Previous PageTable Of ContentsNext Page


LIBER QUINTUS

1. [1] Nihil sine origine nisi deus solus. Quae quantum praecedit
in statu omnium rerum, tantum praecedat necesse est etiam in
retractatu earum, ut constare de statu possit, quia nec habeas
dispicere quid quale sit, nisi certus an sit, cum cognoveris unde
sit. Et ideo ex opusculi ordine ad hanc materiam devolutus apo-
stoli quoque originem a Marcione desidero, novus aliqui discipu-
lus nec ullius alterius auditor, qui nihil interim credam nisi nihil
temere credendum, temere porro credi quodcunque sine originis
agnitione creditur, quique dignissime ad sollicitudinem redigam
istam inquisitionem, cum is mihi affirmatur apostolus quem in
albo apostolorum apud evangelium non deprehendo. [2] Denique
audiens postea eum a domino allectum, iam in caelis quiescente,
quasi inprovidentiam existimo si non ante scivit illum sibi neces-
sarium Christus, sed iam ordinato officio apostolatus et in sua
opera dimisso, ex incursu, non ex prospectu, adiciendum existi-
mavit, necessitate, ut ita dixerim, non voluntate. Quamobrem,
Pontice nauclere, si nunquam furtivas merces vel illicitas in acatos
tuas recepisti, si nullum omnino onus avertisti vel adulterasti,
cautior utique et fidelior in dei rebus, edas velim nobis, quo sym-
bolo susceperis apostolum Paulum, quis illum tituli charactere
percusserit, quis transmiserit tibi, quis imposuerit, ut possis eum
constanter exponere, ne illius probetur qui omnia apostolatus
eius instrumenta protulerit. [3] Ipse se, inquit, apostolum est pro-
fessus, et quidem non ab hominibus nec per hominem, sed per
Iesum Christum. Plane profiteri potest semetipsum quis, verum

1. a cf. Gal. 1: 1


510 TERTULLIAN V. 1

professio eius alterius auctoritate conficitur. Alius scribit, alius
subscribit, alius obsignat, alius actis refert. Nemo sibi et professor
et testis est. Praeter haec utique legisti multos venturos qui dicant,
Ego sum Christus. [4] Si est qui se Christum mentiatur, quanto magis
qui se apostolum praedicet Christi? Adhuc ego in persona disci-
puli et inquisitoris conversor, ut iam hinc et fidem tuam obtun-
dam, qui unde eam probes non habes, et impudentiam suffundam,
qui vindicas, et unde possis vindicare non recipis. Sit Christus, sit
apostolus, ut alterius, dum non probantur nisi de instrumento
creatoris. [5] Nam mihi Paulum etiam Genesis olim repromisit. Inter
illas enim figuras et propheticas super filios suos benedictiones
Iacob cum ad Beniamin direxisset, Beniamin, inquit, lupus rapax
ad matutinum comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam. Ex
tribu enim Beniamin oriturum Paulum providebat, lupum rapa-
cem ad matutinum comedentem, id est prima aetate vastaturum
pecora domini ut persecutorem ecclesiarum, dehinc ad vesperam
escam daturum, id est devergente iam aetate oves Christi educa-
turum ut doctorem nationum. [6] Nam et Saulis primo asperitas
insectationis erga David, dehinc paenitentia et satisfactio, bona
pro malis recipientis, non aliud portendebat quam Paulum in
Saule secundum tribus et Iesum in David secundum virginis cen-
sum. Haec figurarum sacramenta si tibi displicent, certe Acta
Apostolorum hunc mihi ordinem Pauli tradiderunt, a te quoque
non negandum. Inde apostolum ostendo persecutorem, non ab
hominibus neque per hominem; inde et ipsi credere inducor; inde
te a defensione eius expello, nec timeo dicentem, Tu ergo negas
apostolum Paulum? Non blasphemo quem tueor. Nego, ut te
probare compellam. [7] Nego, ut meum esse convincam. Aut si ad
nostram fidem spectas, recipe quae eam faciunt. Si ad tuam pro-
vocas, ede quae eam praestruunt. Aut proba esse quae credis; aut
si non probas, quomodo credis? Aut qualis es adversus eum
credens a quo solo probatur esse quod credis? [8] Habe nunc et

1. b Luke 21: 8      c Gen. 49: 27        d cf. 1 Sam. 18 sqq.


512 TERTULLIAN V. 1

apostolum de meo sicut et Christum, tam meum apostolum quam
et Christum. Iisdem et hic dimicabimus lineis, in ipso gradu pro-
vocabimus praescriptionis, oportere scilicet et apostolum qui cre-
atorisnegetur, immo et adversus creatorem proferatur, nihil docere,
nihil sapere, nihil velle secundum ereatorem, et inprimis tanta
constantia alium deum edicere quanta a lege creatoris abrupit.
Neque enim verisimile est ut avertens a Iudaismo non pariter
ostenderet in cuius dei fidem averteret, quia nemo transire posset
a creatore nesciens ad quem transeundum sibi esset. [9] Sive enim
Christus iam alium deum revelaverat, sequebatur etiam apostoli
testatio, vel ne non eius dei apostolus haberetur quem Christus
revelaverat, et quia non licebat abscondi ab apostolo qui iam
revelatus fuisset a Christo: sive nihil tale de deo Christus reve-
laverat, tanto magis ab apostolo debuerat revelari, qui iam non
posset ab alio, non credendus sine dubio si nec ab apostolo revela-
tus. Quod idcirco praestruximus, ut iam hinc profiteamur nos
proinde probaturos nullum alium deum ab apostolo circumlatum,
sicut probavimus nec a Christo, ex ipsius1 utique epistulis Pauli,
quas proinde mutilatas etiam de numero forma iam haeretici
evangelii praeiudicasse debebit.

2. DE EPISTULA AD GALATAS. [1] Principalem adversus Iudai-
smum epistulam nos quoque confitemur quae Galatas docet.
Amplectimur etenim omnem illam legis veteris abolitionem, ut et
ipsam de creatoris venientem dispositione, sicut saepe iam in isto
ordine tractavimus de praedicata novatione a prophetis dei nostri.
Quodsi creator quidem vetera cessura promisit, novis scilicet
orituris, Christus vero tempus distinx<it decess>ionis1 istius (lex
et prophetae usque ad Ioannem), terminum in Ioanne statuens

1. 1 ipsius Oeh.: ipsis MR edd.
2. 1 distin<xit decess>ionis Kroy.: distinctionis libri et edd.


2. a Luke 16: 16


514 TERTULLIAN V. 2

inter utrumque ordinem desinentium exinde veterum et incipien-
tium novorum, necessarie et apostolus in Christo post Ioannem
revelato vetera infirmat nova vero confirmat, atque ita non
alterius dei fidem curat quam creatoris, apud quem et vetera
decessura praedicabantur. [2] Igitur et legis destructio et evangelii
aedificatio pro me faciunt in ista quoque epistula ad eam Gala-
tarum praesumptionem pertinentes qua praesumebant Christum,
ut puta creatoris, salva creatoris lege credendum, quod adhuc
incredibile videretur legem a suo auctore deponi. Porro si omnino
alium deum ab apostolo audissent, ultro utique scissent absceden-
dum sibi esse a lege eius dei quem reliquissent alium secuti. Quis
enim expectaret diutius discere quod novam deberet sectari disci-
plinam, qui novum deum recepisset? [3] Immo quia eadem quidem
divinitas praedicabatur in evangelio quae semper nota fuerat in
lege, disciplina vero non eadem, hic erat totus quaestionis status,
an lex creatoris ab evangelio deberet excludi in Christo creatoris.
Denique aufer hunc statum, et vacat quaestio. Vacante autem
quaestione ultro omnibus agnoscentibus discedendum sibi esse
ab ordine creatoris per fidem dei alterius nulla apostolo materia
competisset id tam presse docendi quod ultro fides ipsa dictasset.
[4] Igitur tota intentio epistulae istius nihil aliud docet quam legis
discessionem venientem de creatoris dispositione, ut adhuc sug-
geremus. Si item nullius novi dei exserit mentionem, quod nus-
quam magis fecisset quam in ista materia, ut rationem scilicet
ablegandae legis unica hac et sufficientissima definitione pro-
poneret novae divinitatis, apparet quomodo scribat, Miror vos
tam cito transferri ab eo qui vos vocavit in gratiam ad aliud
evangelium, ex conversatione aliud, non ex religione, ex disciplina,
non ex divinitate: quoniam quidem evangelium Christi a lege
evocare deberet ad gratiam, non a creatore ad alium deum.
[5] Nemo enim illos moverat a creatore, ut viderentur sic ad aliud


516 TERTULLIAN V. 2

evangelium transferri quasi dum2 ad creatorem transferuntur.
Nam et adiciens quod aliud evangelium omnino non esset,
creatoris confirmat id quod esse defendit. Si3 enim et creator
evangelium repromittit, dicens per Esaiam, Ascende in montem
excelsum, qui evangelizas Sioni, extolle vocem in valentia tua,
qui evangelizas Hierusalem; item ad apostolorum personam,
Quam tempestivi pedes evangelizantium pacem, evangelizan-
tium bona, utique et nationibus evangelizantium, quoniam et,
In nomine eius, inquit, nationes sperabunt, Christi scilicet, cui
ait, Posui te in lumen nationum; est autem evangelium etiam
dei novi, quod vis tunc ab apostolo defensum; iam ergo duo sunt
evangelia apud duos deos, et mentitus erit apostolus dicens quod
aliud omnino non est, cum sit et aliud, cum sic suum evangelium
defendere potuisset, ut potius demonstraret, non ut unum deter-
minaret. Sed fortasse, ut fugias hinc, Et ideo, dices, subtexuit,
Licet angelus de caelo aliter evangelizaverit, anathema sit, quia
et creatorem sciebat evangelizaturum. [6] Rursus ergo te implicas.
Hoc est enim quo adstringeris. Duo enim evangelia confirmare
non est eius qui aliud iam negarit. Tamen lucet sensus eius qui
suam praemisit personam: Sed et si nos aut angelus de caelo aliter
evangelizaverit. Verbi enim gratia dictum est.Ceterum si nec
ipse aliter evangelizaturus, utique nec angelus. Ita angelum ad
hoc nominavit, quo multo magis hominibus non esset credendum,
quando nec angelo nec apostolo, non angelum4 ad evangelium
referret creatoris. [7] Exinde decurrens ordinem conversionis suae
de persecutore in apostolum scripturam Apostolicorum confirmat,
apud quam ipsa etiam epistulae istius materia recognoscitur,
intercessisse quosdam qui dicerent circumcidi oportere et obser-
vandam esse Moysi legem, tunc apostolos de ista quaestione con-
sultos ex auctoritate spiritus renuntiasse non esse imponenda onera

2. 2 quasi dum libri et edd.: quaero an legendum quasi iterum              3 Si
secundum librorum testimonia restitui: eorum exinde quae proxime sequuntur interpun-
ctionem in melius refomare potui:
sed Oeh.          4 non <quo> angelum Kroy.
(forsan recte)


2.  b Isa. 40:9    c Isa. 52:7     d Isa. 42:4      e Isa. 42:6      f cf. Acts 15: 5 sqq.


518 TERTULLIAN V. 2

hominibus quae patres ipsi non potuissent sustinere. Quodsi et
ex hoc congruunt Paulo Apostolorum Acta, cur ea respuatis
iam apparet, ut deum scilicet non alium praedicantia quam
creatorem, nec Christum alterius quam creatoris, quando nec
promissio spiritus sancti aliunde probetur exhibita quam de
instrumento Actorum. Quae utique verisimile non est ex parte
quidem apostolo convenire, cum ordinem eius secundum ipsius
testimonium ostendunt, ex parte vero dissidere, cum divinita-
tem in Christo creatoris annuntiant, ut praedicationem quidem
apostolorum non sit secutus Paulus, qui formam ab eis de-
docendae legis accepit.

3. [1] Denique ad patrocinium Petri ceterorumque apostolorum
ascendisse Hierosolymam post annos quatuordecim scribit, ut
conferret cum illis de evangelii sui regula, ne in vacuum tot annis
cucurrisset aut curreret, si quid scilicet citra formam illorum
evangelizaret. Adeo ab illis probari et constabiliri desiderarat,
quos, si quando, vultis Iudaismi magis adfines subintellegi. [2] Cum
vero nec Titum dicit circumcisum, iam incipit ostendere solam
circumcisionis quaestionem ex defensione adhuc legis concussam
ab eis quos propterea falsos et superinducticios fratres appellat,
non aliud statuere pergentes quam perseverantiam legis, ex fide
sine dubio integra creatoris, atque ita pervertentes evangelium,
non interpolatione scripturae qua Christum creatoris effingerent,
sed retentione veteris disciplinae ne legem creatoris excluderent.
[3] Ergo propter falsos, inquit, superinducticios fratres, qui subin-
traverant ad speculandam libertatem nostram quam habemus in
Christo, ut nos subigerent servituti, nec ad horam cessimus sub-
iectioni. Intendamus enim et sensui ipsi et causae eius, et ap-
parebit vitiatio scripturae. Cum praemittit, Sed nec Titus, qui
mecum erat, cum esset Graecus, coactus est circumcidi, dehinc


520 TERTULLIAN V. 3

subiungit, Propter superinducticios falsos fratres, et reliqua, con-
trarii utique facti incipit reddere rationem, ostendens propter
quid fecerit quod nec fecisset nec ostendisset si illud propter quod
fecit non accidisset. [4] Denique dicas velim, si non subintroissent
falsi illi fratres ad speculandam libertatem eorum, cessissent sub-
iectioni? Non opinor. Ergo cesserunt, quia fuerunt propter quos
cederetur.1 Hoc enim rudi fidei et adhuc de legis observatione
suspensae competebat, ipso quoque apostolo ne in vacuum cucur-
risset aut curreret suspecto. [5] Itaque frustrandi erant falsi fratres,
speculantes libertatem Christianam, ne ante eam in servitutem
abducerent Iudaismi quam Paulus sciret se non in vacuum cucur-
risse, quam dexteras ei darent antecessores, quam ex censu eorum
in nationes praedicandi munus subiret. Necessario igitur cessit
ad tempus, et sic ei ratio constat Timotheum circumcidendi et
rasos introducendi in templum, quae in Actis edicuntur, adeo vera,
ut apostolo consonent profitenti factum se Iudaeis Iudaeum ut
Iudaeos lucrifaceret, et sub lege agentem propter eos qui sub
lege agerent, sic et propter superinductos illos, et omnibus novis-
sime omnia factum ut omnes lucraretur. [6] Si haec quoque intellegi
ex hoc postulant, id quoque nemo dubitabit, eius dei et Christi
praedicatorem Paulum cuius legem quamvis excludens, interim
tamen pro temporibus admiserat, statim amoliendam si novum
deum protulisset. Bene igitur quod et dexteras Paulo dederunt
Petrus et Iacobus et Ioannes, et de officii distributione pepi-
gerunt, ut Paulus in nationes, illi in circumcisionem, tantum ut
meminissent egenorum, et hoc secundum legem creatoris,
pauperes et egenos foventis, sicut in evangelii vestri retractatu
probatum est. [7] Adeo constat de lege sola fuisse quaestionem, dum
ostenditur quid ex lege custodiri convenerit. Sed reprehendit

3. 1 cederetur libri et edd.: crederetur Oeh. (falso)


3. a cf. Acts 16: 2 sq.     b cf. Acts 21: 23 sqq.     c cf. 1 Cor. 9: 20


522 TERTULLIAN V. 3

Petrum non recto pede incedentem ad evangelii veritatem. Plane
reprehendit, non ob aliud tamen quam ob inconstantiam victus,
quem pro personarum qualitate variabat, timens eos qui erant
ex circumcisione, non ob aliquam divinitatis perversitatem, de
qua et aliis in faciem restitisset, qui de minore causa conversa-
tionis ambiguae Petro ipsi non pepercit. Sed quomodo Marcioni-
tae volunt credi? [8] De cetero pergat apostolus, negans ex operibus
legis iustificari hominem, sed ex fide. Eiusdem tamen dei cuius et
lex. Nec enim laborasset fidem a lege discernere, quam diversitas
ipsius divinitatis ultro discrevisset, si fuisset. Merito non re-
aedificabat quae destruxit. Destrui autem lex habuit ex quo vox
Ioannis clamavit in eremo: Parate vias domini, ut fierent rivi et
colles et montes repleti et humiliati, et tortuosa et aspera in
rectitudinem et in campos, id est legis difficultates in evangelii
facilitates. Meminerat iam et psalmi esse tempus: Disrumpamus
a nobis vincula eorum, et abiciamus a nobis iugum ipsorum; ex
quo tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania,
astiterunt reges terrae et magistratus congregati sunt in unum
adversus dominum et adversus Christum ipsius; ut iam ex fidei
libertate iustificetur homo, non ex legis servitute, quia iustus ex
fide vivit. [9] Quod si prophetes Abacuc praenuntiavit, habes et
apostolum prophetas confirmantem, sicut et Christus. Eius ergo
dei erit fides in qua vivet iustus, cuius et lex in qua non iustificatur
operarius. Proinde si in lege maledictio est, in fide vero benedictio,
utrumque habes propositum apud creatorem: Ecce posui, inquit,
ante te maledictionem et benedictionern. Non potes distantiam
vindicare, quae etsi rerum est, non ideo auctorum, quae ab uno
auctore proponitur. Cur autem Christus factus sit pro nobis
maledictio ipso apostolo edocente, manifestum est quam nobiscum

3. d Luke 3:4 sqq.      e Ps. 2: 3, cf. 1, 2      f Hab. 2:4       g Deut. 11:26


524 TERTULLIAN V. 3

faciat, id est secundum fidem creatoris. [10] Neque enim quia creator
pronuntiavit, Maledictus omnis in ligno suspensus, ideo videbitur
alterius dei esse Christus et idcirco a creatore iam tunc in lege
maledictus. Et quomodo praemaledixisset eum creator quem
ignorat?2 Cur autem non magis competat creatori filium suum de-
disse maledictioni suae quam illi deo tuo subdidisse maledictioni,
et quidem pro homine alieno? Denique si atrox videtur hoc
in creatore circa filium, proinde tuo in deo; si vero rationale et
in tuo, proinde et in meo, et magis in meo. [11] Facilius enim credere-
tur eius esse per maledictionem Christi benedictionem prospexisse
homini qui et maledictionem aliquando et benedictionem pro-
posuerit ante hominem, quam qui neutrum unquam sit apud te
professus. Accepimus3 igitur benedictionem spiritalem per fidem,
inquit, ex qua scilicet vivit iustus, secundum creatorem. Hoc est
ergo quod dico, eius dei fidem esse cuius est forma gratiae fidei.
Sed et cum adicit: Omnes enim filii estis fidei, ostenditur quid
supra haeretica industria eraserit, mentionem scilicet Abrahae,
qua nos apostolus filios Abrahae per fidem affirmat, secundum
quam mentionem hic quoque filios fidei notavit. Ceterum quo-
modo filii fidei? et cuius fidei, si non Abrahae? [12] Si enim Abraham
deo credidit, et deputatum est iustitiae, atque exinde pater mul-
tarum nationum meruit nuncupari, nos autem credendo deo
magis proinde iustificamur, sicut Abraham, et vitam proinde con-
sequimur, sicut iustus ex fide vivit: sic fit ut et supra filios nos
Abrahae pronuntiarit, qua patris fidei, et hic filios fidei, per quam
Abraham pater nationum fuerat repromissus. Ipsum quod fidem
a circumcisione revocabat, nonne Abrahae filios constituere
quaerebat, qui in carnis integritate crediderat? Denique alterius
dei fides ad formam dei alterius non potest admitti, ut credentes

3. 2 ignoraret Eng. (sed vix opus erat)     3 Accepimus R edd.: accipimus M


3. h Deut. 21: 23


526 TERTULLIAN V. 3

iustitiae deputet, ut iustos vivere faciat, ut nationes filios fidei
dicat. Totum hoc eius est apud quem ante iam notum est.

4. [1] Sub eadem Abrahae mentione, dum ipso sensu revincatur,1
Adhuc, inquit, secundum hominem dico: dum essemus parvuli,
sub elementis mundi eramus positi, ad deserviendum eis. Atquin
non est hoc humanitus dictum. Non enim exemplum est, sed
veritas. Quis enim parvulus, utique sensu, quod sunt nationes,
non elementis subiectus est mundi, quae pro deo suspicit? Illud
autem fuit, quod cum Secundum hominem dixisset, tamen testa-
mentum hominis2 nemo spernit aut superordinat. [2] Exemplo enim
humani testamenti permanentis divinum tuebatur. Abrahae dictae
sunt promissiones et semini eius: non dixit seminibus, quasi plu-
ribus, sed semini, tanquam uni, quod Christus est. Erubescat
spongia Marcionis! Nisi quod ex abundanti retracto quae abstulit,
cum validius sit illum ex his revinci quae servavit. Cum autem
evenit impleri tempus, misit deus filium suum, utique is qui etiam
ipsorum temporum deus est quibus saeculum constat, qui signa
quoque temporum ordinavit, soles et lunas et sidera et stellas, qui
filii denique sui revelationem in extremitatem temporum et dis-
posuit et praedicavit: In novissimis diebus erit manifestus mons
domini, et, In novissimis diebus effundam de spiritu meo in
omnem carnem, secundum Ioelem. Ipsius erat sustinuisse tempus
impleri cuius erat etiam finis temporis, sicut initium. [3] Ceterum
deus ille otiosus, nec operationis nec praedicationis ullius, atque
ita nec temporis alicuius, quid omnino egit quod efficeret tempus
impleri et iam implendum sustineri? Si nihil, satis vanum est ut
creatoris tempora sustinuerit serviens creatori. Cui autem rei
misit filium suum? Ut eos qui sub lege erant redimeret, hoc est
ut efficeret tortuosa in viam rectam et aspera in vias lenes,3 secun-
dum Esaiam, ut vetera transirent et nova orirentur, lex nova ex

4. 1 Sub eadem . . . revincatur a Pamelio ad finem cap. 3 relicta, ad initium cap. 4
transferenda vidit Kroy.     
2 quaero an scribendum tamen testamentum inquit
hominis      3 lenes MR: laeves Iun. (forsan recte)


4. a Isa. 2: 2      b Joel 2:28      c cf. Isa. 40: 4       d cf. Isa. 2:3


528 TERTULLIAN V. 4

Sion et sermo domini ex Hierusalem, et ut adoptionem filiorum
acciperemus, utique nationes, quae filii non eramus. [4] Et ipse enim
lux erit nationum, et in nomine eius nationes sperabunt. Itaque
ut certum esset nos filios dei esse, misit spiritum suum in corda
nostra, clamantem: Abba, pater. In novissimis enim, inquit, die-
bus effundam de meo spiritu in omnem carnem. Cuius gratia,
nisi cuius et promissio gratiae? [5] Quis pater, nisi qui et factor? Post
has itaque divitias non erat revertendum ad infirma et mendica
elementa. Elementa autem apud Romanos quoque etiam primae
litterae solent dici. Non ergo per mundialium elementorum dero-
gationem a deo eoram avertere cupiebat, etsi dicendo supra, Si
ergo his qui non natura sunt dei servitis, physicae, id est naturalis,
superstitionis elementa pro deo habentis suggillabat errorem, nec
sic tamen elementorum deum taxans. Sed quae velit intellegi
elementa, primas scilicet litteras legis, ipse declarat. [6] Dies obser-
vatis et menses et tempora et annos, et sabbata ut opinor et coenas
puras et ieiunia et dies magnos. Cessare enim ab his quoque, sicut
et circumcisione, oportebat ex decretis creatoris, qui et per
Esaiam, Neomenias vestras et sabbata et diem magnum non
sustinebo, ieiunium et ferias et cerimonias vestras odit anima
mea; et per Amos, Odi, reieci cerimonias vestras, et non odorabor4
in frequentiis vestris; item per Osee, Avertam universas iocundi-
tates eius et cerimonias eius et sabbata et neomenias eius et omnes
frequentias eius. [7] Quae ipse constituerat, inquis, erasit? Magis
quam alius; aut si alius, ergo ille adiuvit sententiam creatoris,
auferens quae et ille damnaverat. Sed non huius loci quaestio cur
leges suas creator infregerit. Sufficit quod infracturum probavi-
mus, ut confirmetur nihil apostolum adversus creatorem deter-
minasse, cum et ipsa amolitio legis a creatore sit. [8] Sed ut furibus
solet aliquid excidere de praeda in indicium, ita credo et Mar-
cionem novissimam Abrahae mentionem dereliquisse, nulla magis

4. 4 odorabor Pam. : adorabor MR


4. e cf. Isa. 42: 4, 6     f Joel 2:28     g Isa. 1:13 sq.     h Amos 5:21    i Hos. 2:11


530 TERTULLIAN V. 4

auferenda,5 etsi ex parte convertit. Si enim Abraham duos liberos
habuit, unum ex ancilla et alium ex libera, sed qui ex ancilla
carnaliter natus est, qui vero ex libera per repromissionem: quae
sunt allegorica, id est aliud portendentia: haec sunt enim duo
testamenta, sive duae ostensiones, sicut invenimus interpretatum,
unum a monte Sina in synagogam Iudaeorum secundum legem
generans in servitutem, aliud super omnem principatum generans,
vim, dominationem, et omne nomen quod nominatur, non tan-
tum in hoc aevo sed et in futuro, quae est mater nostra, in quam
repromisimus sanctam ecclesiam; ideoque adicit, Propter quod,
fratres, non sumus ancillae filii sed liberae, utique manifestavit et
Christianismi generositatem in filio Abrahae ex libera nato alle-
goriae habere sacramentum, sicut et Iudaismi servitutem legalem
in filio ancillae, atque ita eius dei esse utramque dispositionem
apud quem invenimus utriusque dispositionis delineationem.
[9] Ipsum quod ait, Qua libertate Christus nos manumisit, nonne
eum constituit manumissorem qui fuit dominus? Alienos enim
servos nec Galba manumisit, facilius liberos soluturus. Ab eo
igitur praestabitur libertas apud quem fuit servitus legis. Et merito.
Non decebat manumissos rursus iugo servitutis, id est legis, ad-
stringi, iam psalmo adimpleto: Disrumpamus vincula eorum et
abiciamus a nobis iugum ipsorum, postquam archontes congregati
sunt in unum adversus dominum et adversus Christum ipsius. [10] De
servitute igitur exemptos ipsam servitutis notam eradere per-
severabat, circumcisionem, ex praedicationis scilicet propheticae
auctoritate, memor dictum per Hieremiam, Et circumcidimini
praeputia cordis vestri; quia et Moyses, Circumcidetis duricor-
diam vestram, id est non carnem. Denique si circumcisionem ab

4. 5 nulla magis auferenda Eng.: nullam magis auferendam libri et edd.


4. j cf. Eph. 1: 21     k Ps. 2: 1 sqq.    l Jer. 4: 4     m Deut. 10: 16


532 TERTULLIAN V. 4

alio deo veniens excludebat, cur etiam praeputiationem negat
quicquam valere in Christo, sicut et circumcisionem? [11] Praeferre
enim debebat aemulam eius quam expugnabat, si ab aemulo
circumcisionis deo esset. Porro quia et circumcisio et praeputiatio
uni deo deputabantur, ideo utraque in Christo vacabat propter
fidei praelationem, illius fidei de qua erat scriptum: Et in nomine
eius nationes credent, illius fidei quam dicendo per dilectionem
perfici sic quoque creatoris ostendit. Sive enim dilectionem dicit
quae in deum, et hoc creatoris est, Diliges deum ex toto corde tuo,
et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis ; sive quae in proximum,
Et proximum tuum tanquam te, creatoris est. [12] Qui autem turbat
vos, iudicium feret. A quo deo? Ab optimo? Sed ille non iudicat. A
creatore? Sed nec ille damnabit assertorem circumcisionis. Quodsi
non erit alius qui iudicet nisi creator, iam ergo non damnabit
legis defensores nisi qui ipse eam cessare constituit. Quid nunc
si et confirmat illam ex parte qua debet? Tota enim, inquit, lex
in vobis6 adimpleta est: Diliges proximum tuum tanquam te. [13] Aut
si sic vult intellegi, Adimpleta est, quasi iam non adimplenda, ergo
non vult ut diligam proximum tanquam me, ut et hoc cum lege
cessaverit. Sed perseverandum erit senaper in isto praecepto. Ergo
lex creatoris etiam ab adversario probata est, nec dispendium sed
compendium ab eo consecuta est, redacta summa in unum iam
praeceptum. Sed nec hoc alii magis competit quam auctori. Atque
adeo cum dicit, Onera vestra invicem sustinete et sic adimplebitis
legem Christi, si hoc non potest fieri nisi quis diligat proximum
sibi tanquam se, apparet, Diliges proximum tibi tanquam te, per
quod auditur, Invicem onera vestra portate, Christi esse legem,
quae sit creatoris, atque ita Christum creatoris esse, dum Christi
est lex creatoris. [14] Erratis, deus non deridetur. Atquin derideri
potest deus Marcionis, qui nec irasci novit nec ulcisci. Quod enim
severit homo, hoc et metet. Ergo retributionis et iudicii deus

4. 6 in vobis pro in uno verbo Marcion videtur posuisse


4. n Isa. 42: 4     o Deut. 6: 5    p Lev. 19: 18     q Gal. 5: 14


534 TERTULLIAN V. 4

intentat. Bonum autem facientes non fatigemur, et Dum habemus
tempus, operemur bonum. Nega creatorem bonum facere prae-
cepisse, et diversa doctrina sit diversae divinitatis. Porro si retri-
butionem praedicat, ab eodem erit et corruptionis messis et vitae.
[15] Tempore autem suo metemus, quia et Ecclesiasticus, Tempus
inquit erit omni rei. Sed et mihi, famulo creatoris, mundus cruci-
fixus est, non tamen deus mundi, et ego mundo, non tamen deo
mundi. Mundum enim quantum ad conversationem eius posuit,
cui renuntiando mutuo transfigimur et invicem morimur. Perse-
cutores vocat Christi. Cum vero adicit stigmata Christi in corpore
suo gestare se (utique corporalia competunt), iam non putativam,
sed veram et solidam carnem professus est Christi, cuius stigmata
corporalia ostendit.

5. DE EPISTULA AD CORINTHIOS PRIMA. [1] Praestructio su-
perioris epistulae ita duxit, ut de titulo eius non retractaverim,
certus et alibi retractari eum posse, communem scilicet et eundem
in epistulis omnibus. Quod non utique salutem praescribit eis qui-
bus scribit, sed gratiam et pacem, non dico. Quid illi cum Iudaico
adhuc more, destructori Iudaismi? Nam et hodie Iudaei in pacis
nomine appellant, et retro in scripturis sic salutabant. Sed intel-
lego illum defendisse officio suo praedicationem creatoris: Quam
maturi pedes evangelizantium bona, evangelizantium pacem.
[2] Evangelizator enim bonorum, id est gratiae dei, pacem quam1
praeferendam sciebat. Haec cum a deo patre nostro et domino
Iesu annuntians communibus nominibus utatur, competentibus
nostro quoque sacramento, non puto dispici posse quis deus pater
et dominus Iesus praedicetur, nisi ex accedentibus cui magis
competant. [3] Primo quidem patrem dominum praescribo non
alium agnoscendum quam et hominis et universitatis creatorem et

5. 1 pacem quam MR1: paci eam R3 (quam scripturam potiorem fortasse duces)


4. r Eccles. 3:17 5.           a Isa. 52: 7


536 TERTULLIAN V. 5

institutorem: porro patri etiam domini nomen accedere ob pote-
statem, quod et filius per patrem capiat: dehinc gratiam et pacem
non solum eius esse a quo praedicabantur, sed eius qui fuerit offen-
sus. Nec gratia enim fit nisi offensae, nec pax nisi belli. [4] Et populus
autem per disciplinae transgressionem et omne hominum genus
per naturae dissimulationem et deliquerat et rebellaverat adversus
creatorem. Deus autem Marcionis, et quia ignotus, non potuit
offendi, et quia nescit irasci. Quae ergo gratia a non offenso?
quae pax a non rebellato? [5] Ait crucem Christi stultitiam esse
perituris, virtutem autem et sapientiam dei salutem consecuturis;
et ut ostenderet unde hoc eveniret, adicit: Scriptum est enim, Per-
dam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium irritam
faciam. Si haec creatoris sunt, et quae ad causam crucis pertinent
stultitiae deputat, ergo ct crux et per crucem Christus ad crea-
torem pertinebit, a quo praedicatum est quod ad crucem pertinet.
[6] Aut si creator, qua aemulus, idcirco sapientiam abstulit ut crux
Christi scilicet adversarii stultitia deputetur, ecquomodo potest
aliquid ad crucem Christi non sui creator pronuntiasse, quem
ignorabat cum praedicabat? Sed et cur apud dominum optimum
et profusae misericordiae alii salutem referunt, credentes crucem
virtutem et sapientiam dei esse, alii perditionem, quibus Christi
crux stultitia reputatur, si non creatoris est aliquam et populi et
humani generis offensam detrimento sapientiae atque prudentiae
multasse? [7] Hoc sequentia confirmabunt, cum dicit, Nonne infatua-
vit deus sapientiam mundi? cumque et hic adicit quare: Quoniam
in dei sapientia non intellexit mundus per sapientiam dominum,
boni duxit deus per stultitiam praedicationis salvos facere cre-
dentes. Sed prius de mundo disceptabo, quatenus subtilissimi
haeretici hic vel maxime mundum per dominum mundi inter-
pretantur, nos autem hominem qui sit in mundo intellegimus, ex

5. b Isa. 29: 14


538 TERTULLIAN V. 5

forma simplici loquelae humanae, qua plerumque id quod con-
tinet ponimus pro eo quod continetur. Circus clamavit, et forum
locutum est, et basilica fremuit, id est qui in his locis rem egerunt.
Igitur quia homo, non deus, mundi in sapientia non cognovit
deum, quem cognoscere debuerat, et Iudaeus in sapientia scri-
pturarum et omnis gens in sapientia operum, ideo deus idem qui
in sapientia sua non erat agnitus statuit sapientiam hominum
stultitia repercutere, salvos faciendo credentes quosque in stul-
tam crucis praedicationem. [8] Quoniam Iudaei signa desiderant,
qui iam de deo certi esse debuerant, et Graeci sapientiam quae-
runt, qui suam scilicet, non dei, sapientiam sistunt. Ceterum si
novus deus praedicaretur, quid deliquerant Iudaei signa desi-
derantes quibus crederent, aut Graeci sapientiam sectantes cui
magis crederent? Ita et remuneratio ipsa in Iudaeos et Graecos
et zeloten deum confirmat et iudicem, qui ex retributione aemula
et iudice infatuaverit sapientiam mundi. Quodsi eius sunt et
causae cuius adhibentur scripturae, ergo de creatore tractans
apostolus non intellecto creatorem utique docet intellegendum.2
[9] Etiam quod scandalum Iudaeis praedicat Christum, prophetiam
super illo consignat creatoris, dicentis per Esaiam, Ecce posui in
Sion lapidem offensionis et petram scandali. Petra autem fuit
Christus: etiam Marcion servat. Quid est autem stultum dei
sapientius hominibus, nisi crux et mors Christi?3 Quid infirmum
dei fortius homine, nisi nativitas et caro dei? Ceterum si nec
natus ex virgine Christus nec carne constructus ac per hoc neque
crucem neque mortem vere perpessus est, nihil in illo fuit stultum
et infirmum; nec iam stulta mundi elegit deus ut confundat
sapientiam, nec infirma mundi elegit deus ut confundat fortia,
nec inhonesta et minima et contemptibilia, quae non sunt, id est
quae non vere sunt, ut confundat quae sunt, id est quae vere sunt.
Nihil enim a deo dispositum est vere modicum et ignobile et

5. 2 creatorem . . . intellegendum Oeh.: creatore . . . intellegendo MR
3 mors Christi R edd.: mors dei M


5. c Isa. 28: 16; 8: 14        d 1 Cor. 10: 4


540 TERTULLIAN V. 5

contemptibile, sed quod ab homine. Apud creatorem autem
etiam vetera stultitiae et infirmitati et inhonestati et pusillitati et
contemptui deputari possunt. [10] Quid stultius, quid infirmius, quam
sacrificiorum cruentorum et holocaustomatum nidorosorum a
deo exactio? Quid infirmius quam vasculorum et grabatorum
purgatio? Quid inhonestius quam carnis iam erubescentis alia
dedecoratio? Quid tam humile quam talionis indictio? Quid tam
contemptibile quam ciborum exceptio? Totum, quod sciam, vetus
testamentum omnis haereticus irridet. Stulta enim mundi elegit
deus, ut confundat sapientiam (Marcionis deus nihil tale, quia
nec aemulatur contraria contrariis redarguere), ne glorietur omnis
caro, ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in domino4
glorietur. In quo? utique in eo qui hoc praecepit: nisi creator
praecepit ut in deo Marcionis glorietur.

6. [1] Igitur per haec omnia ostendit cuius dei sapientiam loquatur
inter perfectos, eius scilicet qui sapientiam sapientium abstulerit
et prudentiam prudentium irritam fecerit, qui infatuaverit sapien-
tiam mundi, stulta eligens eius et disponens in salutem. Hanc dicit
sapientiam in occulto fuisse quac fuerit in stultis et in pusillis et
inhonestis, quae latuerit etiam sub figuris, allegoriis et aenigma-
tibus, revelanda postmodum in Christo, posito in lumen nationum
a creatore promittente per Esaiae vocem patefacturum se the-
sauros invisibiles et occultos. [2] Nam ut absconderit aliquid is deus
qui nihil egit omnino in quod aliquid abscondisse existimaretur,
satis incredibile. Ipse si esset, latere non posset, nedum aliqua eius
sacramenta. Creator autem tam ipse notus quam et sacramenta
eius, palam scilicet decurrentia apud Israel, sed de significantiis
obumbrata, in quibus sapientia dei delitescebat, inter perfectos

5. 4 in domino F N Pam.: in deo MR


6. a cf. Isa. 42: 6; 45: 3


542 TERTULLIAN V. 6

narranda suo in tempore, proposita vero in proposito dei ante
saecula. [3] Cuius et saecula, nisi creatoris? Si enim et saecula tem-
poribus structa sunt, tempora autem diebus et mensibus et annis
compinguntur, dies porro et menses et anni solibus et lunis et
sideribus creatoris signantur in hoc ab eo positis (Et erunt, enim
inquit, in signa mensium et annorum), apparet et saecula creatoris
esse, et omne quod ante saecula propositum dicatur non alterius
esse quam cuius et saecula. [4] Aut probet dei sui saecula Marcion;
ostendat et mundum ipsum in quo saecula deputentur, vas quo-
dammodo temporum, et signa aliqua vel ordinem eorum.1 Si nihil
demonstrat, revertor ut et illud dicam, Cur autem ante saecula
creatoris proposuit gloriam nostram? Posset videri eam ante
saecula proposuisse quam introductione saeculi revelasset. At cum
id facit paene iam totis saeculis creatoris prodactis, vane ante
saecula proposuit, et non magis intra saecula, quod revelaturus
erat paene post saecula. [5] Non enim eius est festinasse in pro-
ponendo cuius et retardasse in revelando. Creatori autem com-
petit utrumque, et ante saecula proposuisse et in fine saeculorum
revelasse, quia et quod proposuit et revelavit medio spatio saecu-
lorum in figuris et aenigmatibus et allegoriis praeministravit. Sed
quia subicit de gloria nostra, quod eam nemo ex principibus huius
aevi scierit, ceterum si scissent nunquam dominum gloriae cruci-
fixissent, argumentatur haereticus quod principes huius aevi
dominum, alterius scilicet dei Christum, cruci confixerint,2 ut
et hoc in ipsum recidat creatorem. [6] Porro cui supra ostendimus
quibus modis gloria nostra a creatore sit deputanda, praeiudi-
catum esse debebit eam quae in occulto fuerit apud creatorem
merito ignotam etiam ab omnibus virtutibus et potestatibus crea-
toris, quia nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum
illis apostatis angelis ipsique principi transgressionis, diabolo,
quos magis extraneos fuisse contenderim ob culpam ab omni

6. 1 ordinem eorum Oeh.: ortaneorum MR: organa eorum Kroy.: alia alii
2 cruci confixerint R3: cruci eum fixerunt MR1


6. b Gen. 1: 14


544 TERTULLIAN V. 6

conscientia dispositionum creatoris. [7] Sed iam nec mihi competit
principes huius aevi virtutes et potestates interpretari creatoris,
quia ignorantiam illis adscribit apostolus, Iesum autem et secun-
dum nostrum evangelium diabolus quoque in temptatione cogno-
vit, et secundum commune instrumentum spiritus nequam sciebat
eum sanctum dei esse et Iesum vocari et in perditionem eorum
venisse. Etiam parabola fortis illius armati, quem alius validior
oppressit et vasa eius occupavit, si in creatoris3 accipitur apud
Marcionem, iam nec ignorasse ultra potuit creator deum gloriae
dum ab eo opprimitur, nec in cruce eum figere adversus quem
valere non potuit, et superest ut secundum me quidem credibile
sit scientes virtutes et potestates creatoris deum gloriae Christum
suum crucifixisse, qua desperatione et malitiae redundantia servi
quoque scelestissimi dominos suos interficere non dubitant.
Scriptum est enim apud me satanam in Iudam introisse. [8] Secun-
dum autem Marcionem nec apostolus hoc loco patitur ignoran-
tiam adscribi virtutibus creatoris in gloriae dominum, quia
scilicet non illas vult intellegi principes huius aevi. Quodsi non
videtur de spiritalibus dixisse principibus, ergo de saecularibus
dixit, de populo principali, utique non inter nationes, de ipsis
archontibus eius, de rege Herode, etiam de Pilato, et quo maior
principatus4 huius aevi Romana dignitas praesidebat. [9] Ita et cum
destruuntur argumentationes diversae partis, nostrae expositiones
aedificantur. Sed vis adhuc gloriam nostram dei tui esse et apud
eum in occulto fuisse. Et quare adhuc eodem et deus instrumento
et apostolus nititur? Quid illi cum sententiis prophetarum ubique?
Quis enim cognovit sensum domini, et quis illi consiliarius fuit?
Esaias est. Quid illi etiam cum exemplis dei nostri? [10] Nam quod
architectum se prudentem affirmat, hoc invenimus significari

6. 3 creatoris (sc. parabolam) MR Oeh.: creatorem Urs.       4 quaero an scri-
bendum
de Pilato in quo maior principatus


6. c cf. Matt. 4: 3, 6    d cf. Luke 4: 34      e cf. Luke 11:21        f cf. Luke
22: 3       g Isa. 40: 13


546 TERTULLIAN V. 6

depalatorem disciplinae divinae a creatore per Esaiam: Auferam,
enim inquit, a Iudaea inter cetera et sapientem architectum.
Et numquid ipse tunc Paulus destinabatur, de ludaea, id est
de Iudaismo, auferri habens in aedificationem Christianismi,
positurus unicum fundamentum, quod est Christus? quia et de hoc
per eundem prophetam creator, Ecce ego, inquit, inicio in funda-
menta Sionis lapidem pretiosum, honorabilem, et qui in eum cre-
diderit non confundetur. [11] Nisi si structorem se terreni operis deus
profitebatur, ut non de Christo suo significaret qui futurus esset
fundamentum credentium in eum; super quod prout quisque
superstruxerit, dignam scilicet vel indignam doctrinam, si opus
eius per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur,
creatoris est: quia per ignem iudicatur vestra5 superaedificatio,
utique sui fundamenti, id est sui Christi. Nescitis quod templum
dei sitis, et in vobis inhabitet spiritus dei? Si homo et res et
opus et imago et similitudo et caro per terram et anima per affla-
tum creatoris est, totus ergo in alieno habitat deus Marcionis
si non creatoris sumus templum. [12] Quodsi templum dei quis vitia-
verit, vitiabitur, utique a deo templi. Ultorem intentans, crea-
torem intentabis. Stulti estote, ut sitis sapientes. Quare? Sapientia
enim huius mundi stultitia est penes deum. Penes quem deum?
Si nihil nobis et ad hunc sensum pristina praeiudicaverunt, bene
quod et hic adstruit: Scriptum est enim, Deprehendens sapientes
in nequitia illorum; et rursus, Dominus scit cogitationes sapien-
tium, quod sint supervacuae. [13] In totum enim praescriptum a nobis
erit, nulla illum sententia uti potuisse eius dei quem destruere de-
beret, si non illi doceret. Ergo, inquit, nemo glorietur in homine.
Et hoc secundum creatoris disciplinam: Miserum hominem, qui
spem habet in hominem! et, Bonum est fidere in deo quam fidere
in hominibus; ita et gloriari.

7. [1] Et occulta tenebrarum ipse illuminabit, utique per Christum,

6. 5 nostra pro vestra Eng. (sine causa.)


6. h cf. Isa. 3: 3        i Isa. 28: 16         j cf. Job 5: 13; Ps. 94: 11          k Jer. 17: 5
l Ps. 118:8


548 TERTULLIAN V. 7

qui Christum illuminationem repromisit, se quoque lucernam pro-
nuntiavit, scrutantem corda et renes. Ab illo erit et laus unicuique
a quo et contrarium laudis, ut a iudice. Certe, inquis, vel hic
mundum deum mundi interpretatur, dicendo, Spectaculum facti
sumus mundo et angelis et horninibus: quia si mundum homines
mundi significasset, non etiam homines postmodum nominasset.
Immo ne ita argumentareris, providentia spiritus sancti demon-
stravit quomodo dixisset, Spectaculum facti sumus mundo, dum
angelis qui mundo ministrant, et hominibus quibus ministrant.
[2] Verebatur nimirum tantae constantiae vir, ne dicam spiritus san-
ctus, praesertim ad filios scribens, quos in evangelio generaverat,
libere deum mundi nominare, adversus quem nisi exserte non
posset videri praedicare. Non defendo secundum legem creatoris
displicuisse illum qui mulierem patris sui habuit. Communis et
publicae religionis secutus sit disciplinam. Sed cum eum damnat
dedendum satanae, damnatoris dei praeco est. Viderit et quomodo
dixerit, In interitum carnis ut spiritus salvus sit in die domini,
dum et de carnis interitu et de salute spiritus iudicarit, et auferri
iubens malum de medio creatoris frequentissimam sententiam
commemoraverit: [3] Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova con-
spersio, sicut estis azymi. Ergo azymi figurae erant nostrae apud
creatorem. Sic et pascha nostrum immolatus est Christus. Quare
pascha Christus, si non pascha figura Christi per similitudinem
sanguinis salutaris pecoris et1 Christi? Quid nobis et Christo
imagines induit2 sollemnium creatoris, si non erant nostrae?
[4] Avertens autem nos a fornicatione manifestat carnis resurre-
ctionem. Corpus, inquit, non fornicationi sed domino, et dominus
corpori, ut templum deo et deus templo. Templum ergo deo

7. 1 pecoris et Christi scribendum arbitrabar: et pecoris Christi libri et edd.
2 induit Urs.: imbuit MR


7. a cf. Isa. 42: 6         b cf. Prov. 20: 27         c cf. Lev. 18: 8


550 TERTULLIAN V. 7

peribit,3 et deus templo? Atquin vides, Qui dominum suscitavit,
et nos suscitabit; in corpore quoque suscitabit, quia corpus do-
mino, et dominus corpori. Et bene quod aggerat, Nescitis corpora
vestra membra esse Christi? Quid dicet haereticus? Membra
Christi non resurgent, quae nostra iam non sunt? Empti enim
sumus pretio magno. [5] Plane nullo, si phantasma fuit Christus nec
habuit ullam substantiam corporis quam pro nostris corporibus
dependeret. Ergo et Christus habuit quo nos redimeret, et si
aliquo magno redemit haec corpora, in quae eadem committenda
fornicatio non erit, ut in membra iam Christi non nostra, utique
sibi salva praestabit quae magno comparavit. Iam nunc quomodo
honorabimus, quomodo tollemus deum in corpore perituro?
[6] Sequitur de nuptiis congredi, quas Marcion constantior apostolo
prohibet. Etenim apostolus, etsi bonum continentiae praefert,
tamen coniugium et contrahi permittit et usui esse, et magis
retineri quam disiungi suadet. Plane Christus vetat divortium,
Moyses vero permittit. Marcion totum concubitum auferens
fidelibus (viderint enim catechumeni eius), repudium ante nuptias
iubens, cuius sententiam sequitur, Moysi an Christi? [7] Atquin et
Christus4 cum praecipit mulierem a viro non discedere, aut si
discesserit mancre innuptam aut reconciliari viro, et repudium
permisit, quod non in totum prohibuit, et matrimonium con-
firmavit, quod primo vetuit disiungi, et si forte disiunctum voluit
reformari. Sed et continentiae quas ait causas? [8] Quia tempus in
collecto est. Putaveram, quia deus alius in Christo; et tamen a
quo est collectio temporis, ab eo erit et quod collectioni temporis
congruit. Nemo alieno tempori consulit. Pusillum deum affirmas
tuum, Marcion, quem in aliquo coangustat tempus creatoris.
Gerte praescribens tantum in domino esse nubendum, ne qui
fidelis ethnicum matrimonium contrahat, legem tuetur creatoris,
allophylorum nuptias ubique prohibentis. [9] Sed, Et si sunt qui

7. 3 pro peribit quaero an scribendum pertinebit, omisso postea interrogandi signo
4 Christus MR: Christi apostolus voluit Pam. (attamen ipse apostolus ait, non ego
sed dominus)


552 TERTULLIAN V. 7

dicuntur dei, sive in caelis sive in terris, apparet quomodo dixerit;
non quasi vere sint, sed quia sint qui dicantur, quando non sint.
De idolis enim coepit de idolothytis disputaturus: Scimus quod
idolum nihil sit. Creatorem autem et Marcion deum non negat;
ergo non potest videri apostolus creatorem quoque inter eos
posuisse qui dei dicantur et tamen non sint, quando, et si fuissent,
nobis tamen unus esset deus pater. Ex quo omnia nobis, nisi cuius
omnia? Quaenam ista? Habes in praeteritis, Omnia vestra sunt,
sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive
mors, sive praesentia, sive futura. [10] Adeo omnium deum creatorem
facit, a quo et mundus et vita et mors, quae alterius dei esse non
possunt. Ab eo igitur inter omnia et Christus. Ex labore suo unum-
quemque docens vivere oportere satis exempla praemiserat
militum pastorum rusticorum; sed divina illi5 auctoritas deerat.
Legem igitur opponit creatoris ingratis, quam destruebat; sui
enim dei nullam talem habebat. Bovi, inquit, terenti os non
obligabis, et adicit, Numquid de bubus pertinet ad dominum?
etiam de bubus propter homines benignum? Propter nos enim
scriptum est, inquit. [11] Ergo et legem allegoricam secundum nos
probavit, et de evangelio viventibus patrocinantem, ac propter
hoc non alterius esse evangelizatores quam cuius lex quae pro-
spexit illis, cum dicit, Propter nos enim scriptum est. Sed noluit
uti legis potestate, quia maluit gratis laborare. Hoc ad gloriam
suam retulit, quam negavit quemquam evacuaturum, non ad
legis destructionem qua alium probavit usurum. [12]Ecce enim et in
petram offendit caecus Marcion de qua bibebant in solitudine
patres nostri. Si enim petra illa Christus fuit, utique creatoris,
cuius et populus, cui rei figuram extranei sacramenti interpreta-
tur? An ut hoc ipsum doceret figurata fuisse vetera in Christum
ex illis recensendum? Nam et reliquum exitum populi decursurus
praemittit, Haec autem exempla nobis sunt facta. [13] Dic mihi, a

7. 5 illi Pam: illa MR: illic Eng.


554 TERTULLIAN V. 7

creatore alterius quidem ignoti dei hominibus exempla sunt
facta, an alius deus ab alio mutuatur exempla, et quidem aemulo?
De illo me terret sibi a quo fidem meam transfert. Meliorem me
illi adversarius faciet? Iam si deliquero eadem quae et populus,
eademne passurus sum, an non? Atquin si non eadem, vane mihi
timenda proponit quae non sum passurus. Passurus autem a quo
ero? Si a creatore, qualia infligere ipsius est? et quale erit ut
peccatorem aemuli sui puniat magis quam e contrario foveat
deus zelotes? Si ab illo deo, atquin punire non novit. Ita tota
ista propositio apostoli nulla ratione consistit, si non ad disci-
plinam creatoris est. [14] Denique et in clausula praefationi respondet.
Haec autem quemadmodum evenerunt illis, scripta sunt ad nos
commonendos, in quos fines aevorum decucurrerunt. O creatorem
et praescium iam et admonitorem alienorum Christianorum!
Praetereo si quando paria eorum quae retractata sunt, quaedam
et breviter expungo. Magnum argumentum dei alterius permissio
omnium obsoniorum adversus legem. Quasi non et ipsi confite-
amur legis onera dimissa, sed ab eo qui imposuit, qui novationem
repromisit. Ita et cibos qui abstulit, reddidit quod et a primordio
praestitit. Ceterum si quis alius deus fuisset, destructor dei nostri,
nihil magis suos prohibuisset quam de copiis adversarii vivere.

8. [1] Caput viri Christus est. Quis Christus? qui non est viri auctor?
Caput enim ad auctoritatem posuit, auctoritas autem non alterius
erit quam auctoris. Cuius denique viri caput est ? Certe de quo sub-
icit, Vir enim non debet caput velare, cum sit dei imago. Igitur
si creatoris est imago (ille enim Christum sermonem suum in-
tuens hominem futurum, Faciamus, inquit, hominem ad imagi-
nem et similitudinem nostram), quomodo possum alterum habere


556 TERTULLIAN V. 8

caput, non eum cuius imago sum? [2] Cum enim imago sim creatoris,
non est in me locus capitis alterius. Sed et quare mulier potestatem
super caput habere debebit? Si quia ex viro et propter virum
facta est, secundum institutionem creatoris, sic quoque eius disci-
plinam apostolus curavit de cuius institutione causas disciplinae
interpretatur. Adicit etiam, Propter angelos. Quos? id est cuius?
Si creatoris apostatas, merito, ut illa facies quae eos scandali-
zavit notam. quandam referat de habitu humilitatis et obscuratione
decoris: si vero propter angelos dei alterius, quid veretur, si nec
ipsi Marcionitae feminas appetunt? [3] Saepe iam ostendimus haere-
ses apud apostolum inter mala ut malum poni, et eos probabiles
intellegendos qui haereses ut malum fugiant. Proinde panis et
calicis sacramento iam in evangelio probavimus corporis et san-
guinis dominici veritatem adversus phantasma Marcionis. Sed et
omnem iudicii mentionem creatori competere, ut deo iudici, toto
paene opere tractatum est. [4] Nunc de spiritalibus dico, haec quo-
que in Christum a creatore promissa, sub illa praescriptione,
iustissima opinor, qua non alterius credenda sit exhibitio quam
cuius probata fuerit repromissio. Pronuntiavit Esaias, Prodibit
virga de radice Iesse, et flos de radice ascendet, et requiescet super
eum spiritus domini. Dehinc species eius enumerat: Spiritus
sapientiae et intellegentiae, spiritus consilii et valentiae, et spiritus
agnitionis et religionis, spiritus eum replebit1 timoris dei. Christum
enim in floris figura ostendit oriturum ex virga profecta de radice
Iesse, id est virgine generis David, filii Iesse, in quo Christo con-
sistere haberet tota substantia spiritus, non quasi postea obventura
illi qui semper spiritus dei fuerit, ante carnem quoque, ne ex hoc
argumenteris prophetiam ad eum Christum pertinere qui ut

8. 1 replebit Pam.: replevit R: replevebit M


8. a Isa. 11: 1 sq.


558 TERTULLIAN V. 8

homo tantum ex solo censu David postea consecuturus sit dei sui
spiritum, sed quoniam exinde quo floruisset in carne sumpta ex
stirpe David, requiescere in illo omnis haberet operatio gratiae
spiritalis, et concessare et finem facere, quantum ad Iudaeos; [5] sicut
et res ipsa testatur, nihil exinde spirante2 penes illos spiritu crea-
toris, ablato a Iudaea sapiente et prudente architecto et consiliario
et propheta, ut hoc sit, Lex et prophetae usque ad Ioannem.
Accipe nunc quomodo et a Christo in caelum recepto charismata
obventura pronuntiarit. Ascendit in sublimitatem, id est in caelum:
captivam duxit captivitatem, id est mortem vel humanam servi-
tutem: dedit data filiis hominurn, id est donativa quae charismata
dicimus. Eleganter Filiis hominum ait, non passim Hominibus,
nos ostendens filios hominum, id est vere hominum, aposto-
lorum. [6] In evangelio, enim inquit, ego vos generavi, et, Filii mei
quos parturio rursus. Iam nunc et illa promissio spiritus absolute
facta per Ioelem: In novissimis diebus effundam de meo spiritu in
omnem carnem, et prophetabunt filii filiaeque eorum, et super
servos et ancillas meas de meo spiritu effundam. [7] Et utique si in
novissimos dies gratiam spiritus creator repromisit, Christus autem
spiritalium dispensator in novissimis diebus apparuit, dicente
apostolo, At ubi tempus expletum est misit deus filium suum, et
rursus, Quia tempus iam in collecto est, apparet et de temporum
ultimorum praedicatione hanc gratiam spiritus ad Christum prae-
dicatoris pertinere. Compara denique species apostoli et Esaiae.
[8] Alii, inquit, datur per spiritum sermo sapientiae: statim et Esaias
spiritum sapientiae posuit. Alii sermo scientiae: hic erit sermo
intellegentiae3 et consilii. Alii fides in eodem spiritu: hic erit
spiritus religionis et timoris dei. Alii donum curationum, alii
virtutum: hic erit valentiae spiritus. Alii prophetia, alii distinctio
spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum:
hic erit agnitionis spiritus. [9] Vide apostolum et in distributione

8. 2 spirante R3: sperante MR1        3 quaero an scribendum fuerit hic erit spiritus
intellegentiae


8. b cf. Isa. 3: 3         c Luke 16: 16         d Eph. 4: 8; cf. Ps. 68: 18
e 1 Cor. 4: 15; Gal. 4: 19            f Joel 2: 28          g Gal. 4:4          h Isa. 11: 2


560 TERTULLIAN V. 8

facienda unius spiritus et in specialitate interpretanda prophetae
conspirantem. Possum dicere, ipsum quod4 corporis nostri per
multa et diversa membra unitatem charismatum variorum com-
pagini adaequavit, eundem et corporis humani et spiritus sancti
dominum ostendit, qui merita5 charismatum noluerit esse in
corpore spiritus quae nec in corpore humano collocavit, qui de
dilectione quoque omnibus charismatibus praeponenda apostolum
instruxerit principali praecepto, quod probavit et Christus, [10] Diliges
dominum de totis praecordiis et totis viribus et tota anima tua
et proximum tuum tanquam te ipsum. Et si quod6 in lege scriptum
esset commemorat, in aliis linguis et in aliis labiis locuturum
creatorem, cum hac commemoratione charisma linguarum con-
firmat, nec hic potest videri alienum charisma creatoris praedica-
tione confirmasse. [11] Aeque praescribens silentium mulieribus in
ecclesia, ne quid discendi duntaxat gratia loquantur (ceterum
prophetandi ius et illas habere iam ostendit, cum mulieri etiam
prophetanti velamen imponit), ex lege accipit subiciendae feminae
auctoritatem, quam, ut semel dixerim, nosse non debuit nisi in
destructionem. [12] Sed ut iam a spiritalibus recedamus, res ipsae
probare debebunt quis nostrum temere deo suo vindicet, et an
nostrae parti7 possit opponi, haec et si creator repromisit in suum
Christum nondum revelatum, ut Iudaeis tantum destinatum,
suas habitura in suo tempore in suo Christo et in suo populo
operationes. Exhibeat itaque Marcion dei sui dona, aliquos pro-
phetas, qui tamen non de humano sensu sed de dei spiritu sint
locuti, qui et futura praenuntiarint et cordis occulta traduxerint;
edat aliquem psalmum, aliquam visionem, aliquam orationem,
duntaxat spiritalem, in ecstasi, id est amentia,8 si qua linguae
interpretatio accessit; probet etiam mihi mulierem apud se
prophetasse ex illis suis sanctioribus feminis magnidicam: si haec

8. 4 ipsum quod Kroy.: ipsum, qui MR edd.         5 merita R1 mg.: meritum
MR3         6 Et si quod Kroy.: quod etsi MR edd. [sed desideratur quoque scriptum
est]         7 an nostrae parti Rig.: a nostrae partis MR1: quia nostrae parti R3
8
amentia R: in amentia MF


8. i Luke 10: 27         j Gen. 3: 16


562 TERTULLIAN V. 8

omnia facilius a me proferuntur, et utique conspirantia regulis
et dispositionibus et disciplinis creatoris, sine dubio dei mei
erit et Christus et spiritus et apostolus. Habet professionem
meam qui voluerit eam exigere.

9. [1] Interim Marcionites nihil huiusmodi exhibebit, qui timct
iam1 pronuntiare cuius magis Christus nondum sit revelatus. Sicut
meus expectandus est, qui a primordio praedicatus est, illius
idcirco non est, quia non a primordio sit. Melius nos credimus in
Christum futurum quam haereticus in nullum.2 [2] Mortuorum resur-
rectionem quomodo quidam tunc negarint prius dispiciendum
est. Utique eodem modo quo et nunc; siquidem semper resurre-
ctio carnis negatur. Ceterum animam et sapientium plures divinam
vindicantes salvam repromittunt, et vulgus ipsum ea praesum-
ptione defunctos colit qua animas eorum manere confidit: ceterum
corpora aut ignibus statim aut feris aut etiam diligentissime
condita temporibus tamen aboleri manifestum est. Si ergo carnis
resurrectionem3 negantes apostolus retundit, utique adversus illos
tuetur quod illi negabant, carnis scilicet resurrectionem. Habes
compendio responsum. [3] Cetera iam ex abundanti. Nam et ipsum
quod mortuorum resurrectio dicitur, exigit defendi proprietates
vocabulorum. Ita vocabulum mortuum non est nisi quod amisit
animam, de cuius facultate vivebat. Corpus est quod amittit
animam et amittendo fit mortuum; ita mortui vocabulum corpori
competit. Porro si resurrectio mortui est, mortuum autem non
aliud est quam corpus, corporis erit resurrectio. [4] Sic et resurre-
ctionis vocabulum non aliam rem vindicat quam quae cecidit.
Surgere enim potest dici et quod omnino non cecidit, quod semper
retro iacuit. Resurgere autem non est nisi eius quod cecidit;

9. 1 timet iam R3: tum etiam MR1         2 in ullum voluit Kroy.         3 quaero
an scribendum fuerit
mortuorum resurrectionem, quam quidem apostolus ipse
defendit, 1 Cor. 15: 12
: carnis secl. Kroy.


564 TERTULLIAN V. 9

iterum enim surgendo, quia cecidit, resurgere dicitur. RE enim
syllaba iterationi semper adhibetur. Cadere ergo dicimus corpus
in terram per mortem, sicut et res ipsa testatur, ex dei lege. Cor-
pori enim dictum est, Terra es et in terram ibis. Ita quod de terra
est ibit in terram. Hoc cadit quod in terram abit,4 hoc resurgit
quod cadit. [5] Quia per hominem mors, et per hominem resurrectio.
Hic mihi et Christi corpus ostenditur in nomine hominis, qui
constat ex corpore, ut saepe iam docuimus. Quodsi sic in Christo
vivificamur omnes sicut mortificamur in Adam, quando in Adam
corpore mortificemur, sic necesse est in Christo corpore vivifice-
mur. Ceterum similitudo non constat si non in eadem substantia
mortificationis in Adam, vivificatio concurrat in Christo. Sed
interposuit adhuc aliquid de Christo, et propter praesentem dis-
ceptationem non omittendum. [6] Tanto magis enim probabitur
carnis resurrectio, quanto Christum eius dei ostendero apud quem
creditur carnis resurrectio. Cum dicit, Oportet enim regnare eum,
donec ponat inimicos eius sub pedes eius, iam quidem et ex hoc
ultorem deum edicit, atque exinde ipsum qui hoc Christo repro-
miserit: Sede ad dexteram meam donec ponam inimicos tuos
scabellum pedum tuorum: virgam virtutis tuae emittet dominus
ex Sion, et dominabitur in medio inimicorum tuorum tecum.
[7] Sed necesse est ad meam sententiam pertinere defendam eas
scripturas quas et Iudaei nobis avocare conantur. Dicunt denique
hunc psalmum in Ezechiam cecinisse, quia is sederit ad dexteram
templi, et hostes eius averterit deus et absumpserit; propterea
igitur et cetera, Ante luciferum ex utero generavi te, in Ezechiam
convenire et in Ezechiae nativitatem. Nos edimus evangelia (de
quorum fide aliquid utique iam in tanto opere istos confirmasse
debemus), nocturna nativitate declarantia dominum, ut hoc sit
ante luciferum, et ex stella magis intellecta, et ex testimonio an-
geli qui nocte pastoribus annuntiavit natum esse cum maxime

9. 4 cadit quod in terram abit Ciacconius: abit quod in terram ibit libri omnes


9. a Gen.3:19         b Ps. 110: 1 sq.         c Ps. 110:3


566 TERTULLIAN V. 9

Christum, et ex loco partus, in diversorium enim ad noctem conveni-
tur. [8] Fortassean et mystice factum sit ut nocte Christus nasceretur,
lux veritatis futurus ignorantiae tenebris. Sed nec, Generavi te,
edixisset deus, nisi filio vero.5 Nam etsi de toto populo ait, Filios
generavi, sed non adiecit Ex utero. Cur autem adiecit Ex utero
tam vane, quasi aliqui hominum ex utero natus dubitaretur, nisi
quia curiosius voluit intellegi in Christum: Ex utero generavi te,
id est ex solo utero, sine viri semine, carni deputans <quod> ex
utero, spiritui quod ex ipso. His accedit,6 Tu es sacerdos in aevum.
Nec sacerdos autem Ezechias, nec in aevum, etsi fuisset. Secun-
dum ordinem, inquit, Melchisedec. [9] Quid Ezechias ad Melchisedec
altissimi sacerdotem, et quidem non circumcisum, qui Abra-
ham circumcisum iam accepta decimarum oblatione benedixit?
At in Christum conveniet ordo Melchisedec, quoniam quidem
Christus proprius et legitimus dei antistes, praeputiati sacerdotii
pontifex, tum in nationibus constitutus, a quibus magis suscipi
habebat, cognituram se quandoque circumcisionem et Abra-
hae gentem, cum ultimo venerit, acceptatione et benedictione
dignabitur. Est et alius psalmus ita incipiens: Deus, iudicium
tuum regi da, id est Christo regnaturo, et iustitiam tuam filio
regis, id est populo Christi. [10] Filii enim eius sunt qui in ipso rena-
scuntur. Sed et hic psalmus Salomoni canere dicetur. Quae tamen
soli competunt Christo docere non poterunt etiam cetera non ad
Salomonem, sed ad Christum pertinere? Descendit, inquit, tan-
quam imber super vellus, et velut stillae destillantes in terram;
placidum descensum eius et insensibilem describens de caelo in
carnem. Salomon autem etsi descendit alicunde, non tamen sicut
imber, quia non de caelo. Sed simpliciora quaeque proponam.
[11] Dominabitur, inquit, a mari ad mare, et a flumine usque ad

9. 5 filio vero Ciacconius: filio puero libri omnes         6 <[quod> ex utero, spiritui
quod ex ipso. His accedit Kroy.: ex utero spiritus. Quod et ipso hic accedit MR


9. d Isa. 1:2         e Ps. 110:4         f Gen. 14: 19         g Ps. 72: 1         h Ps. 72:6,
8, 11, 17-19


568 TERTULLIAN V. 9

terminos terrae. Hoc soli datum est Christo; ceterum Salomon
uni et modicae Iudaeae imperavit. Adorabunt illum omnes reges.
Quem omnes, nisi Christum? Et servient ei omnes nationes. Cui
omnes, nisi Christo? Sit nomen eius in aevum. Cuius nomen in
aeternum,7 nisi Christi? Ante solem manebit nomen eius. Ante
solem enim sermo dei, id est Christus. [12] Et benedicentur in illo
universae gentes. In Salomone nulla natio benedicitur, in Christo
vero omnis. Quid nunc, si et deum eum iste psalmus demonstrat?
Et beatum eum dicent: quoniam, Benedictus dominus deus
Israelis, qui facit mirabilia solus: benedictum nomen gloriae eius,
et replebitur universa terra gloria eius. [13] Contra Salomon, audeo
dicere, etiam quam habuit in deo gloriam amisit per mulierem
in idololatriam usque pertractus. Itaque cum in medio psalmo
illud quoque positum sit: Inimici eius pulverem lingent, subiecti
utique pedibus ipsius, ad illud pertinebit propter quod hunc
psalmum et intuli et ad meam sententiam defendi, ut confirma-
verim et regni gloriam et inimicorum subiectionem secundum
dispositionem creatoris, consecuturus8 non alium credendum
quam creatoris.

10. [1] Revertamur nunc ad resurrectionem, cui et alias quidem pro-
prio volumine satisfecimus, omnibus haereticis resistentes; sed nec
hic desumus, propter eos qui illud opusculum ignorant. Quid, ait,
facient qui pro mortuis baptizantur, si mortui non resurgunt? Vi-
derit institutio ista. Kalendae, si forte, Februariae respondebunt illi,
pro mortuis petere.1 Noli ergo apostolum novum statim auctorem
aut confirmatorem eius denotare, ut tanto magis sisteret carnis
resurrectionem, quanto illi qui vane pro mortuis baptizarentur,

9. 7 in aeternum Pam.: aeternum MR         8 consecuturus Rig.: consecuturum MR
10. 1 pro mortuis petere: quomodo antecedentibus accommodetur haec incisio non bene
intellego


9. i Ps. 72: 9


570 TERTULLIAN V. 10

fide resurrectionis hoc facerent. [2] Habemus illum alicubi unius
baptismi definitorem. Igitur et pro mortuis tingui pro corporibus
est tingui; mortuum enim corpus ostendimus. Quid facient qui
pro corporibus baptizantur, si corpora non resurgunt? Atque adeo
recte hunc gradum figimus, ut et apostolus secundam disceptatio-
nem aeque de corpore induxerit. Sed dicent quidam, Quomodo
mortui resurgent? quo autem corpore venient? [3] Defensa etenim
resurrectione, quae negabatur, consequens erat de qualitate cor-
poris retractare, quae non videbatur. Sed de ista cum aliis con-
gredi convenit. Marcion enim in totum carnis resurrectionem non
admittens et soli animae salutem repromittens, non qualitatis sed
substantiae facit quaestionem. Porro et ex his manifestissime ob-
ducitur quae apostolus ad qualitatem corporis tractat propter
illos qui dicunt, Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore
venient? Iam enim praedicavit resurrecturum esse corpus, si2 de
corporis qualitate tractavit. [4] Denique si proponit exempla grani
tritici, vel alicuius eiusmodi, quibus det corpus deus prout volet,
si unicuique seminum proprium ait esse corpus, ut aliam quidem
carnem hominum, aliam vero pecudum et volucrum, et corpora
caelestia atque terrena, et aliam gloriam solis, et lunae aliam, et
stellarum aliam,—nonne carnalern et corporalem portendit
resurrectionem, quam per carnalia et corporalia exempla com-
mendat? nonne etiam ab eo deo eam spondet a quo sunt et
exempla? Sic et resurrectio, inquit. [5] Quomodo? Sicut et granum,
corpus seritur corpus resurgit. Seminationem denique vocavit
dissolutionem corporis in terram, quia seritur in corruptela, <in
dedecoratione, in infirmitate, resurgit autem in incorruptelam,>3
in honestatem, in virtutem. Cuius ille ordo in dissolutione, eius
et hic in resurrectione corporis, scilicet sicut et granum. Ceterum
si auferas corpus resurrectioni quod dedisti dissolutioni, ubi con-
sistet diversitas exitus? Proinde et si seritur animale, resurgit
spiritale, etsi habet aliquod proprium corpus anima vel spiritus,

10. 2 si Oeh.: id MR edd.         3 post in corruptela iamdudum haec intercidisse
suspicabar
<in dedecoratione, in infirmitate, resurgit autem in incorruptelam>:
assentitur Kroy.


10. a cf. Eph. 4:5


572 TERTULLIAN V. 10

ut possit videri corpus animale animam significare et corpus
spiritale spiritum, non ideo animam dicit in resurrectione spiritum
futuram, sed corpus, quod cum anima nascendo et per animam
vivendo animale dici capit, futurum spiritale dum per spiritum
surgit in aeternitatem. [6] Denique si non anima, sed caro seminatur
in corruptela, dum dissolvitur in terram, iam non anima erit
corpus animale, sed caro quae fuit corpus animale, siquidem de
animali efficitur spiritale, sicut et infra dicit, Non primum quod
spiritale. Ad hoc enim et de ipso Christo praestruit: [7] Factus primus
homo Adam in animam vivam, novissimus Adam in spiritum
vivificantem; licet stultissimus haereticus noluerit ita esse, domi-
num enim posuit novissimum pro novissimo Adam, veritus scilicet
ne, si et dominum novissimum haberet Adam, et eiusdem Chri-
stum defenderemus in Adam novissimo cuius et primum. [8] Sed
falsum relucet. Cur enim primus Adam, nisi quia et novissimus
Adam? Non habent ordinem inter se nisi paria quaeque et eius-
dem vel nominis vel substantiae vel auctoris. Nam etsi potest in
diversis quoque esse aliud primum, aliud novissimum, sed unius
auctoris. Ceterum si et auctor alius, et ipse quidem potest novis-
simus dici. Quod tamen intulerit, primum est; novissimum autem,
si primo par sit. Par autem primo non est, quia non eiusdem
auctoris est. Eodem modo et in nomine hominis revincetur. [9] Pri-
mus, inquit, homo de humo terrenus, secundus dominus de caelo.
Quare secundus, si non homo, quod et primus? Aut numquid et
primus dominus, si et secundus? Sed sufficit si in evangelio filium
hominis adhibet Christum,4 et hominem et in homine Adam eum
negare non poterit. [10] Sequentia quoque eum comprimunt. Cum
enim dicit apostolus, Qualis qui de terra, homo scilicet, tales et
terreni, homines utique, ergo et qualis qui de caelo homo, tales
et qui de caelo homines. Non enim poterat hominibus terrenis
non homines caelestes opposuisse, ut statum ac spem studiosius

10. 4 virgulam post Christum transtulit Kroy.


574 TERTULLIAN V. 10

distingueret in appellationis societate. Statu enim ac spe dicit
terrenos atque caelestes, homines tamen ex pari, qui secundum
exitum aut in Adam aut in Christo deputantur. Et ideo iam ad
exhortationem spei caelestis, Sicut portavimus, inquit, imaginem
terreni, portemus et imaginem caelestis, non ad substantiam ullam
referens resurrectionis, sed ad praesentis temporis disciplinam.
[11] Portemus enim, inquit, non portabimus, praeceptive, non promis-
sive, volens nos sicut ipse incessit ita incedere, et a terreni, id est
veteris, hominis imagine abscedere, quae est carnalis operatio.
Denique quid subiungit? Hoc enim dico, fratres, quia caro et
sanguis regnum dei non possidebunt, opera scilicet carnis et
sanguinis, quibus et ad Galatas scribens abstulit dei regnum,
solitus et alias substantiam pro operibus substantiae ponere, ut
cum dicit eos qui in carne sunt deo placere non posse. Quando
enim placere poterimus deo, nisi dum in carne hac sumus? [12] Aliud
tempus operationis nullum opinor est. Sed si in carne quamquam
constituti carnis opera fugiamus, tum non erimus in carne, dum
non in substantia carnis non sumus, sed in culpa. Quodsi in
nomine carnis, opera non substantiam carnis iubemur exponere,
operibus ergo carnis, non substantiae carnis, in nomine carnis
denegatur dei regnum. [13] Non enim id damnatur in quo male fit,
sed id quod fit. Venenum dare scelus est, calix tamen in quo datur
reus non est. Ita et corpus carnalium operum vas est, anima est
autem quae in illo venenum alicuius mali facti temperat. Quale
est autem ut, si anima auctrix operum carnis merebitur dei
regnum per expiationem eorum quae in corpore admisit, corpus
ministrum solummodo in damnatione permaneat? Venefico
absoluto calix erit puniendus? Et tamen non utique carni defen-
dimus dei regnum, sed resurrectionem substantiae suae, quasi
ianuam regni, per quam aditur. [14] Ceterum aliud resurrectio, aliud
regnum. Primo enim resurrectio, dehinc regnum. Resurgere

10. b cf. Gal. 5: 19 sqq.         c cf. Rom. 8: 8


576 TERTULLIAN V. 10

itaque dicimus carnem, sed mutatam consequi rcgnum. Resur-
gent enim mortui incorrupti, illi scilicet qui fuerant corrupti
dilapsis corporibus in interitum. Et nos mutabimur, in atomo, in
oculi momentaneo motu. Oportet enim corruptivum hoc, tenens
utique carnem suam dicebat apostolus, induere incorruptelam, et
mortale hoc immortalitatem, ut scilicet habilis substantia efficia-
tur regno dei. Erimus enim sicut angeli. Haec erit demutatio
carnis, sed resuscitatae. Aut si nulla erit, quomodo induet incor-
ruptelam et immortalitatem? [15] Aliud igitur facta per demuta-
tionem tunc consequetur dei regnum, iam non caro nec sanguis,
sed quod illi corpus deus dederit. Et ideo recte apostolus: Caro
et sanguis regnum dei non consequentur, demutationi illud
adscribens, quae accedit resurrectioni. [16] Si autem tunc fiet verbum
quod scriptum est apud creatorem, Ubi est, mors, victoria tua
vel contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? (verbum autem
hoc creatoris est per prophetam), eius erit et res, id est regnum,
cuius et verbum fiet in regno. Nec alii deo gratias dicit quod
nobis victoriam utique de morte referre praestiterit, quam illi a
quo verbum insultatorium de morte et triumphatorium accepit.

11. DE EPISTULA SECUNDA AD CORINTHIOS. [1] Si deus com-
mune vocabulum factum est vitio erroris humani, quatenus
plures dei dicuntur atque creduntur in saeculo, benedictus tamen
deus domini nostri1 Iesu Christi non alius quam creator intel-
legetur qui et universa benedixit, habes Genesim; et ab universis
benedicitur, habes Danielem. Proinde si pater potest dici sterilis
deus,2 nullius magis nomine quam creatoris;3 misericordiarum
tamen pater idem erit qui misericors et miserator et misericordiae
plurimus est dictus. [2] Habes apud Ionam cum ipso misericordiae
exemplo quam Ninivitis exorantibus praestitit: facilis et Ezechiae
fletibus flecti, et Achab marito lezabelis deprecanti sanguinem

11. 1 domini nostri GR3: domini mei R1 (et fortasse M prima manu)         2 sterilis
deus Kroy.: sterilis dei MR edd.         3 nullius magis nomine quam creatoris
quid sibi velint haec verba vix intellego: seclusit Kroy.


10. d cf. Matt. 22: 30; Luke 20: 36         e cf. Isa. 25: 8         11. a cf. Gen. 1: 22
b cf. Dan. 3: 52 LXX; Song of III Ch. 3         c cf. Jonah 4:2         d cf. 2 Kgs.
20: 5 sqq.


578 TERTULLIAN V. 11

ignoscere Nabuthae, et David agnoscenti delictum Statim indul-
gere, malens scilicet paenitentiam peccatoris quam mortem,
utique ex misericordiae affectu. Si quid tale Marcionis deus edidit
vel edixit, agnoscam patrem misericordiarum. [3] Si vero ex eo
tempore hunc titulum ei adscribit quo revelatus, quasi exinde
sit pater misericordiarum quo liberare instituit genus humanum,
atquin et nos ex eo tempore negamus illum ex quo dicitur revela-
tus. Non potest igitur aliquid ei adscribere quem tunc ostendit
cum aliquid ei adscribit. Si enim prius constaret eum esse, tunc
et adscribi ei potest. Accidens enim est quod adscribitur, acciden-
tia autem antecedit ipsius rei ostensio cui accidunt, maxime cum
iam alterius est quod adscribitur ei qui prius non sit ostensus.
Tanto magis negabitur esse, quanto per quod affirmatur esse eius
est qui iam ostensus est. [4] Sic et testamentum novum non alterius
erit quam qui illud repromisit; etsi non littera, at eius spiritus;
hoc erit novitas. Denique qui litteram tabulis lapideis inciderat,
idem et de spiritu edixerat, Effundam de meo spiritu in omnem
carnem. Et si littera occidit, spiritus vero vivificat, eius utrumque
est qui ait, Ego occidam et ego vivificabo, percutiam et sanabo.
Olim duplicem vim creatoris vindicavimus, et iudicis et boni,
littera occidentis per legem et spiritu vivificantis per evangelium.
Non possunt duos deos facere quae, etsi diversa, apud unum
recenseri praevenerunt. [5] Commemorat et de velamine Moysi, quo
faciem tegebat incontemplabilem filiis Israel. Si ideo ut claritatem
maiorem defenderet novi testamenti quod manet in gloria, quam
veteris quod evacuari habebat, hoc et meae convenit fidei prae-
ponenti evangelium legi, et vide ne magis meae. Illic enim erit
superponi quid, ubi fuerit et illud cui superponitur. At cum dicit,

11. e cf. 1 Kgs. 21: 27 sqq.         f cf. 2 Sam. 12: 13         g cf. Ezek.33:11
h Joel 2: 28         i Deut. 32: 39


580 TERTULLIAN V. 11

Sed obtunsi sunt sensus mundi, non utique creatoris, sed populi
qui in mundo est. De Israele enim dicit, Ad hodiernum usque
velamen idipsum in corde eorum. Figuram4 ostendit fuisse vela-
men faciei in Moyse velaminis cordis in populo, quia nec nunc
apud illos perspiciatur Moyses corde, sicut nec facie tunc. [6] Quid
est ergo adhuc velatum in Moyse quod pertineat ad Paulum, si
Christus creatoris a Moyse praedicatus nondum venit? quomodo
iam operta et velata adhuc denotantur corda Iudaeorum, non-
dum exhibitis praedicationibus Moysi, id est de Christo, in quo
eum intellegere deberent? Quid ad apostolum Christi alterius,
si dei sui sacramenta Iudaei non intellegebant, nisi quia velamen
cordis illorum ad caecitatem, qua non perspexerant Christum
Moysi, pertinebat? [7] Denique quod sequitur, Cum vero converterit
ad deum, auferetur velamen, hoc Iudaeo proprie dicit apud quem
et est velamen Moysi, qui cum transierit in fidem Christi, intel-
legit Moysen de Christo praedicasse. Ceterum quomodo auferetur
velamentum creatoris in Christo dei alterius, cuius sacramenta
velasse non potuit creator, ignoti videlicet ignota? [8] Dicit ergo nos
iam aperta facie, utique cordis, quod velatum est in Iudaeis,
contemplantes Christum eadem imagine transfigurari a gloria,
qua scilicet et Moyses transfigurabatur a gloria domini, in gloriam.
Ita corporalem Moysi illuminationem de congressu domini et
corporale velamen de infirmitate populi proponens, et spirita-
lem revelationem et spiritalem claritatem in Christo superducens,
tanquam a domino, inquit, spirituum, totum ordinem Moysi figu-
ram ignorati apud Iudaeos, agniti vero apud nos Christi fuisse
testatur. [9] Scimus quosdam sensus ambiguitatem pati posse de
sono pronuntiationis aut de modo distinctionis, cum duplicitas
earum intercedit. Hanc Marcion captavit sic legendo: In quibus
deus aevi huius, ut creatorem ostendens deum huius aevi alium

11. 4 Figuram Rig.: figuratum MR: figuram tum Kroy.


582 TERTULLIAN V. 11

suggerat deum alterius aevi. Nos contra sic distinguendum dici-
mus: In quibus deus, dehinc: aevi huius excaecavit mentes
infidelium; In quibus, Iudaeis infidelibus, in quibus opertum est
aliquibus evangelium adhuc sub velamine Moysi. Illis enim deus,
labiis diligentibus eum, corde autem longe absistentibus ab eo
minatus fuerat: Aure audietis et non audietis, oculis videbitis et
non videbitis, et: Nisi credideritis nec intellegetis, et: Auferam
sapientiam sapientium et prudentiam prudentium irritam faciam.
[10] Haec autem non utique de evangelio dei ignoti abscondendo
minabatur. Ita etsi huius aevi deus, sed infidelium huius aevi
excaecat cor, quod Christum eius non ultro recognoverint de
scripturis intellegendum. Et positum in ambiguitate distinctionis
hactenus tractasse,5 ne adversario prodesset, contentus victoriae,
nae ultro possum et in totum contentionem hanc praeterisse.
[11] Simpliciori responso prae manu erit esse huius aevi dominum
diabolum interpretari, qui dixerit, propheta referente, Ero
similis altissimi, ponam in nubibus thronum meum; sicut et tota
huius aevi superstitio illi mancipata est qui excaecet infidelium
corda et inprimis apostatae Marcionis. Denique non vidit occur-
rentem sibi clausulam sensus: Quoniam deus, qui dixit ex tene-
bris lucem lucescere, reluxit in cordibus nostris ad illuminationem
agnitionis suae in persona Christi. [12] Quis dixit, Fiat lux? Et de
illuminatione6 mundi quis Christo ait, Posui te in lumen nationum,
sedentium scilicet in tenebris et in umbra mortis? Cui respondet
spiritus in psalmo ex providentia futuri: Significatum est, inquit,
super nos lumen personae tuae, domine. Persona autem dei Chri-
stus dominus. Unde et apostolus supra, Qui est imago, inquit, dei.
Igitur si Christus persona creatoris dicentis, Fiat lux, et Christus

11. 5 Et positum etc.: syntaxi perquam dissolutae medelam adhibere nolebam: sensus vix
latet         
6 de illuminatione Pam.: illuminationem MR


11. j cf. Isa. 29: 13         k Isa. 6: 10         l Isa. 7: 9         m Isa. 29: 14         n Isa.
14: 14         o Gen. 1:2         p Isa. 49: 6         q Isa. 9:2         r Ps. 4: 6


584 TERTULLIAN V. 11

et apostoli et evangelium et velamen et Moyses et tota series,
secundum testimonium clausulae creatoris est, dei huius aevi,
certe non eius qui nunquam dixit, Fiat lux. Praetereo hic et de
alia epistula, quam nos ad Ephesios praescriptam habemus,
haeretici vero ad Laodicenos. [13] Ait enim meminisse nationes quod
illo in tempore cum essent sine Christo, alieni ab Israele, sine
conversatione et testamentis et spe promissionis, etiarn sine deo7
essent, in mundo utique, etsi de creatore. Ergo si nationes sine
deo dixit esse, deus autem illis diabolus est, non creator, apparet
dominum aevi huius eum intellegendum quem nationes pro deo
receperunt, non creatorem, quem ignorant. [14] Quale est autem ut
non eiusdem habeatur thesaurus in fictilibus vasis nostris cuius
et vasa sunt? Nam si gloria dei est in fictilibus vasis tantum the-
sauri haberi, vasa autem fictilia creatoris sunt, ergo et gloria
creatoris est, cuius vasa eminentiam virtutis dei sapiunt, et virtus
ipsa; quia propterea in vasa fictilia commissa sunt, ut eminentia
eius probaretur. [15] Ceterum iam non erit alterius dei gloria ideoque
nec virtus, sed magis dedecus et infirmitas, cuius eminentiam
fictilia et quidem aliena ceperunt. Quodsi haec sunt fictilia vasa,
in quibus tanta nos pati dicit, in quibus etiam mortificationem
circumferimus dei,8 satis ingratus deus et iniustus, si non et hanc
substantiam resuscitaturus est, in qua pro fide eius tanta toleran-
tur, in qua et mors Christi circumfertur, in qua et eminentia
virtutis consecratur. Sed enim proponit, Ut et vita Christi mani-
festetur in corpore nostro, scilicet sicut et mors eius circumfertur
in corpore. De qua ergo Christi vita dicit? qua nunc vivimus in
illo? [16] Et quomodo in sequentibus non ad visibilia nec ad tempo-
ralia, sed ad invisibilia et ad aeterna, id est non ad praesentia,
sed ad futura exhortatur? Quodsi de futura vita dicit Christi, in
corpore eam dicens apparituram, manifeste carnis resurrectionem
praedicavit, exteriorem quidem hominem nostrum corrumpi

11. 7 sine deo Pam.: sine domino MR         8 dei MR: domini Pam.


11. s cf. Eph. 2: 12


586 TERTULLIAN V. 11

dicens, et non quasi aeterno interitu post mortem, verum labo-
ribus et incommodis, de quibus praemisit adiciens, Et non defici-
emus. Nam et interiorem hominem nostrum renovari de die in
diem dicens hic utrumque demonstrat, et corporis corruptionem
ex vexatione temptationum et animi renovationem ex contem-
platione promissionum.

12. [1] Terreni domicilii nostri1 non sic ait habere nos domum aeter-
nam, non manu factam, in caelo, quia quae manu facta sit crea-
toris intereat in totum dissoluta post mortem. Haec enim ad
mortis metum et ad ipsius dissolutionis contristationem consolan-
dam retractans etiam per sequentia manifestius, cum subicit in-
gemere nos de isto tabernaculo corporis terreni, quod de caelo est
superindui cupientes; siquidem et despoliati non inveniemur nudi,
id est recipiemus quod despoliati sumus, id est corpus. Et rursus:
Etenim qui sumus in isto tabernaculo corporis, ingemimus quod
gravemur, nolentes exui sed superindui. [2] Hic enim expressit quod
in prima epistula strinxit: Et mortui resurgent incorrupti, qui
iam obierunt, et nos mutabimur, qui in carne fuerimus depre-
hensi a deo. Et illi2 enim resurgent incorrupti, recepto scilicet
corpore, et quidem integro, ut ex hoc sint incorrupti; et hi pro-
pter temporis ultimum iam momentum et propter merita vexatio-
num antichristi compendium mortis, sed mutati, consequentur
superinduti magis quod de caelo est quam exuti corpus. [3] Ita si
hi super corpus induent caeleste illud, utique et mortui recipient
corpus, super quod et ipsi induant incorruptelam de caelo; quia
et de illis ait, Necesse est corruptivum istud induere incorruptelam
et mortale istud immortalitatem. Illi induunt cum receperint cor-
pus, isti superinduunt quia non amiserint corpus, et ideo non
temere dixit nolentes exui corpore sed superindui, id est nolentes
mortem experiri sed vita praeveniri, uti devoretur mortale hoc a

12. 1 hunc in modum rescribendum olim suspicabar: Ita et post dissolutionem terreni
domicilii nostri: paene assentitur Kroy.         2 Et illi R3 edd.: hi et illi MR1


12. a 1 Cor. 15: 52         b 1 Cor. 15: 53


588 TERTULLIAN V. 12

vita, dum eripitur morti per superindumentum demutationis. [4] Ideo
quia ostendit hoc melius esse, ne contristemur mortis si forte
praeventu, et arrabonem nos spiritus dicit a deo habere, quasi
pignoratos in eandem spem superindumenti, et abesse a domino,
quamdiu in carne sumus, ac propterea debere boni ducere abesse
potius a corpore et esse cum domino, ut et mortem libenter ex-
cipiamus. Atque adeo omnes ait nos oportere manifestari ante tri-
bunal Christi, ut recipiat unusquisque quae per corpus admisit
sive bonum sive malum. [5] Si enim tunc retributio meritorum,
quomodo iam aliqui cum deo poterunt deputari? Et tribunal
autem nominando et dispunctionem boni ac mali operis utriusque
sententiae iudicem ostendit, et corporum omnium repraesenta-
tionem confirmavit. Non enim poterit quod corpore admissum
est non corpore iudicari. Iniquus enim deus, si non per id punitur
quis aut iuvatur per quod operatus est. [6] Si qua ergo conditio nova
in Christo, vetera transierunt, ecce nova facta sunt omnia, im-
pleta est Esaiae prophetia. Si etiam iubet ut mundemus nos ab
inquinamento carnis et sanguinis, non substantiam <negat, sed
opera substantiae>3 capere regnum dei. Si et virginem sanctam
destinat ecclesiam adsignare Christo, utique ut sponsam sponso,
non potest imago coniungi inimico veritatis rei ipsius. Si et
pseudapostolos dicit operarios dolosos transfiguratores sui, per
hypocrisin scilicet, conversationis non praedicationis adulteratae
reos taxat. [7] Adeo de disciplina, non de divinitate dissidebatur.
Si transfiguratur satanas in angelum lucis, non potest hoc dirigi
in creatorem. Deus enim non angelus creator; in deum lucis, non
in angelum, transfigurare se dictus esset, si non eum satanan
significaret quem et nos et Marcion angelum novimus. [8] De paradiso

12. 3 <negat, sed opera substantiae> supplenda vidit Kroy.


12. c cf. Isa. 43: 19


590 TERTULLIAN V. 12

suus stilus est ad omnem quam patitur quaestionem. Hic illud
forte mirabor, si proprium potuit habere paradisum deus nullius
terrenae dispositionis, nisi si etiam paradiso creatoris precario
usus est, sicut et mundo. Et tamen hominem tollere ad caelum
creatoris exemplum est in Helia. Magis vero mirabor dominum
optimum, percutiendi et saeviendi alienum, nec proprium saltem
sed creatoris angelum satanae colaphizando apostolo suo appli-
cuisse, et ter ab eo obsecratum non concessisse. Emendat igitur
et deus Marcionis secundum creatorem elatos aemulantem, ut
deponentem scilicet de solio dynastas. Aut numquid ipse est qui
et in corpus Iob dedit satanae potestatem, ut virtus in infirmitate
comprobaretur? [9] Quid et formam legis adhuc tenet Galatarum
castigator, in tribus testibus praefiniens staturum omne verbum?
Quid et non parsurum se peccatoribus comminatur, lenissimi dei
praedicator? Immo et ipsam durius agendi in praesentia potesta-
tem a domino datam sibi affirmat. Nega nunc, haeretice, timeri
deum tuum, cuius apostolus timebatur!

13. DE EPISTULA AD ROMANOS. [1] Quanto opusculum profliga-
tur, breviter iam retractanda sunt quae rursus occurrunt, quae-
dam vero tramittenda, quae saepius occurrerunt. Piget de lege
adhuc congredi, qui totiens probaverim concessionem eius nul-
lum argumentum praestare diversi dei in Christo, praedicatam
scilicet et repromissam in Christum apud creatorem, quatenus
et ipsa epistula legem plurimum videtur excludere. [2] Sed et iudicem
deum ab apostolo circumferri saepe iam ostendimus et in iudice
ultorem et creatorem in ultore. Itaque et hic, cum dicit, Non
enim me pudet evangelii, virtus enim dei est in salutem omni
credenti, Iudaeo et Graeco, quia iustitia dei in eo revelatur ex
fide in fidem, sine dubio et evangelium et salutem iusto deo depu-
tat, non bono, ut ita dixerim secundum haeretici distinctionem,

12. d cf. 2 Kgs. 2: 11


592 TERTULLIAN V. 13

transferenti ex fide legis in fidem evangelii, suae utique legis et
sui evangelii. Quoniam et iram1 dicit revelari de caelo super
impietatem et iniustitiam hominum qui veritatem in iniustitia
detineant. [3] Cuius dei ira? Utique creatoris. Ergo et veritas eius
erit cuius et ira quae revelari habet in ultionem veritatis. Etiam
adiciens, Scimus autem iudicium dei secundum veritatem esse,
et iram ipsam probavit, ex qua venit iudicium pro veritate, et
veritatem rursus eiusdem dei confirmavit cuius iram probavit
probando iudicium. Aliud est si veritatem dei alterius in iniustitia
detentam creator iratus ulciscitur. [4] Quantas autem foveas in ista
vel maxime epistula Marcion fecerit, auferendo quae voluit, de
nostri instrumenti integritate parebit. Mihi sufficit, quae proinde
eradenda non vidit, quasi neglegentias et caecitates eius accipere.
Si enim iudicabit deus occulta hominum, tam eorum qui in lege
deliquerunt quam eorum qui sine lege, quia et hi legem ignorant
et natura faciunt quae sunt legis, utique is deus iudicabit cuius
sunt et lex et ipsa natura, quae legis est instar ignorantibus legem.
Iudicabit autem quomodo? [5] Secundum evangelium, inquit, per
Christum. Ergo et evangelium et Christus illius sunt cuius et lex
et natura, quae per evangelium et Christum vindicabuntur a
deo2 illo iudicio dei quod et supra, secundum veritatem. Ergo
qua defendenda3 reveletur de caelo ira, non nisi a deo irae, ita
et hic sensus pristino cohaerens, in quo iudicium creatoris edicitur,
non potest in alium deum referri, qui nec iudicat nec irascitur,
sed in illum cuius dum haec sunt, iudicium dico et iram, etiam
illa ipsius sint necesse est per quae4 haec habent transigi, evange-
lium et Christus. [6] Et ideo vehitur in transgressores legis, docentes
non furari et furantes, ut homo dei legis, non ut creatorem ipsum
his modis tangens, qui et furari vetans fraudem mandaverit in

13. 1 iram dei Pam.         2 a deo Lat.: adeo MR         3 defendenda ea
voluit Eng.: malim equidem defendendae ei         4 per quae Lat.: per quem MR


594 TERTULLIAN V. 13

Aegyptios auri et argenti, quemadmodum et cetera in illum retor-
quent. Scilicet apostolus verebatur convicium deo palam facere,
a quo non verebatur divertisse? [7] Adeo autem Iudaeos incesserat,
ut ingesserit propheticam increpationem: Propter vos nomen dei
blasphematur. Quam ergo perversum, ut ipse blasphemaret eum
cuius blasphemandi causa malos exprobrat! Praefert et circum-
cisionem cordis praeputiationi; apud deum legis est facta
circumcisio cordis, non carnis, spiritu, non littera. Quodsi haec
est circumcisio Hieremiae: Et circumcidemini praeputia cordis,
sicut et Moyses: Circumcidemini duricordiam vestram, eius erit
spiritus circumcidens cor cuius et littera metens carnem, eius5 et
Iudaeus qui in occulto cuius et Iudaeus in aperto, quia nec
Iudaeum nominare vellet apostolus non Iudaeorum dei servum.
[8] Tunc lex, nunc iustitia dei per fidem Christi. Quae est ista distin-
ctio? Servivit deus tuus dispositioni creatoris, dans ei tempus et
legi eius: an eius tunc cuius et nunc? Eius lex cuius et fides Christi;
distinctio dispositionum est, non deorum. [9] Monet iustificatos ex
fide Christi, non ex lege, pacem ad deum habere. Ad quem?
Cuius nusquam fuimus hostes, an cuius legi et naturae rebellavi-
mus? Nam si in eum competit pax cum quo fuit bellum, ei et
iustificabimur, et eius erit Christus ex cuius fide iustificabimur,
ad cuius pacem competit redigi hostes eius aliquando. [10] Lex autem,
inquit, subintroivit, ut abundaret delictum. Quare? ut super-
abundaret, inquit, gratia. Cuius dei gratia, si non cuius et lex?
Nisi si creator ideo legem intercalavit, ut negotium procuraret gra-
tiae dei alterius et quidem aemuli, ne dixerim ignoti, ut, quemad-
modum apud ipsum regnaverat peccatum in mortem, ita et gratia
regnaret in iustitia in vitam per Iesum Christum, adversarium

13. 5 carnem eius edd.: virgulam post carnem transtuli


13. a cf. Exod. 12: 35 sq.         b cf. Isa. 52: 5         c Jer. 4: 4         d Deut. 10: 16


596 TERTULLIAN V. 13

ipsius. [11] Propter hoc omnia concluserat lex creatoris sub
delictum, et totum mundum deduxerat in reatum, et omne os
obstruxerat, ne qui gloriaretur per illam, ut gratia servaretur in
gloriam Christi, non creatoris, sed Marcionis?6 [12] Possum et hic de
substantia Christi praestruere ex prospectu quaestionis subsecu-
turae. Mortuos enim nos inquit legi <per corpus Christi>.7 Ergo
corpus Christi, et potest corpus contendi, non statim caro. Sed
et quaecunque substantia sit, cum eius nominat corpus quem
subicit ex mortuis resurrexisse, non potest aliud corpus intellegi
quam carnis, in quam lex mortis est dicta. [13] Ecce autem et testi-
monium perhibet legi, et causa delicti eam excusat. Quid ergo
dicemus? quia lex peccatum? absit. Erubesce, Marcion. Absit.
Abominatur apostolus criminationem legis. Sed ego delictum
non scio nisi per legem. [14] O summum ex hoc praeconium legis, per
quam <non> licuit8 delictum latere! Non ergo lex seduxit, sed
peccatum per praecepti occasionem. Quid deo imputas legis quod
legi eius apostolus imputare non audet? Atquin et accumulat:
Lex sancta, et praeceptum eius iustum et bonum. [15] Si taliter vene-
ratur legem creatoris, quomodo ipsum destruat nescio. Quis dis-
cernit duos deos, iustum alium, bonum alium, cum is utrumque
debeat credi cuius praeceptum et bonum et iustum est? Si autem
et spiritalem confirmat legem, utique et propheticam, utique et
figuratam. Debeo enim et hinc constituere Christum in lege
figurate praedicatum, quo nec a Iudaeis omnibus potuerit agnosci.

14. [1] Hunc si pater rnisit in similitudinem carnis peccati, non ideo
phantasma dicetur caro quae in illo videbatur. Peccatum enim
carni supra adscripsit, et illam fecit legem peccati habitantem in
membris suis et adversantem legi sensus. Ob hoc igitur missum
filium in similitudinem carnis peccati, ut peccati carnem simili

13. 6 Marcionis? quaermdi signum posui         7 <per corpus Christi> addenda sensit
Kroy.        
8 <non> licuit necessario sed invitus scribebam: licuit MR; liquuit Gel.
alii: melius Ciacconius
liquuit delictum latens


13. e cf. Gal. 3: 22         14. a cf. Rom. 7: 23


598 TERTULLIAN V. 14

substantia redimeret, id est carnea, quae peccatrici carni similis
esset, cum peccatrix ipsa non esset. Nam et haec erit dei virtus in
substantia pari perficere salutem. [2] Non enim magnum, si spiritus
dei carnem remediaret, sed si caro consimilis peccatrici, dum caro
est, sed non peccati. Ita similitudo ad titulum peccati pertinebit,
non ad substantiae mendacium. Nam nec addidisset Peccati, si
substantiae similitudinem vellet intellegi, ut negaret veritatem;
tantum enim Carnis posuisset, non et Peccati. Cum vero tunc sic
struxit, Carnis peccati, et substantiam confirmavit, id est carnem,
et similitudinem ad vitium substantiae retulit, id est ad peccatum.
[3] Puta nunc similitudinem substantiae dictam, non ideo negabitur
substantiae veritas. Cur ergo similis vera? 1Quia vera quidem
sed non ex semine: de statu similis et vera: de censu non vero
dissimilis. Ceterum similitudo in contrariis nulla est.1 Spiritus
non diceretur carnis similitudo, quia nec caro similitudinem spiri-
tus caperet; sed phantasma diceretur, si id quod non erat videba-
tur. Similitudo autem dicitur, cum est quod videtur. Est enim,
dum alterius par est. Phantasma autem, qua hoc tantum est, non
est similitudo. [4] Et hic autem ipse edisserens quomodo nolit esse
nos in carne, cum simus in carne, ut scilicet non simus in operibus
carnis, ostendit hac ratione scripsisse, Caro et sanguis regnum dei
consequi non possunt, non substantiam damnans sed opera eius;
quae quia possunt non admitti a nobis in carne adhuc positis,
non ad reatum substantiae sed ad conversationis pertinebunt.
Item si corpus quidem mortuum propter delictum, adeo non
animae, sed corporis mors est; spiritus autem vita propter iusti-
tiam cui mors obvenit propter delictum, id est corpori. [5] Non enim
alicui restituitur nisi qui illud amisit; et ita erit resurrectio mortu-
orum dum est corporum. Nam subiungit: Qui suscitavit Christum
a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra. Adeo et carnis
resurrectionem confirmavit, absque qua nec corpus aliud dici

14. I-I locum perdifficilem hunc fere in modum interpungendum ducebam: similis et Lat.:
simili sed MR


14. b 1 Cor. 15: 50


600 TERTULLIAN V. 14

capit nec mortale aliud intellegi, et Christi substantiam corpora-
lem probavit; siquidem proinde vivificabuntur et mortalia cor-
pora nostra, quemadmodum et ille resuscitatus est, non alias
proinde nisi quia in corpore. [6] Salio et hic amplissimum abruptum
intercisae scripturae, sed apprehendo testimonium perhibentem
apostolum Israeli, quod zelum dei habeant, sui utique, non tamen
per scientiam. Deum enim, inquit, ignorantes, et suam iustitiam
sistere quaerentes, non subiecerunt se iustitiae dei; finis etenim
legis Christus in iustitia2 omni credenti. [7] Hic erit argumentatio
haeretici, quasi deum superiorem ignoravcrint Iudaei, qui adver-
sus eum iustitiam suam, id est legis suae, constituerint, non reci-
pientes Christum, finem legis. Cur ergo zelo eorum erga deum
proprium testimonium perhibet, si non et inscitiam erga eundern
deum eis exprobrat? quod zelo quidem dei agerentur, sed non per
scientiam, ignorantes scilicet eum, dum dispositiones eius in
Christo ignorant consummationem legi staturo, atque ita suam
iustitiam tuentur adversus illum. [8] Atque adeo ipse creator et
ignorantiam erga se eorum contestatur: Israel me non agnovit et
populus me non intellexit; et quod iustitiam suam magis sisterent,
docentes doctrinas praecepta hominum, nec non et congregati
essent adversus dominum et adversus Christum ipsius, ex inscitia
scilicet. Nihil igitur potest in alium deum exponi quod competit
in creatorem, quia et alias immerito apostolus Iudaeos de igno-
rantia suggillasset erga deum ignotum. [9] Quid enim deliquerant,
si iustitiam dei sui adversus eum sistebant quem ignorabant?
Atquin exclamat: O profundum divitiarum et sapientiae dei, et
investigabiles viae eius! Unde illa eruptio? Ex recordatione scilicet
scripturarum quas retro revolverat, ex contemplatione sacramen-
torum quae supra disseruerat in fidem Christi ex lege venientem.
Haec si Marcion de industria erasit, quid apostolus eius exclamat,

14. 2 iustitia MR: iustitiam Pam.


14. c Isa. 1:3         d cf. Isa. 29: 13        e cf. Ps. 2: 2


602 TERTULLIAN V. 14

nullas intuens divitias dei, tam pauperis et egeni quam qui nihil
condidit, nihil praedicavit, nihil denique habuit, ut qui in aliena
descendit? Sed enim et opes et divitiae creatoris olim absconditae,
nunc reseratae. Sic enim repromiserat: Et dabo illis thesauros
occultos, invisibiles aperiam eis. [10] Inde ergo exclamatum est: O
profundum divitiarum et sapientiae dei! cuius iam thesauri pate-
bant. Id Esaiae: et sequentia de eiusdem prophetae instrumento:
Quis enim cognovit sensum domini, aut quis consiliarius eius
fuit? quis porrexit ei, et retribuetur illi? Qui tanta de scripturis
ademisti, quid ista servasti, quasi non et haec creatoris? [11] Plane
novi dei praecepta videamus. Odio, inquit, habentes malum, et
bono adhaerentes. Aliud est enim apud creatorem, Auferte
malum de vobis, et, Declina a malo et fac bonum? Amore fraterni-
tatis invicem affectuosi; non enim id ipsum est, Diliges proximum
tanquam te? Spe gaudentes, utique dei; Bonum est enim sperare
in dominum, quam sperare in magistratus. Pressuram sustinentes:
Exaudiet enim te dominus in die pressurae. Habes psalmum.
Benedicite, et nolite maledicere: quis hoc docebit quam qui
omnia benedictionibus condidit? [12] Non altum sapientes, sed humili-
bus assentantes, ne sitis apud vos sapientes: Vae enim audiunt
per Esaiam. Malum pro malo nemini retribueritis: Et malitiae
fratris tui ne memineris. Nec vosmet ipsos ulciscentes: Mihi enim
vindictam et ego vindicabo, dicit dominus. [13] Pacem cum omnibus
hominibus habetote: ergo et legalis talio non retributionem in-
iuriae permittebat, sed inceptionem metu retributionis com-
primebat. Merito itaque totam creatoris disciplinam principali
praecepto eius conclusit, Diliges proximum tanquam te. Hoc legis
supplementum si ex ipsa lege est, quis sit deus legis iam ignoro.
Metuo ne deus Marcionis. Si vero evangelium Christi hoc prae-
cepto adimpletur, Christi autem non est creatoris, 3quo iam
contendimus? [14] Dixerit Christus an non, Ego non veni4 legem dis-
solvere sed implere, frustra de ista sententia neganda Pontus
laboravit.3 Si evangelium legem non adimplevit, ecce lex evan-
gelium adimplevit. Bene autem quod et in clausula tribunal

14. 3-3 hunc in modum haec pungenda ducebam         4 Ego non veni Gel.: ego veni MR


14. f Isa. 45: 3         g Isa. 40: 13 sq.         h 1 Cor. 5: 13; Deut. 17: 7        i Ps. 34:
14         j Lev. 19: 18         k Ps. 118: 9         l Ps. 20: 1         m cf. Isa. 5: 21        n Lev.
19: 18         o Deut. 32: 35


604 TERTULLIAN V. 14

Christi comminatur, utique iudicis et ultoris, utique creatoris,
illum certe constituens promerendum quem intentat timendum,
etiamsi alium praedicaret.

15. DE EPISTULA AD THESSALONICENSES PRIMA. [1] Breviori-
bus quoque epistulis non pigebit intendere. Est sapor et in paucis.
Occiderant Iudaei prophetas suos. Possum dicere, Quid ad apo-
stolum dei alterius, et quidem optimi, qui nec suorum delicta
damnare dicatur, quique et ipse prophetas eosdem destruendo
quodammodo perimat? Quid enim mali admisit apud illum
Israel, si occidit quos et ille reprobavit, si prior inimicam in eos
sententiam statuit? Deliquit autem apud deum ipsorum. Is expro-
brabit1 iniquitatem ad quem pertinet laesus; certe quivis alius
quam adversarius laesi. Sed nec onerasset illos imputando etiam
domini necem, Qui et dominum interfecerunt, dicendo, et pro-
phetas suos; licet suos adiectio sit haeretici. [2] Quid enim tam acer-
bum, si alterius dei praedicatorem Christum interemerunt qui sui
dei prophetas contrucidaverunt? Status autem exaggerationis,
quod et dominum et famulos eius peremissent. Denique si alterius
dei Christum, alterius prophetas peremerunt, aequavit impietates,
non exaggeravit. Aequanda autem non fuit; ergo exaggerari non
potuit nisi in eundem dominum commissa ex utroque titulo. Ergo
eiusdem dei Christus et prophetae. [3] Quam autem sanctitatem
nostram voluntatem dei dicat, ex contrariis quae prohibet agno-
sceres. Abstinere enim, inquit, a stupro, non a matrimonio: scire
unumquemque suum vas in honore tractare. Quomodo? dum
non in libidine, qua gentes. Libido autem nec apud gentes ma-
trimonio adscribitur, sed extraordinariis et non naturalibus et
portentuosis luxuriae . . . <sanctitas> est turpitudini2 quoque et

15. 1 exprobrabit Jun.: exprobravit MR         2 portentuosis luxuriae: locum
obscurum obscuriorem reddere nolebam: desideratur autem
portentuosis luxuriae <exor-
bitationibus: sanctitas> est turpitudini, vel aliquid simile


606 TERTULLIAN V. 15

immunditiae contraria, quae non matrimonium excludat sed li-
bidinem, quae vas nostrum in honore matrimonii tractet. Hunc
autem locum salva alterius, id est plenioris, sanctitatis prae-
latione tractaverim, continentiam et virginitatem nuptiis ante-
ponens, sed non prohibitis. Destructores enim dei nuptiarum, non
sectatores castitatis retundo. [4] Ait eos qui remaneant in adventum
Christi cum eis qui mortui in Christo primi resurgent, quod in
nubibus auferentur in aerem obviam domino. Agnosco his iam
tunc prospectis mirari substantias caelestes ipsam Hierusalem
quae sursum est, et per Esaiam pronuntiare, Quinam huc velut
nubes volant, tanquam columbae cum pullis ad me? Hunc ascen-
sum si Christus nobis praeparavit, ille erit Christus de quo Amos:
Qui ascensum suum aedificat in caelos, utique sibi et suis. Exinde
a quo sperabo nunc, nisi a quo haec audivi? [5] Quem spiritum
prohibet extingui, et quas prophetias vetat nihil3 haberi? Utique
non creatoris spiritum, nec creatoris prophetias, secundum Mar-
cionem: quae enim destruit, ipse iam extinxit et nihil3 fecit, nec
potest prohibere quae nihil3 fecit. Ergo incumbit Marcioni ex-
hibere hodie apud ecclesiam suam exinde spiritum dei sui qui
non sit extinguendus, et prophetias quae non sint nihil habendae.
Et si exhibuit quod putat, sciat nos quodcunque illud ad formam
spiritalis et propheticae gratiae atque virtutis provocaturos, ut et
futura praenuntiet et occulta cordis revelet et sacramenta edisse-
rat. [6] Cum nihil tale protulerit ac probarit, nos proferemus et
spiritum et prophetias creatoris secundum ipsum praedicantes.
Atque ita constabit apostolus de quibus dixerit, de eis scilicet
quae futura erant in ecclesia eius dei qui dum est, spiritus quoque
eius operatur et promissio celebratur. [7] Age nunc, qui salutem
carnis abnuitis, et si quando corpus in huiusmodi praenominatur,

15. 3 nihili Urs.


15. a Isa. 60: 8 LXX         b Amos 9: 6


608 TERTULLIAN V. 15

aliud nescio quid interpretamini illud quam substantiam carnis,
quomodo apostolus omnes in nobis substantias4 certis nominibus
distinxit et omnes in uno voto constituit salutis, optans ut spiritus
noster et corpus et anima sine querela in adventu domini et
salutificatoris nostri Christi conserventur? [8] Nam et animam posuit
et corpus, tam duas res quam diversas. Licet enim et anima et5
corpus sit aliquod suae qualitatis, sicut et spiritus, cum tamen et
corpus et anima distincte nominantur, habet anima suum voca-
bulum proprium, non egens communi vocabulo corporis; id
relinquitur carni, quae non nominata proprio, communi utatur
necesse est. Etenim aliam substantiam in homine non video post
spiritum et animam cui vocabulum corporis accommodetur prae-
ter carnem, hanc totiens in corporis nomine intellegens quotiens
non nominatur; multo magis hic, cum quae dicitur corpus suo
nomine appellatur.

16. DE EPISTULA AD THESSALONIGENSES SECUNDA. [1] Cogi-
mur quaedam identidem iterare, ut cohaerentia eis confirmemus.
Dominum et hic retributorem utriusque meriti dicimus circum-
ferri ab apostolo, aut creatorem aut, quod nolit Marcion, parem
creatoris, apud quem iustum sit afflictatoribus nostris rependi
afflictationem, et nobis qui afflictemur requietem, in revelatione
domini Iesu venientis a caelo cum angelis virtutis suae et in flamma
ignis. Sed flammam et ignem delendo haereticus extinxit, ne
scilicet nostratem deum faceret. Lucet tamen vanitas liturae. [2] Cum
enim ad ultionem venturum scribat apostolus dominum exigen-
dam de eis qui deum ignorent et qui non obaudiant evangelio,
quos ait poenam luituros exitialem, aeternam, a facie domini et
a gloria valentiae eius, sequitur ut flammam ignis inducat, scilicet

15. 4 in nobis substantias Zahn: in novis substantiis libri et edd.         5 et anima
et MR1: et animae R3: et anima Kroy. (quod forsitan praestaret)


610 TERTULLIAN V. 16

veniens ad puniendum. Ita et in hoc, nolente Marcione, crema-
toris dei Christus, et in illo creatoris est, quod etiam de ignoranti-
bus dominum ulciscitur, id est de ethnicis. [3] Seorsum enim posuit,
Evangelio non obaudientes, sive Christianos peccatores, sive
Iudaeos. Porro de ethnicis exigere poenas, qui evangelium forte
non norint, non est dei eius qui naturaliter sit ignotus, nec usquam
nisi in evangelio sit revelatus, non omnibus scibilis. Creatori
autem etiam naturalis agnitio debetur, ex operibus intellegendo
et exinde in pleniorem notitiam requirendo. Illius est ergo etiam
ignorantes deum plectere, quem non liceat ignorare.1 Ipsum quod
ait, A facie domini et a gloria valentiae eius, verbis usus Esaiae,
ex ipsa causa eundem sapit dominum consurgentem ut com-
minuat terram. [4] Quis est autem homo delicti, filius perditionis,
quem revelari prius oportet ante domini adventum, extollens se
super omne quod deus dicitur et omnem religionem, consessurus
in templo dei et deum se iactaturus? Secundum nos quidem anti-
christus, ut docent veteres ac novae prophetiae, ut Ioannes aposto-
lus, qui iam antichristos dicit processisse in mundum praecursores
antichristi spiritus, negantes Christum in carne venisse, et sol-
ventes Iesum, scilicet in deo creatore: secundum vero Marcionem
nescio ne sit Christus creatoris. Nondum venit apud illum. Quis-
quis est autem ex duobus, quaero cur veniat in omni virtute et
signis et ostentis mendacii? [5] Propterea, inquit, quod dilectionem
veritatis non susceperint ut salvi essent, et propter hoc erit eis
<in> instinctum2 fallaciae, ut iudicentur omnes qui non credide-
runt veritati sed consenserunt iniquitati. Igitur si antichristus, et
secundum creatorem, deus erit creator qui eum mittit ad impin-
gendos eos in errorem qui non crediderunt veritati ut salvi fierent,
eiusdem erit veritas et salus qui eas3 summissu erroris ulciscitur,
id est creatoris, cui et competit zelus ipse4 errore decipere quos
veritate non cepit. Si vero non est antichristus secundum nos,

16. 1 ignorare R: ignorari M         2 <in> instinctum Kroy.: dabit eis instinctum
Lat.         3 eas Oeh.: ea MR         4 quaero an scribendum ipsos


16. a Isa. 2: 19           b cf. 1 John 4: 1           c cf. 1 John 4: 3 (v.l.)


612 TERTULLIAN V. 16

ergo Christus est creatoris secundum Marcionem. [6] Et quale erit
ut ad ulciscendam veritatem suam Christum creatoris5 summittat?
Sed et si6 de antichristo consentit, proinde dixerim, Quale est ut
illi satanas, angelus creatoris, sit necessarius, et occidatur ab eo,
habens fallaciae operatione fungi creatori? In summa, si indubita-
tum est eius esse et angelum et veritatem et salutem cuius et ira
et aemulatio et fallaciae immissio adversus contemptores et desul-
tores, etiam adversus ignorantes (ut iam et Marcion de gradu
cedat, deum quoque suum zeloten concedens), quis dignius ira-
scetur? [7] Puto, qui a primordio rerum naturam operibus beneficiis
plagis praedicationibus, testibus ad agnitionem sui praestruxit,
nec tamen agnitus est: an qui semel unico evangelii instru-
mento, et ipso incerto, nae7 palam alium deum praedicante,
productus est? Ita cui competit vindicta, ei competet materia
vindictae, evangelium dico et veritas et salus. Iubere autem
operari eum qui velit manducare eius disciplina est qui bovi
trituranti os liberum iussit.

17. DE EPISTULA AD LAODICENOS. [1] Ecclesiae quidem veritate
epistulam istam ad Ephesios habemus emissam, non ad Laodice-
nos; sed Marcion ei titulum aliquando interpolare gestiit, quasi
et in isto diligentissimus explorator. Nihil autem de titulis interest,
cum ad omnes apostolus scripserit dum ad quosdam, certe tamen
eum deum praedicans in Christo cui competunt quae praedican-
tur. Cui ergo competet1 secundum boni existimationem, quam
proposuerit in sacramento voluntatis suae, in dispensationem
adimpletionis temporum (ut ita dixerim, sicut verbum illud in
Graeco sonat) recapitulare (id est ad initium redigere vel ab
initio recensere) omnia in Christum quae in caelis et quae in

16. 5 creatoris Rig.: creatori MR         6 Sed et si Urs.: sed et R         7 nae R1
Oeh.: Oeh.: ne MR3: nec Gel.(falso)


17. 1 competet Pam.: competent MR


614 TERTULLIAN V. 17

terris, nisi cuius omnia erunt ab initio, etiam ipsum initium, a
quo et tempora et temporum adimpletionis2 dispensatio, ob quam
omnia ad initium recensentur in Christo? [2] Alterius autem dei
quod initium, id est unde, cuius opus nullum? quae tempora sine
initio? quae adimpletio sine temporibus? quae dispensatio sine
adimpletione? Denique quid in terris egit iam olim, ut longa
aliqua temporum adimplendorum dispensatio reputetur, ad
recensenda omnia in Christo, etiam quae in caelis? [3] Nec in caelis
autem res ab altero actas existimabimus, quaecunque sunt, quam
ab eo a quo et in terris actas3 omnibus constat. Quodsi non capit
alterius omnia ista deputari ab initio quam creatoris, quis credet
ab alio ea recenseri in Christum alium, et non a suo auctore et
in suum Christum? Si creatoris sunt, diversa sint necesse est a
diverso deo; si diversa, utique contraria. Quomodo ergo contraria
recenseantur in eum a quo denique destruuntur? Nam et sequen-
tia quem renuntiant Christum, cum dicit, Ut simus in laudem
gloriae nos qui praesperavimus in Christum? Qui enim prae-
sperasse potuerunt,4 id est ante sperasse in deum quam venisset,
nisi Iudaei, quibus Christus praenuntiabatur ab initio? [4] Qui ergo
praenuntiabatur, ille et praesperabatur. Atque adeo hoc ad se, id
est ad Iudaeos, refert, ut distinctionem faciat conversus ad nationes:
In quo et vos, cum audissetis sermonem veritatis, evangelium, in
quo credidistis et signati estis spiritu promissionis eius sancto.
Cuius promissionis? factae per Ioelem: In novissimis diebus
effundam de meo spiritu in omnem carnem, id est et in nationes.
Ita et spiritus et evangelium in eo erit Christo qui praesperabatur,
dum praedicabatur. [5] Sed et pater gloriae ille est cuius Christus
rex gloriae canitur in psalmo ascendens: Quis est iste rex gloriae?
dominus virtutum ipse est rex gloriae. Ab illo spiritus sapientiae
optatur apud quem haec quoque spiritalium species enumera-
tur inter septem spiritus per Esaiam. Ille dabit illuminatos

17. 2 adimple<tio et adimple>tionis scribendum ducebat Eng.        3 actas Jun.: acta
MR         4 potuerunt MR: poterunt Oeh. (mendose, ut videtur)


17. a Joel 2: 28         b Ps. 24: 10         c cf. Isa. 11: 2


616 TERTULLIAN V. 17

cordis oculos qui etiam exteriores oculos luce ditavit, cui
displicet caecitas populi: Et quis caecus nisi pueri mei? et,
Excaecati sunt famuli dei. [6] Apud illum sunt et divitiae haeredi-
tatis in sanctis qui eam haereditatem ex vocatione nationum
repromisit: Postula de me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam.
Ille inoperatus est in Christum valentiam suam, suscitando eum a
mortuis, et collocando eum ad dexteram suam, et subiciendo
omnia, qui et dixit, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimi-
cos tuos scabellum pedum tuorum; quia et alibi spiritus ad
patrem de filio, Omnia subiecisti sub pedibus eius. Si ex his alius
deus et alius Christus infertur quae recognoscuntur in creatore,
quaeramus iam creatorem. [7] Plane puto invenimus, cum dicit illos
delictis mortuos in quibus ingressi erant secundum aevum mundi
huius, secundum principem potestatis aeris qui operatur in filiis
incredulitatis. Sed mundum non potest et hic pro deo mundi
Marcion interpretari. Non enim simile est creatum creatori, fa-
ctum factori, mundus deo. Sed nec princeps potestatis aeris dice-
tur qui est princeps potestatis saeculorum. [8] Nunquam enim praeses
superiorum de inferioribus notatur, licet et inferiora ipsi deputen-
tur. Sed nec incredulitatis operator videri potest, quam ipse
potius et a Iudaeis et a nationibus patitur. Sufficit igitur si haec
non cadunt in creatorem. Si autem et est in quem magis com-
petant, utique magis hoc apostolus sciit. Quis iste? Sine dubio ille
qui ipsi creatori filios incredulitatis obstmit, aere isto potitus,5
sicut dicere eum propheta refert: Ponam in nubibus thronum
meum, ero similis altissimo. [9] Hic erit diabolus, quem et alibi (si
tamen ita et apostolum legi volunt) deum aevi huius agnoscemus.
Ita enim totum saeculum mendacio divinitatis implevit. Qui
plane si non fuisset, tunc haec in creatorem spectasse potuissent.
Sed et in ludaismo conversatus fuerat apostolus. Non quia inter-
posuit de delictis in quibus et nos omnes conversati sumus, ideo

17. 5 potitus Gel.: potius MR


17. d Isa. 42: 19        e Ps. 2:8         f Ps. 110: 1        g Ps. 8:6         h Isa. 14: 14
i cf. 2 Cor. 4: 4        


618 TERTULLIAN V. 17

delictorum dominum et principem aeris huius creatorem praestat
intellegi, sed quia in Iudaismo unus fuerat de filiis incredulitatis,
diabolum habens operatorem, cum persequeretur ecclesiam et
Christum creatoris, propter quod et, Iracundiae filii fuimus, in-
quit; [10] 6sed natura, ne quia filios appellavit Iudaeos creator,6 argu-
mentetur7 haereticus dominum irae creatorem. Cum enim dicit,
Fuimus natura filii iracundiae, creatoris autem non natura sunt
filii Iudaei sed allectione patrum, irae filios ad naturam retulit
non ad creatorem, ad summam subiungens, Sicut et ceteri, qui
utique filii dei non sunt. Apparet communi naturae omnium
hominum et delicta et concupiscentias carnis et incredulitatem et
racundiam reputari, diabolo tamen captante naturam, quam et
ipse iam infecit delicti semine illato. [11] Ipsius, inquit, sumus factura,
conditi in Christo. Aliud est facere, aliud condere. Sed utrumque
uni dedit. Homo autem factura creatoris est. Idem ergo condidit
in Christo qui et fecit. Quantum enim ad substantiam, fecit;
quantum ad gratiam, condidit. [12] Inspice et cohaerentia. Memores
vos aliquando nationes in carne, qui appellamini praeputium
ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta, quod essetis
illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israelis et
peregrini testamentorum et promissionis eorum, spem non haben-
tes, et sine deo, in mundo. Sine quo autem deo fuerunt nationes,
et sine quo Christo? Utique eo cuius erat conversatio Israelis et
testamenta et promissio. At nunc, inquit, in Christo vos qui eratis
longe facti estis prope in sanguine eius. A quibus erant retro
longe? A quibus supra dicit, a Christo creatoris, a conversatione
Israelis, a testamentis, a spe promissionis, a deo ipso. [13] Si haec ita
sunt, ergo his prope fiunt nunc nationes in Christo a quibus tunc
longe fuerant. Si autem conversationi Israelis, quae est in religione
dei creatoris, et testamentis et promissioni et ipsi deo eorum
proximi sumus facti in Christo, ridiculum satis si nos alterius dei
Christus de longinquo admovit creatori. [14] Meminerat apostolus ita

17. 6-6 hunc in modum interpungendum arbitrabar         7 argumentetur M: argu-
mentetur hoc R


620 TERTULLIAN V. 17

praedicatum de nationum vocatione ex longinquo vocandarum:
Qui longe erant a me, appropinquaverunt iustitiae meae. Tam
enim iustitia quam et pax creatoris in Christo annuntiabatur, ut
saepe iam ostendimus. Itaque ipse est, inquit, pax nostra, qui
fecit duo unum, Iudaicum scilicet populum et gentilem, quod
prope et quod longe, soluto medio pariete inimicitiae, in carne
sua. Sed Marcion abstulit Sua, ut inimicitiae daret carnem, quasi
carnali vitio, non Christo aemulae. Sic uti alibi dixi, et hic, non
Marrucine sed Pontice, cuius supra sanguinem confessus es hic
negas carnem. [15] Si legem praeceptorum sententiis vacuam fecit,
adimplendo certe legem (vacat enim iam, Non adulterabis, cum
dicitur, Nec videbis ad concupiscendum; vacat, Non occides, cum
dicitur, Nec maledices) adversarium legis de adiutore non potes8
facere. Ut duos conderet in semetipso (qui fecerat idem condens
secundum quod et supra: Ipsius enim factura sumus, conditi in
Christo) in unum novum hominem, faciens pacem (si vere novum,
vere et hominem, non phantasma, novum autem et nove natum
ex virgine dei spiritu), ut reconciliet ambos deo, et deo quem
utrumque genus offenderat, et Iudaicum et gentilem populum in
uno corpore, inquit, cum interfecisset inimicitiam in eo per crucem.
Ita et hic caro corpus in Christo, quod crucem pati potuit. [16] Hoc
itaque annuntiante pacem eis qui prope et eis qui longe, accessum
consecuti simul ad patrem, iam non sumus peregrini nec advenae,
sed concives sanctorum, sed domestici dei (utique eius a quo supra
ostendimus alienos fuisse nos et longe constitutos), superaedificati
super fundamentum apostolorum. Abstulit haereticus, Et pro-
phetarum, oblitus dominum posuisse in ecclesia, sicut apostolos,

17. 8 potes Pam.: potest MR


17. j Isa. 46: 12         k cf. Matt. 5: 27 sq.         l cf. Matt. 5: 21 sq.


622 TERTULLIAN V. 17

ita et prophetas. Timuit scilicet ne et super veterum prophetarum
fundamenta aedificatio nostra constaret in Christo, cum ipse
apostolus ubique nos de prophetis exstruere non cesset. Unde
enim accepit summum lapidem angularem dicere Christum, nisi
de psalmi significatione: Lapis quem reprobaverunt aedificantes,
iste factus est in summo anguli?

18. [1] De manibus haeretici praecidentis1 non miror si syllabas sub-
trahit, cum paginas totas plerumque subducit. Datam inquit
sibi apostolus gratiam novissimo omnium, illuminandi omnes quae
dispensatio sacramenti occulti ab aevis in deo qui omnia condidit.
Rapuit haereticus In praepositionem, et ita legi facit: Occulti ab
aevis deo qui omnia condidit. Sed emicat falsum. [2] Infert enim
apostolus, Ut nota fiat principatibus et potestatibus in super-
caelestibus per ecclesiam multifaria sapientia dei. Cuius dicit prin-
cipatibus et potestatibus? Si creatoris, quale est ut principatibus
et potestatibus eius ostendi voluerit deus ille sapientiam suam, ipsi
autem non, quando nec potestates sine suo principe potuissent
quid cognoscere? Aut si ideo deum non nominavit hic, quasi in
illis et princeps ipse reputetur, ergo et occultatum sacramentum
principatibus et potestatibus eius qui omnia condidit pronuntias-
set, proinde in illis deputans ipsum. [3] Quod si illis dicit occultatum,
illi debebat dixisse manifestum. Ergo non deo erat occultatum,
sed in deo omnium conditore, occultum autem principatibus et
potestatibus eius: Quis enim cognovit sensum domini, aut quis
consiliarius ei fuit? Hic captus haereticus fortasse mutabit,2 ut
dicat deum suum suis potestatibus et principatibus notam facere
voluisse dispensationem sui sacramenti, quam ignorasset deus
conditor omnium. Et quo competebat praetendere ignorantiam
creatoris extranei et longa separatione discreti, cum domestici
quoque superioris dei nescissent? [4] Tamen et creatori notum erat

18. 1 praecidentis Pam.: praecidendis MR (quam scripturam reponendam censuit
Thornell)        
2 mutabit Jun.: mutavit MR edd.


17. m cf. 1 Cor. 12: 28 n Ps. 118: 22
18. a Isa. 40: 13


624 TERTULLIAN V. 18

futurum. An non utique notum quod sub caelo et in terra eius
habebat revelari? Ergo ex hoc confirmatur quod supra struximus.
Si enim creator cogniturus erat quandoque occultum illud dei
superioris sacramentum, et ita scriptura habebat: Occulti deo
qui omnia condidit; sic inferre debuerat, Ut nota fiat illi multi-
faria sapientia dei, tunc et potestatibus et principatibus cuius-
cunque dei, cum quibus sciturus esset creator. Adeo subtractum
constat quod et sic veritati suae salvum est. [5] Volo nunc et ego tibi
3de allegoriis apostoli controversiam nectere. Quas novus in pro-
phetis habuisset formas?3 Captivam, inquit, duxit captivitatem.
Quibus armis? quibus proeliis? de cuius gentis vastatione? de
cuius civitatis eversione? quas feminas quos pueros quosve regulos
catenis victor inseruit? Nam et cum apud David Christus canitur
succinctus gladio super femur, aut apud Esaiam spolia accipiens
Samariae et virtutem Damasci, vere cum et visibilem extundis4
proeliatorem. [6] Agnosce igitur iam et armaturam et militiam eius
spiritalem, si iam didicisti esse captivitatem spiritalem, ut et hanc
illius agnoscas, vel quia et captivitatis huius mentionem de pro-
phetis apostolus sumpsit, a quibus et mandata. Deponentes men-
dacium loquimini veritatem ad proximum quisque, et Irascimini
et nolite delinquere (ipsis verbis quibus psalmus exponeret sensus
eius), sol ut non occidat super iracundiam vestram. Nolite com-
municare operibus tenebrarum. Cum iusto enim iustus eris, et cum
perverso perverteris, et, Auferte malum de medio vestrum, et,
[7] Exite de medio eorum, et, Immundum ne attigeritis; separamini,
qui fertis vasa domini. Sic et, Inebriari vino dedecori, inde est
ubi sanctorum inebriatores increpantur: Et potum dabatis sanctis
meis vinum; quod prohibitus erat potare et Aaron sacerdos et
filii eius, cum adirent ad sancta. Et psalmis et hymnis deo canere
docere illius est qui cum tympanis potius et psalteriis vinum bi-
bentes incusari a deo norat. Ita cuius invenio praecepta et semina

18. 3-3 de allegoriis apostoli controversiam nectere, quas novimus in prophetis
habuisse formas vaticanus codex quem citat Oeh.         4 extundis Oeh.(probat
Kroy.)
: excondis MR edd.


18. b cf. Ps. 45: 3         c cf. Isa. 8: 4         d Ps. 4: 4         e Ps. 18: 26; Deut. 21: 21
f Isa. 52: 11         g Amos 2: 12         h cf. Lev. 10: 9         i cf. Isa. 5: 11 sq.


626 TERTULLIAN V. 18

praeceptorum vel augmenta, eius apostolum agnosco. [8] Ceterum
mulieres viris subiectas esse debere unde confirmat? Quia vir,
inquit, caput est mulieris. Dic mihi, Marcion, de opere creatoris
deus tuus legi suae astruit auctoritatem? Hoc iam plane minus
est, cum et ipsi Christo suo et ecclesiae eius inde statum sumit:
Sicut et Christus caput est ecclesiae. Similiter et cum dicit, Car-
nem suam diligit qui uxorem suam diligit, sicut et Christus eccle-
siam: vides comparari operi creatoris Christum tuum et ecclesiam
tuam. Quantum honoris carni datur in ecclesiae nomine! [9] Nemo,
inquit, carnem suam odio habet (nisi plane Marcion solus), sed
et nutrit et fovet eam, sicut et Christus ecclesiam. At tu solus eam
odisti, auferens illi resurrectionem. Odisse debebis et ecclesiam,
quia proinde diligitur a Christo. At enim Christus amavit et
carnem sicut ecclesiam. Nemo non diliget imaginem quoque
sponsae, immo et servabit illam et honorabit et coronabit. Habet
similitudo cum veritate honoris5 consortium. Laborabo ego nunc
eundem deum probare masculi et Christi, mulieris et ecclesiae,
carnis et spiritus, ipso apostolo sententiam creatoris adhibente,
immo et disserente: Propter hanc6 relinquet homo patrem et
matrem, et erunt duo in carne una: sacramentum hoc magnum
est? [10] Sufficit inter ista si creatoris magna sunt apud apostolum
sacramenta, minima apud haereticos. Sed ego autem dico, in-
quit, in Christum et ecclesiam. Habes7 interpretationem, non
separationem, sacramenti. Ostendit figuram sacramenti ab eo
praeministratam cuius erat utique sacramentum. Quid videtur
Marcioni? Creator quidem ignoto deo figuras praeministrare non
potuit, etiam quia adversario, si noto. Deus superior ab inferiore
et ad destruendum potius mutuari nihil debuit. [11] Obaudiant et
parentibus filii. Nam etsi Marcion abstulit, Hoc est enim primum
in promissione praeceptum, lex loquitur, Honora patrem et ma-
trem, et, Parentes enutrite filios in disciplina et correptione donaini.
Audisti enim et veteribus dictum, Narrabitis haec in auribus

18. 5 veritate honoris Urs.: veritatis honore MR (quod forsan reponendum)
6 hanc MR: hoc Pam.         7 Habes R1 mg.: habet MR edd.


18. j Exod. 20: 12


628 TERTULLIAN V. 18

filiorum vestrorum, et filii vestri aeque in auribus filiorum suorum.
Quo iam mihi duos deos, si una est disciplina? Etsi duo sunt,
illum sequar qui prior docuit. Sed adversus munditenentes lucta-
tio si nobis, o quanti iam dii creatores! [12] Cur enim non et hoc
vindicem, unum munditenentem nominari debuisse, si creatorem
significabat cuius essent quas praemisit potestates? Porro cum
supra quidem induere nos iubeat armaturam in qua stemus ad
machinationes diaboli, iam ostendit diaboli esse quae diabolo
subiungit, potestates et munditenentcs tenebrarum istarum, quae
et nos diabolo deputamus. Aut si diabolus creator est, quis erit
diabolus apud creatorem? An sicut duo dii, ita et duo diaboli, et
pluraliter potestates et munditenentes? [13] Sed quomodo creator et
diabolus et deus idem, cum diabolus non idem et deus et diabolus?
Aut enim ambo et dei, si ambo iam diaboli, aut qui deus hic et
non diabolus, sicut nec diabolus deus. Ipsum vocabulum diaboli
quaero ex qua delatura competat creatori. Fortasse detulit ali-
quam dei superioris intentionem, quod ipse ab archangelo passus
est, et quidem mentito: non ideo enim interdixerat illius arbuscu-
lae gustum ne dei fierent, sed ne de transgressione morerentur.
Nec spiritalia autem nequitiae ideo creatorem significabunt8 quia
adiecit, In caelis: [14] sciebat enim et apostolus in caelis operata esse
spiritalia nequitiae, angelorum scandalizatorum in filias homi-
num. Et quale erat ut ambiguitatibus et per aenigmata nescio
quae creatorem taxaret, qui in catenis iam constitutus ob liberta-
tem praedicationis constantiam manifestandi sacramenti in
apertione oris, quam ibi expostulare a deo mandabat, ecclesiae
utique praestabat?

19. DE EPISTULA AD COLOSSENSES. [1] Soleo in praescriptione
adversus haereses omnes de testimonio temporum compendium

18. 8 significabunt MR: significabant Pam.


18. k Exod. 10: 2


630 TERTULLIAN V. 19

figere, priorem vindicans regulam nostram omni haeretica poste-
ritate. Hoc nunc probabit et apostolus dicens, De spe reposita
in caelis, quam audistis in sermone veritatis evangelii, quod
pervenit ad vos, sicut et in totum mundum. Nam si iam tum
traditio evangelica ubique manaverat, quanto magis nunc?
[2] Porro si nostra est quae ubique manavit, magis quam omnis
haeretica, nedum Antoniniani Marcionis, nostra erit apostolica.
Marcionis autem cum totum impleverit mundum, ne tunc qui-
dem se defendere poterit de apostolica. Eam enim et sic constabit
esse quae prior mundum replevit, illius scilicet dei evangelio qui
et haec cecinit de praedicationibus eius: In omnem terram exiit
sonus eorum, et in terminos orbis verba eorum. [3] Invisibilis dei
imaginem ait Christum. Sed nos enim invisibilem dicimus patrem
Christi, scientes filium semper retro visum, si quibus visus est, in
dei nomine, ut imaginem ipsius; ne quam et hinc differentiam
scindat dei visibilis et invisibilis, cum olim dei nostri sit definitio:
Dominum nemo videbit et vivet. [4] Si non est Christus primogenitus
conditionis, ut sermo creatoris per quem omnia facta sunt et sine
quo nihil factum est, si non in illo condita sunt universa in caelis
et in terris, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes
sive principatus sive potestates, si non cuncta per illum et in illo
sunt condita (haec enim Marcioni displicere oportebat), non
utique tam nude posuisset apostolus, Et ipse est ante omnes.
Quomodo enim ante omnes, si non ante omnia? Quomodo ante
omnia, si non primogenitus conditionis, si non sermo creatoris?
Unde ante omnes probabitur fuisse qui post omnia apparuit?
Quis scit priorem fuisse quem esse nesciit? [5] Quomodo item boni
duxit omnem plenitudinem in semetipso habitare? Primo enim,
quae est ista plenitudo, nisi ex illis quae Marcion detraxit, con-
ditis in Christo, in caelis et in terris, angelis et hominibus, nisi
ex illis invisibilibus et visibilibus, nisi ex thronis et dominationi-
bus et principatibus et potestatibus? Aut si haec pseudapostoli

19. a Ps. 19: 4         b Exod. 33: 20


632 TERTULLIAN V. 19

nostri et Iudaici evangelizatores de suo intulerint, edat1 plenitu-
dinem dei sui Marcion, qui nihil condidit. Ceterum quale est ut
plenitudinem creatoris aemulus et destructor eius in suo Christo
habitare voluerit? Cui denique reconciliat omnia in semetipsum,
pacem faciens per crucis suae sanguinem, nisi quem offenderant
universa,2 adversus quem rebellaverant per transgressionem, cuius
novissime fuerant? Conciliari enim extraneo possent, reconciliari
vero non alii quam suo. [6] Ita et nos quondam alienatos et inimicos
sensu in malis operibus creatori redigit in gratiam, cuius admisera-
mus offensam, colentes conditionem adversus creatorem. Sicubi
autem et ecclesiam corpus Christi dicit esse, ut hic ait adimplere
se reliqua pressurarum Christi in carne pro corpore eius, 3quod
est ecclesia, non propterea et in totum mentionem corporis trans-
feres a substantia carnis. Nam et supra reconciliari nos ait in
corpore eius per mortem;3 utique in eo corpore, in quo mori
potuit per carnem, mortuus est, non per ecclesiam, plane propter
ecclesiam, corpus commutando pro corpore, carnale pro spiritali.
[7] At cum monet cavendum a subtililoquentia et philosophia, ut
inani seductione, quae sit secundum elementa mundi, non secun-
dum caelum aut terram dicens, sed secundum litteras saeculares
et secundum traditionem, scilicet hominum subtililoquorum et
philosophorum, longum est quidem et alterius operis ostendere
hac sententia omnes haereses damnari, quod omnes ex subtili-
loquentiae viribus et philosophiae regulis constent. Sed Marcion
principalem suae fidei terminum de Epicuri schola agnoscat,
dominum inferens hebetem,4 ne timeri dicat eum, collocans et
cum deo creatore materiam de porticu Stoicorum, negans carnis
resurrectionem, de qua proinde nulla philosophia consentit.
[8] Cuius ingeniis tam longe abest veritas nostra, ut et iram dei

19. 1 edat libri et edd.: et ad Oeh. (errore typographi, ut videtur)         2 uni-
versa R1 mg.: una ipsa MR         3-3 haec apud MR1 paucis immutatis bis apparent
4 hebetem R3: nec hebetem MR1


634 TERTULLIAN V. 19

excitare formidet, et omnia illum ex nihilo protulisse confidat,
et carnem eandem restituturum repromittat, et Christum ex vulva
virginis natum non erubescat, ridentibus philosophis et haereticis
et ethnicis ipsis. Stulta enim mundi elegit deus, ut confundat
sapientes, ille sine dubio qui ex respectu huius suae dispositionis
perditurum se sapientiam sapientium praeminabatur. Hac sim-
plicitate veritatis contraria subtililoquentiae et philosophiae nihil
perversi possumus sapere. [9] Denique si nos deus cum Christo vivi-
ficat, donans delicta nobis, non possumus credere ab eo delicta
donari in quem admissa non fuerint, ut retro ignotum. Age iam,
cum dicit, Nemo vos iudicet in cibo et potu et in parte diei festi et
neomeniae et sabbati, quae est umbra futurorum, corpus autem
Christi, quid tibi videtur, Marcion? De lege iam non retractamus,
nisi quod et hic quemadmodum exclusa sit edocet, dum scilicet
de umbra transfertur in corpus, id est de figuris ad veritatem, quod
est Christus. Ergo et umbra eius cuius et corpus, id est et lex eius
<cuius>5 et Christus. Segrega alii deo legem, et alii deo Christum,
si potes aliquam umbram ab eo corpore cuius umbra est separare.
Manifeste legis est Christus, si corpus est umbrae. [10] Si autem et
aliquos taxat qui ex visionibus angelicis dicebant cibis abstinen-
dum (ne attigeris ne gustaveris), volentes in humilitate sensus
incedere, non tenentes caput, non ideo legem et Moysen pulsat,
quasi de angelica superstitione constituerit interdictionem quorun-
dam edulium. [11] Moysen enim a deo accepisse legem constat. Deni-
que hanc disciplinam, Secundum praecepta, inquit, et doctrinam
hominum, deputavit in eos qui caput non tenerent, id est ipsum
in quo omnia recensentur, in Christum ad initium revocata etiam
indifferentia escarum.Cetera praeceptorum, ut eadem, satis sit
iam alibi docuisse quam a creatore manarint, qui cum vetera
praedicaret transitura, nova facturus universa, mandans etiam,

19. 5 <cuius> add. Kroy.


19. c cf. Isa. 29: 14         d cf. Isa. 43: 19


636 TERTULLIAN V. 19

Novate vobis novamen novum, iam tum docebat exponere6
veterem hominem et novum induere.

20. DE EPISTULA AD PHILIPPENSES. [1] Cum praedicationis
enumerat varietatem, quod alii ex fiducia vinculorum eius auden-
tius sermonem enuntiarent, alii per invidiam et contentionem, qui-
dam vero et per sermonis existimationem, plerique ex dilectione,
nonnulli ex aemulatione, iam aliqui et ex simultate Christum prae-
dicarent, erat utique vel hic locus taxandae ipsius praedicationis
de diversitate sententiae, quae tantam efficeret etiam animorum
varietatem. Sed causas solas animorum, non regulas sacramen-
torum, in diversitate proponens unum tamen Christum et unum
eius deum quocunque consilio praedicatum confirmat, et ideo,
Nihil mea, inquit, sive causatione sive veritate Christus annuntie-
tur, quia unus annuntiabatur sive ex causatione sive ex veritate
fidei. [2] Ad fidem enim praedicationis retulit mentionem veritatis,
non ad regulae ipsius, quia una quidem erat regula, sed fides
praedicantium quorundam vera, id est simplex, quorundam nimis
docta. Quod cum ita sit, apparet eum Christum praedicatum qui
semper annuntiabatur. Nam si alius longe ab apostolo inducere-
tur, fecisset diversitatem novitas rei. Nec enim defuissent qui
praedicationem evangelicam nihilominus in Christum creatoris
interpretarentur, cum et hodie maior pars sit omnibus in locis
sententiae nostrae quam haereticae. Quo nec hic apostolus de
diversitatis denotatione et increpatione tacuisset. Ita cum diver-
sitas ne taxatur quidem, novitas non probatur. [3] Plane de sub-
stantia Christi putant et hic Marcionitae suffragari apostolum
sibi, quod phantasma carnis fuerit in Christo, cum dicit quod in
effigie dei constitutus non rapinam existimavit pariari deo, sed
exhausit semetipsum accepta effigie servi, non veritate, et in

19. 6 exponere MR1: deponere R3 edd.


19. e Jer. 4:3


638 TERTULLIAN V. 20

similitudine hominis,1 non in homine, et figura inventus homo,
non substantia, id est non carne; [4] quasi non et figura et similitudo
et effigies substantiae quoque accedant. Bene autem quod et alibi
Christum imaginem dei invisibilis appellat. Numquid ergo et hic,
qua in effigie eum dei collocat, aeque non erit deus Christus vere,
si nec homo vere fuit in effigie hominis constitutus? Utrobique
enim veritas necesse habebit excludi, si effigies et similitudo et
figura phantasmati vindicabitur. Quodsi in effigie et in imagine,
qua filius patris, vere deus, praeiudicatum est etiam in effigie et
imagine hominis, qua filius hominis, vere hominem inventum.
[5] Nam et inventum ratione posuit, id est certissime hominem. Quod
enim invenitur, constat esse. Sic et deus inventus est per virtutem,
sicut homo per carnem, quia nec morti subditum pronuntiasset
non in substantia mortali constitutum. Plus est autem quod ad-
iecit, Et mortem crucis. Non enim exaggeraret2 atrocitatem ex-
tollendo virtutem subiectionis,3 quam imaginariam phantasmate
scisset, frustrato potius eam quam experto, nec virtute functo in
passione sed lusu. [6] Quae autem retro lucri duxerat, quae et supra
numerat, gloriam carnis, notam circumcisionis, generis Hebraei
ex Hebraeo censum, titulum tribus Beniamin, pharisaeae candi-
dae dignitatem, haec modo detrimento sibi deputat, non deum,
sed stuporem, Iudaeorum. Haec ac si stercora existimat prae
comparatione agnitionis Christi, non prae reiectione dei creatoris,
habens iustitiam non suam iam quae ex lege, sed quae per ipsum,
scilicet Christum, ex deo. Ergo, inquis, hac distinctione lex non
ex deo erat Christi. Subtiliter satis. Accipe itaque subtilius. Cum
enim dicit, Non quae ex lege, sed quae per ipsum, non dixisset
Per ipsum de alio quam cuius fuit lex. [7] Noster, inquit, municipatus
in caelis. Agnosco veterem ad Abraham promissionem creatoris:
Et faciam semen tuum tanquam stellas in caelo. Ideo et stella
a stella differt in gloria. Quodsi Christus adveniens de caelis

20. 1 fortasse in similitudine factus hominis         2 exaggeraret Lat.: exag-
gerat MR         3 subiectionis R3: collectionis MR1: colluctationis Eng. [cf. Lc.
22: 44 e0n a)gwni/a|]


20. a Col. 1: 15         b Gen. 22: 17         c 1 Cor. 15: 41


640 TERTULLIAN V. 20

transfigurabit4 corpus humilitatis nostrae conformale corpori
gloriae suae, resurget ergo corpus hoc nostrum, quod humiliatur
in passionibus, et in ipsa lege mortis in terram deiectum. Quo-
modo enim transfigurabitur, si nullum erit? Aut si de eis dictum
qui in adventu dei deprehensi in carne demutari5 habebunt, quid
facient qui primi resurgent? Non habebunt de quo transfigurentur ?
Atquin, Cum illis, dicit, simul rapiemur in nubibus obviam
domino. Si cum illis sublati, utique cum illis et transfigurati.

21. DE EPISTULA AD PHILEMONEM. [1] Soli huic epistulae brevi-
tas sua profuit ut falsarias manus Marcionis evaderet. Miror tamen,
cum ad unum hominem litteras factas receperit, quod ad Timo-
theum duas et unam ad Titum de ecclesiastico statu compositas
recusaverit. Affectavit, opinor, etiam numerum epistularum inter-
polare. [2] Memento, inspector, quod ea quae praetractata sunt retro
de apostolo quoque probaverimus, et si qua in hoc opus dilata
erant expunxerimus, ne aut hic supervacuam existimes itera-
tionem qua confirmavimus spem pristinam, aut illic suspectam
habeas dilationem qua eruimus tempore1 ista. Si totum opusculum
inspexeris, nec hic redundantiam nec illic diffidentiam iudicabis.

20. 4 transfigurabit R3: transfiguravit MR1        5 demutari Lat.: deputari
MR edd.
21. 1 tempore Jun.: tempora MR


20. d cf. 1 Cor. 15: 51 sq.         e 1 Thess. 4: 17


Previous PageTable Of ContentsNext Page

Ernest Evans(ed), Tertullian: Adversus Marcionem. © Oxford University Press. 1972.  Reproduced by permission of Oxford University Press.

Edited and translated by Canon Ernest Evans, 1972.  Transcribed by Roger Pearse, 2001.  Note that verse numbers have  been moved from the left margin into the text (for formatting reasons).  Greek text is rendered using the Scholars Press SPIonic font, free from here.


This page has been accessed by ****** people since 4th January 2002.


Return to the Tertullian Project About these pages