATIO  

sus Hermogenem lib. I. 8. Contra Valentinianos lib. I. 9. De Carne
Christi lib. I. 10. De Resurrectione Carnis lib. I. 11. De Corona
Militis lib. I. 12. Ad Martyres lib. I. 13. De Poenitentia lib. I.
14. De Velandis Virginibus lib. I. 15. De Habitu Muliebri lib. I.
16. De Cultu Feminarum lib. I. 17. Ad Uxorem lib. II. 18. De
Persecutione ad Fabium lib. I. 19. Ad . Scapulam lib. I. 20. Ex-
ortatorium (sic) Castitas lib. I. 21. De Monogamia lib. I. 22.
De Pallio lib. I. etam citet. 1. De Spectaculis lib. I. 2. De Extasi
lib. VI. 3. De Pudicitia lib. I. 4. De Ieiuniis lib. I. 5. Adversus
Apollonium lib.1., tamen, cum horum librorum prima verba non
item adscripserit, omnino non vidisse censendus est. (Cf. etiam
Fabric. adnot. ad cap. 9. p. 7.) Neque hodie ullus, quod sciam,
librorum De Pudicitia, De Ieiunio adversus Psychicos scriptus codex
extat. Quid codicum Claudius Salmasius habuerit, novam Tertul-
liani operum editionem paraturus, praeter illum quem libro De
Pallio adhibuit, eius rei non magis notitiam habemus quam quo
Malingani, monachi Benedictini Congregationis S. Mauri, quove
Gasparis Scioppii et Guidonis Pancirolli apparatus pervenerint (cf.
Fabricius ad Hieronymi lib. De Viris. Illustr. cap. 53. p. 125. et
Nicol. le Nourry Dissert. in Tertull. Apolog. III, 1.). Scioppii qui-
dem scripturas passim adtulit Forcellinus in lexico, e. g. sub voce
Sparsilis, et sub voce Baptisma, ubi diserte citantur illius in
Tertullianum notae; unde coniectem eas Patavii, etiam hodie extare.
Pancirolli commentariorum quod Ludovicus Ant. Muratorius ad Ter­
tulliani De Oratione libellum specimen dedit, corporis iacturam
aequo animo nos ferre sinit. Memini me legere in Blumii Iti-
nere Italico partem eorum a Zachariae nuper in coenobio quodam
Rhegino esse visam.

         Reliquum est ut de mea quoque librorum Tertulliani editione
pauca dicam. In qua adornanda hoc summopere studui, ut scri-
ptoris verba ad genuinas ubique ac veras quantum fieri posset
scripturas revocarem, neve, ubicunque ratio postularet, verborum,
rerum ac sententiarum explicationi ego interpres deessem. Ex Beati
Rhenani, Iacobi Pamelii, Francisci Iunii, Ludovici de la Cerda,
Desiderii Heraldi, Claudii Salmasii, Nicolai Rigaltii aliorumque com-
mentariis excerpsi aut transcripsi quicquiil utile videbatur. Scripto-
ris verbis perpetuam supposui scripturae codicum a me adhibito­
rum et editionum Rhenani, Gangneii, Gelenii, Pamelii, Rigaltii, in
Apologetico, libris De Oratione et De Pallio edam Heraldi, Mura­
torii, Salmasii editionam discrepantiam; nisi quod Leidensis et
Vindobonensis corruptissimorum codicum manifesta menda in plurima


  PRAEFATIO XXIII

librorum parte suppressisse maluerim quam hoc taedio iudicium
interpellasse eorum qui legerint. Ubi de scripturae fide non satis
apud me constabat, uncinis sigla inclusi, ubi vero dubitabam,
interrogationis insuper signum addidi. Tertio operis volumine re-
praesentavi dissertationes varias, Iac. Pamelii, P. Allixii, Nic. le
Nourry, Io. Laur. Mosheimii, Godofr. Centneri, Io. Aug. Noesseltii,
Io. Sal. Semleri, Io. Kaye V. Cl., quibus in deligendis sum Car. Thilonis
V. Cl. iudicium secutus, viri in hac parte litterarum per Germanium
facile principis, nec magis propter insignem eruditionem quam
propter summam morum suavitatem venerabilis omnibus quibus
familiarior cum eo et conversatio. Decreveram et meum ipsius nomen
illorum numero addere et singulari libello de vita Tertulliani deque
singulorum librorum eius genere atque aetate exponere, sed tem­
poris angustiae praescriptusque pagellarum modus nunc quominus id
facerem prohibuerunt. Differo igitur in proximos annos, ubi, si
deus iuverit, Tertulliani me opera nostratem in sermonem conver-
surum et interpretaturum polliceor. Nunc vero illud saltem me
adsecutum spero et opto, ut tales hos libros repraesentaverim, ut
intellegi et cum fructu legi possint.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

See note

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

I have inserted a blank line between paragraphs,
to improve readability. Otherwise I have tried
to preserve layout. 

Greek text is rendered using the Scholars Press
SPIonic font, free from here.

Transcribed by Roger Pearse,
2nd August 2000.
Reworked 18th April 2001.


This page has been accessed by ****** people since 2nd August 2000.


Return to the Tertullian Project  English Translation About these pages