J.P.Migne, Patrologia Latina, vol I, cols 32-35


DE CODICIBUS TERTULLIANI.

«Post antiquissima Cypriani, Lactantii, Hilarii, Eusebii, Rufini, Hieronymi, Augustini, Vincentii Lirinensis, de Tertulliani libris, ingenio, auctoritate testimonia, nulla subinde per plura saecula remanent ejus vestigia, obrutusque videtur sub celeberrimo Gelasii papae decreto, qui indistincta ejus opera inter apocrypha amandavit. Excitus tandem ex iis apocryphorum tenebris, rursus in lucem prodiit circa fausta Caroli Magni tempora, cum ex immani barbarorum colluvie emersa renascerentur studia literarum. Quae imprimis floruere Lugduni, in vetusta eruditionis ac eloquentiae Gallicae sede, nec parum favisse archiepiscopi lugdunenses, Leidradus inter quos et Agobardus, memorantur. Porro Tertullianum prae omnibus in deliciis habuisse Agobardus existimandus est, quippe cujus exstant plures manuscripti codices nomen ejus prae se ferentes. Hinc igitur:

Saeculo nono.

«1o Inter ann. 814 et 840. I. Codex Agobardi prior, membranae., literis uncialibus minusculis elegantibus ac nitidis exaratus, 204 fol. in-4o compactus, vetustate nimia lacer ac diuturno udore marginum corrosus ac lancinatus, extat in Biblioth. reg. sub num. 1622. Jam prope manibus absque periculo tractari non poterat, cum nuper eximius ille codex tandem recenti opera resarcitus est, nec salvis tamen pluribus foliorum frustulis pellucidis, in quibus aliquot emicabant grammata quae nunc, margine deficiente, vel obstante opaco linimine, extinguuntur. In 2o folio, sub titulo recentiori manu ac literis quadratis inscripto, haec vetusto caractere leguntur: LIBER OBLATUS AD ALTARE S. STEPHANI EX VOTO AGOBARDI EPI. In eod. fol. verso, HIC SUNT TERTULLIANI LIB. XXIII. Sequitur index iste: AD NATIONES LIB. I. IT. AD NATIONES LIB. II. DE PRAESCRIPTIONE HERETICORUM LIBER I, DE SCORPIACE: DE TESTIMONIO ANIMAE—DE CORONA—DE SPECTACULIS LIS (sic) DE IDOLOLAtria LA (sic)—DE CENSU ANIMAE—DE ORATIONE—DE CULTU FEMINARUM—IT. DE CULTU FOEMINARUM—AD UXOREM —IT. DE CULTU FOEMINARUM—AD UXOREM—IT. AD UXOREM—DE EXHORTATIONE CASTITATIS— DE SPE FIDELIUM—DE PARADUSO—DE VIRGINIBUS VELANDIS —DE CARNE ET ANIMA. In altera columna ejusdem folii: DE CARNE XPI DE PATIENTIA—DE PAENITENTIA —DE ANIME SUMMISSIONE—DE SUPERSTITIONE SAECULI —LEGE IN XPO IIIY. Porro deficit codex in libro de Carne Christi, ad haec capitis X verba: item cum praesumant non carnis sed animae nostrae.—Nihil extat de sequentibus libris, nec ullum verbum, de quatuor praecedentibus in indice memoratis. In operimento membranaceo ac rubro, aureis lineis et literis distincto, legitur: JACOB. GOTHOFREDUS. I. C. DOMO PARISIENSIS REGIAE PARISIORUM BIBLIOTHECAE. Hic enim insignis est codex quem primus tractavit Gothofredus, e quo primus duos ad Nationes libros edidit, quemque his editis regiae bibliothecae dono dicavit.

«II. Codex Agobardinus, a superiori diversus, in Biblioth. Lugduno-Batava, ab Havercampio laudatus, sed non descriptus. Vide infra Haverc. praefatione ad Apologetic. col. 250 sqq.

Saeculo decimo.

«III. Circa ann. 900. Codex Claudii Puteani, caractere pulcherrimo, elegantibus uncialib. 80 fol. in forma 4o compactus, asservatus in biblioth. regia, olim no 3971, nunc 1623 notatus, solum Apologetic. libr. continens, quem in manibus habuere ac consuluere D. Nic. Le Nourry et Rigalt.

Saeculo undecimo.

«IV. Circa ann. 1000. Codex Petri Pithoei, ex caracterum forma a D. Nicol. Le Nourry et aliis VV. DD. undecimo saeculo adscriptus, olim ex Pithoei schedis RR. Patrum Oratorii Jesu collegio Trecensi dono datus, nunc in biblioth. urbis Montispessulani asservatus, membranac., in fo, omnia Tertulliani opera continet. Cf. Haenel. catalog. p. 245. Eo usus est ad suam editionem Rigaltius.

«V. Eod. tempore, Codex Harlaeus caracteris elegantia haud Puteano deterior, neque centum annis recentior, judice D. Le Nourry, qui eum accepit ab Achille Harlaeo, Parisiensis senatus praeside, in eoque bonas et malas deprehendit lectiones.

«VI. Eod. temp. Codex Augustae-Taurinensis, cui se offendisse testatur Mabillonius in Itiner. Italic. t. I, p.8.

«VII. Eod. temp. Codex Colbertinus prior, quem, jubente abbate Colbertino, a Carolo Duchesne, accepit D. Le Nourry, cui ab annis circiter 700 visus est exaratus.

Saeculo duodecimo.

«VIII. Infra ann. 1050. Codex Morbacensis in cujus fine manu recentiore scribitur: Orate pro domno abbate Morbacenci, qui alius non est ac Bartholomaeus de Andelo, anno 1455 monasterio praefectus. Varias ejus lectiones sedulo D. Nic. le Nourry decerpserat eumque 600 vel 700. abhinc annis scriptum ducebat.

Saeculo decimo-tertio.

«IX. Codex Colbertinus recentior, delatus ex urbe Tutelensi anno 1687 a D. Stephano Baluzio, notatus in Colbert. bibl. no 5271, olim in Regia 3973, nunc 1689, haud 400 annis recentior judicio D. Le Nourry. Continet in priori parte Didymi de Spiritu S. tractatum, D. Cypriani epp. et opp., et posteriori parte Apologeticum Tertulliani.

Saeculo decimo quarto.

«Ab annis 1462 ad 1500 saltem referendi sunt codices quos in uberrima Hirsaugiensis abbatiae bibliotheca vidit J. Trithemius, ac meminit libro de Script. ecclesiast., ubi de Tertulliano. Ibidem memoratur adhuc extare liber de Exstasi, qui desideratur.

«Anno 1481, pridie idus januarii scribebat Angelus Politianus de Tertulliano epistolam haud secus ac si ejus libros, quotquot etiamnum habemus, in manibus habuisset.

«X. Ad annum 1492 prodiit codex biblioth. regiae Parisiensis, olim num. 4313-3. nunc n. 2616 prae se ferens, haud amplo volum. 50 fol. membranac. constans, nitida ac eleganti caracterum recentium forma, ad usum equitis cujusdam Bartholomaei Chalci, archigrammatei ducalis Mediolan., transcriptus ab Hieronymo Waradeo; textus optimae notae, licet recentior. Post varias rerum ac dominorum vices, ut constat ex notis primo folio affixis, penes Antonium Faur sub num. 178 fuit.

«Saeculo XV adscribuntur Tertulliani quaedam declamationes, quas in catalogo biblioth. Middlehill sub n. 2377 reperit Haenel ac inseruit in sua mss. biblioth.

Codices aetatis incertae.

«XI. Codex vetus ignotus unde Apologeticus primum exscriptus est.

«XII, XIII. Hirsaugiensis et Paterniacensis primi fuerunt ex quibus, Tertullianus, Rhenano obstetricante, prodiit.» Etiam nunc servantur in urbe Schlettstadt, ex ipsamet B. Rhenani biblioth., Tertulliani scripta quaedam mss. membranac. Cf. Haenel. p. 437.

XIV, XV. Gorziensis et Fuldensis, quem posthac Fr. Modius diligentius excussit, plurimum Tertulliano emendando profuerunt.

XVI. Gagnaei Codicem, ex quo pleniorem Tertullianum dedit, ignoramus.

XVII. Britannicus caenobii Masburiensis a Joh. Lelando cum Gelenio communicatus, plane egregius; qui usquedum non habebantur libros Tertull. praebuit, aliis contra qui jam exstabant, carens.

XVIII, XXIV. Codices Pamelii; tres Vaticani cardinal. [0035B] Sirlet jussu in usum ejus collati, duo monasteriorum S. Amandi et S. Bavonis in Belgio; unus Anglicanus, qui penes Joh. Clementem fuit.

XXV. Codex Bongarsii, quo usus est Heraldus.

XXVI. Codex quem Salmasius ad librum de Pallio perpoliendum adhibuisse professus est.

XXVII, XXVIII. Codices duo membranacei in bibliotheca Lugduno - Batava n. 324, 376 existentes, quibus liber de Pallio comprehenditur, ac usus est Havercampius.

Insuper variantes lectiones, quas e variis libris mss. F. Ursinus collegerat, notemus, quas post Wouwerium Rigaltius in usum vocavit.

«XXIX. Codex Vaticanus, continens cum chronico V. Bedae multa alia e quibus fragmentum Tertulliani de exsecrandis Diis, primo editum ann. 1630 a J. M. Suaresio, bibliothecae Vatic. custos, nec jam abhinc recusum, iterum in hac nostra editione datum T. II, col. 1114. Codex ille, inquit Suaresius, literis longebardicis scriptum ante septingentos vel octogentos annos scriptus videtur.

«XXX. Codex Ambrosianus, e quo Muratorius eruit ultimam partem tractatus de oratione, vetustus quidem, eodem judice, at nullibi ab eo descriptus, nec ulli affixus aetati.»

Perperam Tertulliani nomine inscribuntur duo codices Parisienses, quorum alius in biblioth. regia num. 1656, alter in bibl. S.-Genovef. num. 694 asservatur, neuter vero vel minimum Tertulliani habet vestigium.


This page has been accessed by ****** people since 11th December 1999.


Return to the Tertullian Home Page English Translation About these pages