Hermes. Zeitschrift für Classische Philologie 5 (1871) pp. 191, 316


VARIA

[...]

C. Tertullianus ad martyras ipso libri initio Inter carnis alimenta, benedicti martyres designati, quae vobis et communis mater ecclesia de uberibus suis et singuli fratres de opibus suis propriis in carcerem subministrant, capite aliquid et a nobis quod faciat ad spiritum educandum. ubi communis posui erat domina. Franciscus Iunius, qui communia ponendum esse coniecit, quominus id quod verum est adsequeretur eo impeditus est quod postea non recte legebatur singula.

M. HAUPT.


CONIECTANEA

[...]

X. Ignoti poetae Sodoma v. 14 ss. (in Tertulliano Oehleri t. ii p. 771)

effera luxuries illic, inimica pudoris, 
instar legis erat, fugeret quam praescius hospes

ante vel ad Scythicas vel apud Busiridis aras 
exoptans per sacra necem caesusque cruorem 
fundere Bebrycium et Libycas satiare palaestras 
anteque vel Circaea novas per pocula formas 
sumere quam laesum Sodomis amittere sexum.

non potest dici Bebrycium cruorem fundere qui ab Amyco caeditur. scribendum est sine dubitatione exoptans per sacra necem caestuque cruorem Fundere Bebrycio et Libycas satiare palaestras. Statio Silv. iv 5 28 Bebryciae crepitus habenae Schraderus pulchre restituit. per Libycas palaestras Antaeus significatur.

In eodem carmine v. 81 patet scribendum esse tempore mox quo lux tenebras conscindere temptat. legitur conscendere.

[...]

M. HAUPT


This page has been accessed by ****** people since 31st December 2002.


Home English Translation (not yet) About these pages